Skip to the text

Sermo 6

DE SPIRITUALIBUS ALIMONIIS QUIBUS NOS PASCIT CHRISTUS.

E GO sum pastor bonus. Joann. x, 11. Optimus et amorosissimus pastor est Christus, qui se ipsum dat ovibus suis in pabulum. Denique multiplici alimonia a Deo pascimur in hac vita. Est enim panis sacramentalis, panis bonæ operationis, panis lacrimarum, panis cœlestium gratiarum, panis verbi Dei, panis contemplationis.

Sed sicut nonnulli in sæculo pinguissimis, delicatissimis, pretiosissimis, abundantissimis ferculis reficiuntur assidue, et quasi continue sedent ad mensam edendo sive bibendo, colloquendo et solatiando; ita nos religiosi, tanquam carissimi et electissimi filii patrisfamilias summi ad ejus mensam vocati, indesinenter die ac nocte præelectis et pretiosissimis, exuberantissimis atque lautissimis alimentis ab ipso nutrimur. Si enim de sacramentali pabulo sermo sit, nonne pane illo supersubstantiali, quo sæculares semel aluntur in anno, nos qualibet reficimur die? Si autem de pane verbi cœlestis agatur, nonne divinis Scripturis et verbis cœlestibus, quibus sæculares certis horis in die dominica aut in festo aliqualiter nutriuntur, nos die ac nocte in abundantia magna nutrimur in cella, in choro, in cœnobio, in capitulo, et sanctos libros habemus ad manum in copia, et in divinis Scripturis sumus instructi, ita quod alterius clave seu adminiculo non egemus ad ingrediendum pascua Scripturarum, sed propria eruditione ea intrare valemus, et spiritualiter ibi refici ac deliciari ad libitum et usque ad plenum?

Rursus, si de pane bonæ operationis loquamur, nonne singulas horas diei ac noctis deputatas habemus ex Regula aut Statutis ad certa opera virtuosa, aut ad ea quæ directe referuntur ad talia opera? Sæculares autem si Missæ intersint, aliquid se egisse confidunt, deinde tota die in exterioribus et temporalibus occupati. Nos vero maximam temporis nostri partem in divino expendimus cultu, videlicet septem horas canonicas persolvendo et horas de Domina, ac celebrando, orationibus ac meditationibus insistendo, scribendo, studendo, privatim psallendo.

Insuper, si de pane contemplationis sit mentio, hic panis et sapor ipsius sæcularibus ignotus est et inexpertus, nec tam præstantissimi ac delicatissimi cibi inveniuntur capaces. Nos vero hoc pane angelico ubertim reficimur, si non nos ipsos negligimus, si vere religiosi consistimus, si exercitia nostra ad debitum finem rite referimus. Ideo equidem benignissimus ille Pater cœlestis de sæculo tanquam de Ægypto nos eduxit, in desertum pœnitentiæ nos adduxit, ad cœnobium tanquam ad quietissimum sinum, quasi ad quemdam paradisum promissionisque terram, perduxit, et in abscondito vultus sui constituit, in tabernaculo suo defendit, ut vacemus et videamus, contemplemur et experiamur quam dulcis sit Dominus, quam magna et infinita sit multitudo dulcedinis ejus, quam inæstimabilis sit pietas, dignatio et munificentia Dei circa devotos suos ministros.

At vero si de pane lacrimarum agatur, ex quotidiana dominicæ passionis memoria, omni die ad pias lacrimas resolvimur, aut certe resolvi debemus: ad quas vix semel in anno, dum Passio prædicatur, sæculares moventur. Sed et propria peccata quotidie incumbit nobis deflere ac confiteri: quæ illi semel aut bis confitentur in anno, forsitan sine planctu. Desiderio quoque cœlestis patriæ, nostrum est quotidie lacrimari, quorum est universa quæ mundi sunt aspernari, carnalia fastidire, justitiam esurire, spiritualibus desideriis æstuare, divitias, delicias et honores ut stercora reputare, ut Christum lucremur. Quomodo autem hæc facient sæculares, qui circa opes terrenas, transitorias provisiones jugiter sunt intenti? Postremo, si de pane cœlestium gratiarum sit sermo, nonne liberalissimus Pater cœlestis omni hora nobis offert divinorum charismatum incrementa, caritatis et ceterarum virtutum augmenta, spirituales profectus, dicendo, Petite, et accipietis, quum sæcularibus magnum sit a mortalibus vitiis abstinere, gratiam impertitam non perdere?1

Hæc ideo dixerim, primo, ut consideremus quanta, quam specialia et eminentia beneficia contulit nobis Deus, ad religionis ingressum nos incitando ac perducendo: per quod et ab innumerabilibus gravissimisque præservavit nos vitiis. Secundo, ut Deo altissimo super hoc grati esse totis laboremus præcordiis, et gratias ei assidue ardenti ac devotissima mente agere non cessemus. Tertio, ne negligamus nos ipsos, ne ignavia torpeamus, ne fatua resolvamur securitate, ne intimorati reddamur, ne aliquorum tepiditate aut pravitate frangamur, sed quotidie satagamus proficere, hoc est timoratiores, humiliores, custoditiores, patientiores, alacriores devotioresque esse; et in his non proficere, non aliud arbitremur quam miserabiliter inexcusabiliterque deficere. Quarto, ut sollicite discutiamus quotidie nosmetipsos: an scilicet vocatione qua vocavit nos Deus, digne jam ambulemus, an beneficiis ejus utamur legitime; an tam ferventes et indefessi nunc simus in Deitatis obsequio, quam fervidi et infatigabiles fuimus olim in dæmonum famulatu; an modo sic abundemus in humilitate, patientia, mansuetudine, exemplaritate, diligentia, sobrietate, obedientia, caritate, sapientia et fervore, sicut in sæculo in omni elatione, impatientia, ira, scandalositate, negligentia, fatuitate, aversione, acedia, crapula et inobedientia damnabilissime fuimus abundantes. Alioqui non est in nobis sincera morum conversio, nec reformatio satis idonea.

Præterea, nos negligentiores et pusilli, ex præinductorum consideratione humiliemus et despiciamus nos ipsos humiliatione extrema et despectione immensa: quia quum tamdiu in prætactis uberrimis, pinguissimis, pretiosissimis Dei pascuis fuerimus demorati, nihilo minus adhuc spiritualiter sumus tam macri, tam imperfecti et vacui, in tantum ut sæcularium quidam nobis devotiores, humiliores, patientiores, fractiores et ferventiores comperiantur. Quo constat, quam ingrati et negligentes exstitimus, quomodo cœlestia alimenta nobis desipuerunt, quomodo angelicum manna nauseavit anima nostra. Ex nunc ergo in reliquum tanto jugiter simus ferventiores ac magis proficientes, quanto hactenus negligentiores, carnaliores et remissiores exstitimus.

Postremo, bonum nostrum pastorem Dominum Jesum Christum, cujus tam ineffabilis ad nos exstat dilectio, tam summa dignatio, liberalitas tam immensa, indesinenter rogemus, ut præfatis pabulis animas nostras exuberanter delicioseque pascat, ita ut carnalia vilipendamus. Pascit nos Dominus, dum gratiam et virtutes, dona et fructus Spiritus Sancti infundit, vel auget perficitque in nobis, dum Sacramento altaris non sacramentaliter tantum, sed spiritualiter quoque nos reficit, dum divino instinctu ad meliora nos dirigit, dum angelica inspiratione ac gubernatione nos erudit, roborat, accendit, tuetur, dum per suos vicarios superiores nostros nos edocet et hortatur, corripit, protegit, suffragatur. Mutuo quoque reficiamus animas nostras, docendo, hortando, increpando, accendendo, exemplariter conversando, per caritatem invicem serviendo, atque honore præveniendo: quatenus sicut adipe et pinguedine repleatur anima nostra, et sit sicut hortus irriguus, ut paradisus Dei, ut cœlicus locus, in quo delectetur Dominus facere mansionem, multiplicare charismata, opus facere consummatum; sicque unusquisque gratiam quam accepit, in alterutrum administret.

Footnotes

  1. Joann. xvi, 24. ↩

Chapter 202 of 211