Sermo 3
DE PROPRIETATIBUS ET ACTIBUS BONORUM SUBDITORUM.
OVES meæ vocem meam audiunt. Joann. x, 27.
In præcedenti sermone ostensum est quales esse debeant omnes animarum curam habentes; nunc declarandum est quales esse oporteat subditos ut salventur. Quemadmodum autem proprietates et actiones boni prælati considerantur ex hoc quod pastor vocatur, sic proprietates et actiones bonorum subditorum pensantur ex hoc quod in Scripturis sanctis oves sæpissime appellantur. Ideo bonæ ovium proprietates et actiones eis debent competere, ut boni sint subditi. Considerandæ sunt itaque laudabiles ovium proprietates, ex quibus unusquisque possit perpendere an vere sit christianus, et vere atque salubriter subditus, Christique ovis.
Primo itaque ovis est animal valde simplex. Sic omnes Christiani et subditi debent ovina simplicitate esse ornati, hoc est absque vitio duplicitatis et dolositatis, absque calliditate vulpina, simulatione, ut sint mente sinceri et simplices animo, rectam intentionem semper habendo, neminemque injuste fallendo. Hinc Jacobus apostolus in sua ait Canonica :1 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
Et rursus hortatur :2 Purificate corda, simplices animo. Atque ad Philippenses scribit Apostolus : Omnia facite sine murmurationibus, ut sitis simplices filii Dei. Debent etiam simplices esse in verbis, quia ut in Ecclesiastico scribitur :3 Qui sophistice loquitur, odibilis est;4 in omni re defraudabitur. Non est illi data a Domino gratia; omni enim sapientia defraudatus est. Verumtamen ista Christianorum et subditorum simplicitas non debet esse asinina, quia non debet carere vera prudentia; sed columbina, quia carere debet vulpina astutia. Propter quod loquitur
Christus : Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.5 Hanc sanctam simplicitatem non habent maligni, qui pacem et dilectionem habere se cum alio fingunt, et verbis ac signis ostendunt, et tamen intrinsecus odiunt, insidiantur, nocent ac obloquuntur. De quibus ait Psalmista : Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.6 Hi non sequuntur Dominum Jesum Christum, sed Judam proditorem, qui osculando ac salutando prodidit Christum.
Secundo, ovis est animal dirigibile et obediens, pergens quo pastor dirigit baculum; nec repugnat, nec instar canis mordet in baculum. Sic omnes Christiani et subditi debent superioribus suis in licitis et hónestis, ac pertinentibus ad salutem, prompte atque hilariter obedire, et dirigibiles esse, non rebelles, nec pertinaces in proposito suo, sed rationabili informationi acquiescentes. Hinc ad Hebræos dicit Apostolus: Obedite præpositis vestris, et subjacete illis; ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. Inobedientia namque seu rebellio est diabolicum vitium. Hac dirigibilitate et obedientia carent, qui festa et jejunia Ecclesiæ non observant, nec cetera quæ jussit Ecclesia, et qui superiores suos de facili spernunt, judicant et diffamant, non attendentes quod Christus ait vicariis suis prælatis: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Imo, si pastores ac præsidentes sint manifeste reprehensibiles, adhuc tamen sunt honorandi, in quantum sunt vicarii Christi, et prælatica potestate seu præsidentia sublimati; obediendum quoque est eis in his quæ eorum concernunt officium. Et quamvis non vivant ut docent, nihilo minus boni prudentesque subditi sequi et implere debent salubrem eorum doctrinam, nec sequi nec adspicere reprehensibilem eorum vitam. Hinc in Evangelio ait Salvator: Super cathedram Moysis sederunt Scribæ et Pharisæi: quæcumque ergo dicunt vobis, facite; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
Tertio, ovis est animal utile et fecundum. Sic quilibet Christianus et subditus debet esse utilis proximis suis pro posse, consilium atque auxilium impendendo, et exemplariter conversando. Unde ait Apostolus: Per caritatem servite invicem; et rursus, Quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. Hinc in Apocalypsi ait Joannes: Qui audit dicat, Veni; hoc est, qui verbum Dei audit intus ab instinctu angelico vel divino, aut foris ab homine aliquo, dicat proximo suo, Veni, id est, invitet ac trahat eum ad faciendum bona quæ ipse audivit esse agenda, ut habeat eum in bonis operibus socium. Hoc est quod princeps Apostolorum hortatur: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Porro his contrarium faciunt, qui alios trahunt ad vanitates, ad iniquitates, ad jocos, ludos, choreas, spectacula, comessationes, potationes, loquacitates, lascivias. Quibus non sufficit damnatio propria, sed in se transfundunt aliorum peccata: ideo non sunt oves Christi, sed hœdi, et instrumenta, cooperatores satellitesque diaboli, ac adversarii Dei, et multum odibiles ei. Qui utinam adverterent quod apud Matthæum ait Unigenitus Patris æterni: Væ homini per quem scandalum venit.
Insuper omnis Christianus ac subditus debet esse fecundus, id est virtuosis operibus plenus: ut in mente habeat salubres cogitationes, caritativas affectiones, salubria quoque proposita, in ore, vera, utilia et ædificatoria verba, atque divina exsequatur præcepta toto corpore et anima. Hinc ad Corinthios ait Apostolus: Stabiles estote, abundantes in opere Domini semper. Etenim quam vitandæ sint cogitationes inutiles, constat ex eo quod per Michæam loquitur Deus: Væ qui cogitatis inutile. Et Sapiens ait: Spiritus Sanctus aufert se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, hoc est a cogitationibus vanis et fatuis. Propter quod in Proverbiis æterna et increata Sapientia protestatur: Ego Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Si ergo tam vitiosum atque damnabile est inutilia et inania cogitare, quam damnabile ac vitiosum consistit nociva cogitare ac turpia? Quod si ita se habet, quam damnabile prorsus est opere exsequi ea? Verumtamen istud intelligendum est de cogitationibus hujusmodi, dum eis consentitur, aut sine resistentia quis nimium immoratur.
Quarto, ovis est animal naturaliter ti-
I Petr. IV, 10.
Matth. XVIII, 7.
I Cor. XV, 58.
Mich. II, 1. Sap. I, 5.
Prov. VIII, 12.
Hebr. XIII, 17.
Luc. X, 16.
Matth. XXIII, 2, 3.
Galat. V, 13.
Rom. XIV, 19.
Apoc. XXII, 17. mens ac fugiens lupum. Sic quilibet Christianus et subditus abhorrere, odire ac fugere debet diabolum et peccata, ac pravorum consortia, ne cum perversis pervertatur, ne associando se luxurioso ad turpitudinem inducatur, ne communicando superbis discat superbiam. Scriptum est enim in Ecclesiastico :7 Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui communicaverit superbo, induet superbiam. Præcipue vero vitanda est luxuriosa societas, quoniam instar serpentis inficit animam et occidit. Idcirco quærenda et conservanda est societas, amicitia et communio sapientium et bonorum, piorum mansuetorumque hominum, cum quibus possit quis in sapientia virtutibusque proficere, juxta illud Ecclesiastici : Cum viro sancto assiduus esto, et quemcumque cognoveris observantem timorem Domini, cujus anima est secundum animam tuam.8 Et alibi scriptum est : Quum videris sensatum, statim evigila ad illum.9
Quinto, ovis est animal innocens et mansuetum. Sic universi Christifideles debent esse innocentes et mites, ut nemini noceant, neminem scandalizent, et impetum iræ refrenent, atque amicabiliter ac dulciter inter proximos conversentur, quoniam in Proverbiis Salomon loquitur : Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor; et impetum concitati spiritus ferre quis poterit ?10
Postremo, aliæ multæ proprietates laudabiles, quas nimis prolixum esset nunc prosequi, inveniuntur in ovibus. Est enim ovis animal pacificum et quietum, sobrium et modestum. Sic fideles ac subditi debent simul pacifice conversari, morigerati ac sobrii esse, ut in cibo ac potu, non voluptatem sed necessitatem requirant, nec immoderate se repleant, quia natura paucis contenta est. Et Christus : Videte (inquit) ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi.11
Itaque præinductas ovium laudabiles proprietates habere omnes conemur, atque opposita mala vitemus, ut veraciter oves Christi jugiter simus, quatenus in die judicii ad ejus dexteram collocemur.
Legitur de S. Francisco, quod sicut ipse valde simplex et innocentissimus fuit, sic oves multum dilexit. Unde quum quadam nocte fuisset in quodam hospitio, contigit nocte illa quod ovis quædam peperit ibi agniculum, quem porca crudelis de mane occidit. Quo cognito, S. Franciscus vehementer condoluit et fortiter flevit, maledixitque porcæ illi. Quæ statim cœpit acriter infirmari, febricitare ac tremere, et vexabatur quousque decessit. Si ergo sanctus vir ille in tantum condoluit agno a porca occiso, quantum condolendum est piis, pauperibus innocentibusque hominibus, dum a crudelibus ac potentioribus opprimuntur? Propter hoc sanctus Job dixit: Flebam quondam super eo qui afflictus erat; et compatiebatur anima mea pauperi.12
Footnotes
Chapter 199 of 211