Skip to the text

Enarratio in epistolam

CHRISTUS PASSUS EST PRO NOBIS, VOBIS RELINQUENS EXEMPLUM, UT SEQUAMINI VESTIGIA EJUS, ETC. I Petr. II, 21-25.

BEATISSIMUS princeps Apostolorum Petrus in præsenti epistola beneficia varia Christi commemorat, et ejus exemplo ad perfectam patientiam nos invitat; passionis quoque dominicæ fructum tangit ac finem, ut scilicet peccatis mortui, vivamus virtutibus. Itaque ait :

Christus passus est pro nobis, id est pro nostris peccatis tollendis (juxta quod dixit Joannes Baptista : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi), item pro nobis Deo Patri reconciliandis, per gratiam justificandis, et per gloriam in æternum salvandis. Vobis relinquens exemplum, id est imitationis formam. Quare non ait, Nobis relinquens exemplum, sicut præmisit, Christus passus est pro nobis? Dicendum quod ideo, quoniam statim ante hæc verba quosdam specialiter ad patientiam hortabatur, idcirco ad illos dirigit verbum. Ait hoc loco venerabilis Beda : Audis, Christus passus est pro nobis; et gaudes, quia pro tua salute passus est Filius Dei. Attende quod sequitur, Relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus : exemplum tribulationum, non deliciarum; contumeliarum, flagellorum, dolorum, opprobriorum, spinarum, crucis, vulnerum, mortis. In Psalmo scriptum est : Propter verba labiorum tuorum, Domine, ego custodivi vias duras.1 Propter quæ verba labiorum, nisi quibus promittit vitam æternam? Ut sequamini vestigia ejus, id est opera virtuosa, patientiam et tribulationes, quibus præcessit nos et viam salutis monstravit. Qui enim se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare, quoniam omnis Christi actio, nostra est instructio.2 Propter quod in Joanne loquitur : Ego sum via, veritas et vita;3 nemo venit ad Patrem, nisi per me.

Qui peccatum non fecit, nec facere potuit : quia in quantum Deus, impeccabilis fuit; secundum naturam quoque suam humanam, fuit excellentissime confirmatus in bono, et ab incarnationis exordio comprehensor. Deinceps, qui alios debuit Deo reconciliare, liberare, salvare, debuit esse absque omni peccato originali, actuali, personali, mortali et veniali. Hinc ipsemet contestatur : Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam.4 Nec inventus est dolus in ore ejus, quia nunquam mentitus est, neminemque decepit, sicut et adversarii ejus fatebantur, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces.5 Ideo mentiebantur, coram Pilato clamantes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram.6 Hinc in Isaia de Christo habetur :7 Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

Qui quum malediceretur a Judæis obstinatis ac perfidis ante passionem sæpissime, et in ipsa etiam passione :89 nam ante passionem dixerunt, Dæmonium habet et insanit, In principe dæmoniorum ejicit dæmonia, Homo vorax, potator vini, et multa similia;10 non maledicebat eis: sed docuit eos, et reddidit bona pro malis, et tanquam agnus coram tondente, in passione obmutuit. Quum pateretur, non comminabatur occisoribus suis; sed oravit pro eis, juxta illud Isaiæ:11 Pro transgressoribus rogavit. Nam dixit:12 Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tradebat autem judicanti se injuste, quia Pilato, qui ipsum ex timore humano injustissime morti adjudicavit, a Judæis se tradi permisit. Imo et ipse sponte ad Pilatum processit, atque ex summa caritate ad nos, et ex obedientia ad Patrem æternum, se voluntarie exposuit morti, quemadmodum sacratissimus Isaias prædixit:13 Tradidit in mortem animam suam.

Qui peccata nostra, hoc est pœnam pro peccatis nostris, ipse pertulit in corpore suo posito et appenso super lignum, id est crucis patibulum. Propter quod ait in Psalmo: Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste;14 quæ non rapui, tunc exsolvebam. Unde apud Isaiam scriptum est: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Nec solum in corpore suo passus est Christus, sed in anima quoque et viribus ejus: nam dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem.15 Ut peccatis mortui, id est a vitiis alienati ac emundati, ac de cetero non peccantes, sicut mortui cessant ab opere, justitiæ vivamus, id est, virtutibus insistamus, et Christo, qui est vera ac summa justitia, obsequamur. Hoc est quod ad Romanos hortatur Apostolus:16 Sicut exhibuistis membra vestra servire injustitiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.

Cujus livore, quem ex percussionibus flagellorum et aliis ictibus in corpore suo sustinuit, sanati sumus ab animarum vulneribus, quantum ad sufficientiam ex parte Christi passionisque ejus. Non tamen consequimur fructum dominicæ passionis, nisi Christo per fidem et caritatem jungamur, et virtus ac meritum suæ passionis nobis applicetur: quod primo fit per sacramentum Baptismi, in quo merito passionis Christi purgamur a vitiis, virtutibusque ornamur.

Quod autem per Christi passionem simus sanati, declarat subdendo: Eratis enim, antequam crederetis in Christum, sicut oves errantes per vitiorum abrupta et ignorantiæ tenebras, juxta illud Isaiæ: Omnes nos quasi oves erravimus;17 unusquisque in viam suam declinavit.18 Et quamvis homines non sint oves, sed potius hœdi, quamdiu errant, secundum præsentem justitiam, tamen secundum prædestinationem æternam, multi hujusmodi oves sunt: quos Deus permittit errare, sed quia electi sunt, reducit eos, nec permittit perire. Unde per Ezechielem negligentes objurgans pastores: Errantem (inquit) ovem non revocastis.19 Sed conversi estis nunc, per fidem, caritatem et pœnitentiam, ad pastorem et episcopum animarum vestrarum, id est ad Christum. Qui est pastor fidelium animarum, quia per dona gratiæ, per verba sacræ Scripturæ, per sacramentum Eucharistiæ pascit eas. Unde ipse ait: Ego sum pastor bonus. Est quoque episcopus animarum, id est superintendens saluti earum per providentiam singularem, quoniam ipsi cura est de nobis. Ideo ait Psalmista: Dominus sollicitus est mei. Itemque hortatur: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.2021 Episcopus autem dicitur ἐπί, quod est supra, σκοπός, intentio, quasi superintendens. Unde loco episcopi alia littera habet visitatorem. Christus enim animarum est visitator, juxta quod scriptum est: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ.2223 Spiritualiter etiam visitat corda fidelium quotidie per dona gratiæ suæ, imo et per flagella suæ caritatis ac pietatis paternæ, secundum illud: Ego quos amo, arguo et castigo. Postremo Christus est sacerdos et pontifex, sicut ad Hebræos plenissime docet Apostolus. Recteque dicitur animarum episcopus, quoniam pro illarum salute in cruce se obtulit;24 estque advocatus earum, et propitiatio pro peccatis ipsarum, ut in Joanne habetur. Imo Paulo testante, interpellat pro nobis. Ostendit enim Patri latus et vulnera, ut devotissimus scribit Bernardus.

Footnotes

  1. Ps. XVI, 4. ↩

  2. I Joann. II, 6. ↩

  3. Joann. XIV, 6. ↩

  4. Ibid. 30. ↩

  5. Matth. XXII, 16. ↩

  6. Luc. XXIII, 2. ↩

  7. Is. LIII, 9. ↩

  8. Luc. XI, 15; ↩

  9. Joann. X, 20; ↩

  10. Matth. XI, 19. ↩

  11. Is. LIII, 12. ↩

  12. Luc. XXIII, 34. ↩

  13. Is. LIII, 12. ↩

  14. Ps. LXVIII, 5. ↩

  15. Matth. XXVI, 38. ↩

  16. Rom. VI, 19. ↩

  17. Is. LIII, 6. ↩

  18. Is. LIII, 6. ↩

  19. Ezech. XXXIV, 6. ↩

  20. Joann. X, 11, 14. ↩

  21. Ps. LIV, 23. ↩

  22. Ps. XXXIX, 18. ↩

  23. Luc. I, 68. ↩

  24. Apoc. III, 19. ↩

Chapter 195 of 211