Sermo 1
QUOMODO CHRISTI VESTIGIA BONI CHRISTIANI IN TRIPLICI PATIENTIA ET EXEMPLARI VITA SEQUI DEBEANT
CHRISTUS passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. I Petr. II, 21.
Ad hoc Pater æternus unigenitum Filium suum misit in mundum, ut verbis et operibus demonstraret hominibus viam salutis, et iter pertingendi ad Deum, ad felicitatem æternam, ad omnium virtutum perfectionem. Quemadmodum itaque Christus in sua nativitate ex Virgine dedit hominibus exemplum perfectæ paupertatis, quoniam natus est et nasci elegit ac voluit ex paupere matre, in aliena domo, in vili stabulo, in medio quoque noctis, et tempore hiemis, quando molestior est paupertas, et natus protinus in præsepio reclinari panniculisque involvi; ita in sua benedicta ac salutifera passione monstravit nobis exemplum patientiæ perfectissimæ atque sanctissimæ. I Petr. II, 21.
Est equidem triplex patientia: una qua quis adversitates, increpationes et pœnas pro suis tolerat culpis, utpote reum et juste punitum se esse cognoscens, nec murmurans, sed illud Job dicens: Peccavi, et vere deliqui;1 et ut eram dignus, non recepi. Et ista patientia est salubris, quia ut ait Nahum propheta, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum. Unde qui in præsenti pro suis peccatis æquanimiter sustinent pœnas condignas, a Deo indulgentiam sortiuntur.2 Alia est patientia qua quis adversa duraque sustinet absque propria culpa, quum tamen nil boni contrarium malo quod sibi imputatur commiserit: ut si morti quis adjudicetur quia occiderit aliquem, quum tamen tempore quo ille occidebatur dormierit. Sic obstinati Judæi projecerunt Jeremiam prophetam in carcerem, imputantes ei quod ad inimicos eorum Chaldæos confugeret, quum tamen in locum nativitatis suæ, puta in Anathoth, ire intenderet.3 Tertia est patientia qua quis pœnas patitur directe propter justitiam, seu absque propria culpa, quum tamen operatus sit bonum contrarium malo quod sibi imputatur: ut si quis puniatur pro fide, pro æquitate, vel quasi cooperatus sit ad alicujus occisionem, quum tamen totum suum effecerit posse ad ejus liberationem. De hac patientia ait Salvator: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.4
Prima patientia quodammodo magna est et bona; secunda, major et melior; tertia, maxima et optima. Istamque tertiam patientiam perfectissime habuit Christus in passione, quoniam innocentissimus fuit; et ideo est occisus, quoniam veritatem edocuit atque justitiam conservavit. Et quamvis prima patientia bona et meritoria sit, tamen comparatione patientiæ tertiæ, parvæ est reputationis, nec in se habet excellentiam supererogationemve aliquam. Hinc beatissimus princeps Apostolorum in prima sua scribit Canonica: Hæc erit gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quæ est enim gratia, si peccantes et colaphizati
Job xxxiii, 27.
Nahum I, 9, juxta LXX.5 suffertis? Si autem bene facientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum: in hoc enim vocati estis.
Deinceps, Christus hujus triplicis patientiæ nobis dedit ac dereliquit exemplum. Nam directe ac proprie reliquit nobis exemplum tertiæ patientiæ, patiendo amarissimam mortem absque omni propria culpa, pro mera justitia. Primæ vero et secundæ patientiæ nobis reliquit exemplum per locum a majori: quia quum ipse tot dura pertulerit pro justitia absque propria culpa, multo plus Christiani servi ipsius pati debent dura et aspera libenter pro propria culpa; et item quamvis culpam non habeant, quum nec oppositum culpæ quæ eis imputatur egerint bonum.
Verumtamen in qualibet patientia ista obligatur tempore opportuno quilibet Christianus aliquo modo assequi Christum, videlicet quantum ad hoc, ut quantumcumque bonus et innocens sit, propter illata tamen mala pœnalia non moveatur ad impatientiam prædominantem, quæ rationem omnino excæcat, caritatem exstinguit, et mortale peccatum est. Quantumcumque enim quis patiatur injuste ab alio, semper tamen tenetur diligere illum, et illatam injuriam ei dimittere quantum ad culpam; sed pœnam seu satisfactionem interdum exigere potest secundum tenorem et ordinem juris. Nunquam ergo propter illatam injuriam admittenda est prorsus immoderata prædominansque tristitia, perturbatio seu impatientia, sed intuitu et amore Christi est evitanda, et patientia observanda. Propter quod ad Hebræos dicit Apostolus: Patientia vobis necessaria est, ut bene facientes, reportetis promissionem.6 Christus quoque in Evangelio:7 In patientia (inquit) vestra possidebitis animas vestras. Unde sicut in ipsa patientia anima possidetur, ita in impatientia perditur, sicut et Salomon protestatur: Qui impatiens est, exaltat stultitiam suam.8 Itaque, propter Deum, propter Christi passionem et imitationem, propter proprium spiritualem profectum, simus in omni adversitate et tribulatione jugiter patientes. Et si quis adhuc ita imperfectus est, ut absque suo demerito illatam pœnam non æquanimiter ferat, saltem pro suis reprehensus aut punitus peccatis, patienter sustineat. Verum sunt aliqui qui se ipsos nimis excusant: quod ex superbia quadam solet procedere. Quumque redarguntur, excusant se, et quasi consolantur se ipsos, dicendo, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum;9 quum ipsi non propter justitiam, sed propter injustitiam suam patiantur.
Præterea, quoniam Jacobo contestante apostolo, In multis offendimus omnes, et in innumerabilibus culpis, saltem venialibus, sumus rei, magis quam determinate cognoscimus (propter quod oravit Psalmista:10 Ab occultis meis munda me, Domine);11 hinc in adversitatibus patientes esse debemus, quamvis conscii nobis non sumus de malo quod nobis objicitur. Imo quanto quis innocentior fuerit, tanto patientia sua est magis meritoria sibi.
Præterea, ut exemplo Christi patientes simus, docet Apostolus quam innocentissimus fuerat Christus, patientissimus in verbis et factis, et quam amarissimas nihilo minus pertulerit pœnas: quæ omnia reddunt patientiam Christi magis laudabilem, imitabilem et perfectam. Hinc si Christi passio cum circumstantiis suis ad memoriam sagaciter revocetur, omnis tribulatio æquanimiter toleratur. Ideo passionem Christi plenarie consideremus quotidie, et eam imitemur condigne. Imo et gloriemur in Domino, dum propter Christum possumus pati adversa, sicque conformari eidem: quia ut sanctus loquitur Cyprianus, nequaquam dignus est christianus vocari, qui in virtutibus non satagit Christo assimilari. Propter quod ipsemet ait: Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quod dico?12
Insuper, non solum debemus Christi exemplo adversa æquanimiter ferre, sed etiam simul cum Christo aliis exemplum patientiæ et aliarum virtutum præbere, quemadmodum ipse ait : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.13 Nullum igitur scandalizemus, quia qui alium scandalizat, crudelis est, quoniam animam ejus lædit. Unde, secundum Gregorium, Qui in conspectu populi male agit, tot (quantum in se est) perimit, a quot male agens conspicitur.
Amplius, quia apostolus Petrus specialiter exprimit quod in ore Christi non fuerit dolus, oportet quemlibet Christianum ab omni dolo et fraude specialiter abstinere, ut nec verbo nec facto, nec per se neque per alium, quempiam fallat, sed sic faciat alteri prout vult sibi ab altero fieri.14 Hoc namque caritas atque justitia exigunt. Christi autem lex est lex totius caritatis et æquitatis. Hinc ait Propheta : Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.15 Et Malachias propheta affirmat : Maledictus dolosus.16 Et in Proverbiis scribitur : Vir versutus odiosus est.17 Imo ut alibi ait Scriptura, Simulatores et callidi provocant iram Dei. Frequenter etiam accidit ut fraudulentis male succedat in exterioribus et terrenis, quemadmodum Petrus Ravennensis effatur :18 Quidam simpliciter vivunt, et in omnibus prosperantur; quidam versantur in dolis, et eis quælibet adversantur.
Postremo circa id, Eratis aliquando sicut oves errantes, pensandum quod in ovibus considerantur aliquæ proprietates laudabiles.19 Et propter eas, electi et boni ovibus comparantur, juxta illud Psalmi :20 Nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus. Et Christus loquitur :21 Oves meæ vocem meam audiunt. Hæ autem proprietates laudabiles, sunt innocentia, dirigibilitas, utilitas : ovis namque est animal valde utile carne, vellere, lacte, fimo, lana et fetu.
Considerantur item in ovibus proprietates quædam vituperabiles, utpote, stoliditas, instabilitas, nimiaque timiditas. Et ob has, iniqui ovibus comparantur, secundum illud in Psalmo : Sicut oves in inferno positi sunt.22 Est itaque ovis stolidum obtusumque animal : nam una se projiciente in aquam aut currente in ignem, ceteræ currunt post eam. Sic unus iniquus sequitur alium in peccatis, in concupiscentiæ aquis, in igne libidinis. Propter quod scriptum est : Qui se jungit fornicariis, erit nequam;23 et, Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.24 Rursus, ovis est animal mobile sive instabile. Sic peccatores per passiones et vitia fluctuant, neque in Deo neque in ratione figuntur. Unde ait Psalmista : Non sic impii, non sic;25 sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. Salomon quoque : Impius (inquit) quasi tempestas transiens;26 justus autem quasi fundamentum æternum. Populares etiam, propter ignorantiam intellectus eorum, sunt faciliter in diversa trahibiles atque instabiles : nam uno eorum aliquid affirmante sive negante, omnes affirmant aut negant, sive sit bonum sive malum. Iterum, ovis est animal nimis timidum : quia etsi mille sint simul, non se uni lupo opponunt. Sic peccatores sunt molles et pusillanimes ad resistendum tentationibus et peccatis, et ab infernalibus lupis se spiritualiter devorari permittunt; metuunt demum aggredi viam virtutum, et bonum inchoare verentur, non attendentes quam bonus sit Deus sperantibus in se, animæ eum quærenti.27
Vitemus ergo vituperabiles ovium proprietates jam tactas, videlicet, stultitiam mentis, instabilitatem voluntatis, mollitiem atque formidinem cordis contra impedimenta salutis; et bonas ovium proprietates sequamur, ut simus innocentes, et ad bona dirigibiles, exemplaresque aliis et fructuosi. Talis fuit beatissimus ac patientissimus Jacob patriarcha, qui sicut in Genesi patet, fuit vir simplex et ovium custos, et humilis valde; et multas injurias ab avunculo suo Laban sustinuit : nam quidquid ex pecoribus furto periit, Laban requirebat a Jacob; et nihilo minus ipse beatus Jacob pecora sui avunculi fidelissime pavit, in tantum quod somnus fugit ab oculis ejus. Quumque in terra esset Mesopotamiæ, ubi omnes idolis serviebant et pessimæ vitæ fuerunt, ipse constantissimus mansit in fide et cultu veri Dei, nec recessit a semitis æquitatis, sed filios suos ac conjuges traxit ad Dei obsequium, et in virtutibus erudivit. Quumque timeret fratrem suum Esau, non se disposuit ad pugnandum adversus illum, sed orationibus et lacrimis se armavit, invocans Deum ut se ab illo erueret; deinde obviam ivit fratri suo Esau cum omni humilitate, et successive prostravit se septies appropinquando ad illum. Tanti ergo Patriarchæ fidem, stabilitatem, justitiam, pacem, patientiam, humilitatem sequi debent fideles, et specialiter conjugati, et a contentionibus abstinere ac pugnis.
Footnotes
-
Rom. viii, 34. ↩
-
1 Joann. II, 1, 2. ↩
-
Jer. xxxvii, 11-14. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
1 Petr. II, 19-21. ↩
-
Hebr. x, 36. ↩
-
Luc. xxi, 19. ↩
-
Prov. xiv, 29. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Ps. xviii, 13. ↩
-
Luc. vi, 46. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
1 Petr. 22. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Malach. 1, 14. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
1 Petr. 25. ↩
-
Ps. xcix, 3. ↩
-
Joann. x, 27. ↩
-
Ps. xlvii, 15. ↩
-
Eccl. xix, 3. ↩
-
Eccl. xiii, 1. ↩
-
Ps. 1, 4. ↩
-
Prov. x, 25. ↩
-
Thren. iii, 25. ↩
Chapter 196 of 211