Skip to the text

Sermo 7

QUOD OMNEM BENE RELIGIOSUM HUMILITER OPORTET ESSE SUBJECTUM, OBEDIENTEM, DIRIGIBILEM ET DOCILEM.

NIMAM meam pono pro ovibus meis.1 In evangelio hodierno.

Qualis debeat esse omnis Christifidelis, præsertim religiosus, docet Scriptura, quæ eos uberrime oves appellat, ad insinuandum quod bonas ovium habere debeant proprietates: quas qui non habet, non ovem Christi, sed hœdum diaboli esse se recognoscat.

Primo itaque ovis est animal valde utile et fecundum ac fructuosum, utpote pelle, lana, lacte, fimo, fetu et carnibus. Sic religiosus debet esse suis conventualibus utilis, exemplaris, obsequiosus, in se ipso fecundus per sanctas cogitationes, divinas affectiones, intentiones sinceras, et juges occupationes internas, ut usque ad mortem laudet anima sua Deum, nec a Dei allocutione desistat, etiam manducando, hominibus colloquendo, exteriora agendo, sed semper oret secrete, meditetur, psallat, suspiret, et ferveat mente. In regularibus quoque observantiis diligens strenuusque consistat, et universa quæ Ordinis sunt, currendo sive volando magis quam ambulando adimpleat. Sit etiam Deo fructuosus, eum per opera sancta honorans, verbo, exemplo, oratione, merito vitæ ac bonæ famæ odore alios ad ipsum convertens, ut sit tanquam oliva fructifera in domo Dei, a quo rore cœlesti continue perfundatur, fructuosiorque reddatur, sicut in Joanne evangelista ait Salvator: Omnem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat.2 Unde nos Apostolus hortatur: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper.3 Hinc in Osee loquitur Deus: Ero quasi ros, Israel germinabit quasi lilium.4 Ad hoc singulariter nos studere oportet, ut unusquisque sua bonitate, patientia, exemplaritate, discretione, oratione, consilio et auxilio fratrem suum lucretur, nec eum pro quo Christus mortuus est, perdat. Itaque, qui in observatione silentii est remissus, in surgendo piger et tardus, in psalmodia somnolentus, in divinis acediosus, in Horis distractus, in celebrando insipidus, in cibo et potu superfluus, videat sibi an vere ovis sit Christi. Si autem, quod absit, quisquam tam infructuosus consisteret, quod ad detractionem et seminationem discordiæ laberetur, is, teste Bernardo, traditor esset castri dominici, utpote claustri, introducendo in illud adversarios ejus spiritus nequam.

Secundo, ovis est animal valde dirigibile atque obtemperans, et quocumque pastor tetenderit baculum pergens, quo etiam pastor duxerit sive vocaverit, eum sequens. Sic plane omnem religiosum oportet esse obedientem, dirigibilem, docilem, et quod præsidens ei injunxerit, protinus exsequentem caritative et libenter, et non murmuranter implentem: quippe qui propriam voluntatem voto abnegavit solenni; quam contra votum resumere, furtum enorme sacrilegiumque censetur: contrectatio etenim rei alienæ est furtum.

Præterea, sicut affirmant doctores, quemadmodum per virtutes morales efficitur homo bene mobilis a ratione, ita per septem dona Spiritus Sancti efficitur bene mobilis prompteque dirigibilis a Spiritu Sancto, qui per suos vicarios superiores nostros jubet, injungit ac loquitur nobis. Idcirco unusquisque religiosus agnoscat et fateatur se tanto a donis Spiritus Sancti inaniorem, quanto se invenit a suis superioribus indirigibiliorem; tanto autem se donis Spiritus Sancti pleniorem confidat, quanto dirigibilior, docilior, obedientior exstat.

Imo, quum docilitas prima esse prudentiæ pars dicatur, ad omnem informationem sapientiamque disponens, qui indocilem se et indirigibilem exhibet, ab omni vera prudentia ac salutari sapientia se vacuum esse pandit, stoliditate et stultitia plenum, ac informationi, reductioni et saluti aditum obstruentem. Hinc ad Hebræos jubet Apostolus: Obedite præpositis vestris, et subjacete illis;5 ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. Quocirca pensemus, quod si juxta apostolica documenta, temporalibus dominis, non solum bonis, sed etiam dyscolis, teneantur sæculares Christiani parere, quanti facinoris est, si religiosus spirituali patri, bono pastori, renuat obedire?6 Hinc rursus saluberrime Apostolus ait: Rogamus vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum; pacem habete cum illis.7 Quo beatissimo documento patescit, quanta sit illorum ingratitudo atque perversitas Fratrum qui superioribus suis molesti sunt, impatienter, discorditer, animose se habendo ad illos, aut ipsos ex passione vitando, seu officialibus resistendo: quod quidam ambitiosi et prudentes in oculis propriis, facere consueverunt.

Tertio, ovis animal est gregale, mansuetum, pacificum, non gulosum, nec delicatum, sed sobrium ac modestum. Quod totum ad omnem spectat religiosum, ne singularitate sua turbet conventum, nec partialitate dividat illum, nec suam deserat collectionem, sed consoletur, habensque simplicem victum ac necessaria, contentetur, ne inter eos annumeretur de quibus in sua Canonica Judas apostolus loquitur: Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superbiam;8 et iterum, Hi (inquit) sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.9

Quarto, ovis est animal valde simplex, pium, patiens ac innocens. Sic religiosum columbina simplicitate esse oportet ornatum, non vulpina versutia coopertum; sincerum, non fraudulentum; apertum, non sophistice fantem; nulli nocentem, sed omnibus pro posse proficientem, et pium, misericordem, compassivum, non crudelem, tenacem et durum. Verumtamen ista simplicitas discretione regatur, circumspectione valletur, diligentia sapientiæ custodiatur, ne periculose fallatur. Simplex equidem non circumspectus credit omni verbo, et cito decipitur, quum tamen juxta Scripturam, non omni spiritui sit credendum.10 Imo sæpe boni et simplices Fratres a callidis et perversis male alliciuntur, inficiuntur ac subvertuntur. Ideo loquitur Augustinus: Habeto simplicitatem columbinam, ne malum alicui machineris, et serpentinam astutiam, ne alicujus supplanteris insidiis, quia non multum distat in vitio decipi sive decipere.

Quinto, ovis est animal naturaliter pavidum ac fugiens lupum. Sic religiosus sit timoratus, ne infernalium incurrat dentes luporum, ne tentationibus superetur, ne a primo cadat fervore, ne prava societate aut periculosa familiaritate lædatur: prava namque societas plurimum obest, sed incauta familiaritas gravius nocet. Idcirco religiosus felix qui semper est pavidus, undique circumspectus, et instar Cherubim oculatus, ne cadat in Dei offensam, in vitii foveam, in animi relaxationem. Pro quorum evitatione malorum, oculos interiores jugiter levet ad Regem cœlorum, illius implorando directionem, comfortationem, custodiam, certus quia nisi Dominus ædificaverit domum, et custodierit civitatem, inanis est labor noster.11 — Sunt autem et aliæ variæ ovium proprietates laudabiles quas imitari debemus; sed prolixitatem vitans, dimitto.

Postremo, quia tam bonum ac fidelissimum amorosissimumque habemus pastorem, Dominum Jesum Christum, qui animam suam posuit pro nobis, nosque præcessit, et nos incessabiliter ad se vocat: propterea eum indefesse sequamur, ei obtemperemus; per viam mandatorum et semitam consiliorum, per humilitatis, sobrietatis, caritatis itinera proficiscamur ad ipsum. Contemplemur et modo per fidem humiliter, per donum sapientiæ, infinitam pulchritudinem, immensam dulcedinem, interminabilem excellentiam, opulentiam, munificentiam Domini Dei nostri, omnem beatitudinem ejus, et supergloriosissimæ Trinitatis glóriam prorsus immensam, mutuam intuitionem superclarissimam, mutuam dilectionem superardentissimam penitus infinitam, mutuam complacentiam superdeliciosissimam, fruitionem superfelicissimam: sicque futuræ felicitatis et gloriæ delicias prælibemus. Ad laudem et reverentiam Omnipotentis. Amen.

Footnotes

  1. Joann. x, 15. ↩

  2. Joann. xv, 2. ↩

  3. I Cor. xv, 58. ↩

  4. Osee xiv, 6. ↩

  5. Hebr. xiii, 17. ↩

  6. I Petr. u, 18. ↩

  7. I Thess. v, 12, 13. ↩

  8. Judæ 16. ↩

  9. Ibid. 19. ↩

  10. 1 Joann. IV, 1. ↩

  11. Ps. CXXVI, 1. ↩

Chapter 203 of 211