Enarratio in evangelium
EGO SUM PASTOR BONUS, ETC. Joann. x, 11-16.
DOMINUS noster Jesus Christus in evangelio docet præsenti, quid ad bonum ac verum pastorem pertineat, et in quo verus bonusque pastor a falso et pravo pastore distinguatur, quid etiam ad bonos pertineat subditos. Et primo proponit se ipsum in exemplum.
Ego sum pastor bonus, hoc est, pastorale officium virtuose et plene adimplens. Christus namque sanctissimæ vitæ exemplo, evangelicæ sapientiæ documento, oratione, fama laudabili atque miraculis pavit et pascit fideles, eorum animas reficiendo et confortando. Cur etiam Christus sit bonus pastor, ipse mox clarius edocebit.
Deinceps Christus secundum utramque suam naturam est pastor : quia secundum divinitatem, pascit omnes angelicas mentes et universos Beatos suæ increatæ veritatis beatifica visione et suæ æternæ superdulcissimæ bonitatis immediata fruitione. Unde in Luca ait : Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam.1 De hac refectione scriptum est in Apocalypsi : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt;2 atque in Psalmo, Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos;3 alibi quoque, Beatus qui manducabit panem in regno Dei.4 Iste est panis supersubstantialis, ipsa Divinitas, summaque Trinitas. Nam et in Ecclesiastico æterna Sapientia protestatur : Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient.5 Ipsa ergo est cibus et potus omnium Beatorum. Insuper omnia animata hæc inferiora pascit Christus ut Deus, seu quælibet Persona divina, quum opera superbeatissimæ Trinitatis ad extra sint indivisa. Propterea dicit Psalmista : Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno; aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.6 Hinc etiam in Matthæo legitur : Respicite volatilia cœli, quia non serunt, neque metunt, et Pater vester cœlestis pascit ea.7 Sic quoque Christus ut Deus, est hominum viatorum fidelium pastor in spiritualibus alimentis, animas per dona gratiæ suæ reficiendo, consolando, corroborando, juxta illud Ezechielis : Ego ipse pascam oves meas.8 Et ita Christus est pastor essentialiter bonus, et pura infinitaque bonitas.
Insuper, secundum naturam humanam, est pastor instrumentalis, per excellentissimam divinæ bonitatis participationem summamque gratiam bonus, qui ut tactum est, docendo, conversando, orando, miracula faciendo, pavit fideles. Imo tam affectuosus liberalisque exstitit pastor, quod corpus suum dedit in cibum sanguinemque in potum, in novissima Cœna : quod et quotidie agit in Ecclesia. Pascit demum Christus quotidie suos electos pane lacrimarum, pane Eucharistiæ, pane bonæ operationis, pane contemplationis. De hoc pastore ad Hebræos scribitur : Deus pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono.9 In Ezechiele quoque Dominus pollicetur :10 Suscitabo super gregem meum pastorem unum, qui pascat eum, David servum meum, id est Christum, ut etiam Hebræorum doctores exponunt.
Deinceps Christus distinguit inter bonum et malum pastorem. Bonus pastor, qui suum digne implet officium, animam suam, id est corporalem vitam, dat, id est, morti exponit, pro ovibus suis, id est pro defensione et salute gregis sibi commissi, imo et uniuscujusque eorum in certo casu, dum scilicet rationabilis causa hoc exigit, ut dum gregi imminet salutis periculum : ut si hæretici, vel pagani, sive tyranni irrumpant Ecclesiam, ut avertant plebem christianam a fide sive justitia, nec sit qui populum tunc confirmet in fide et justitia, si pastor abierit. Plus enim tenetur diligere sibi commissos et animam cujuslibet eorum, quam proprium corpus corporalemque vitam : idcirco prælatus, qui animarum est pastor, debet pro gregis sibi crediti salute ad mortem esse paratus. (Si autem sola temporalia subditorum quærantur ab adversariis, non oportet ut exponat se morti.) Talis pastor fuit Paulus, qui dixit :11 Ego ipse libenter impendam et superimpendar pro animabus vestris. Nec solum pastor, sed et quilibet Christianus tenetur in casu animam suam pro quocumque proximo ponere, puta si proximus aliter nequeat mortale peccatum evadere. Unusquisque namque tenetur plus diligere proximi animam quam propriam pellem. Hinc prima Joannis scriptum est : In hoc apparuit caritas Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit;12 et nos debemus pro fratribus animas ponere. Quum itaque ista sit ratio atque proprietas boni pastoris, nullus pastorale officium cupiat aut adipisci conetur, nisi se tantæ perfectionis inveniat.
Mercenarius autem, et (pro id est) qui non est pastor per pastoralis officii exsecutionem, quamvis sit pastor per auctoritatem et commissionem, seu investitionem. Mercenarius etenim pastor est, qui proprium quærit commodum et honorem, non subditorum salutem; et ea quæ in pastorali agit officio, non agit intentione sincera, ad gloriam Dei salutemque populi, sed proprii lucri aut honoris respectu. Cujus non sunt oves propriæ, id est, ad quem non pertinent per spiritualem dilectionem et debitam curam ac gubernationem, quoniam magis quærit propria emolumenta, carnalia commoda, vitam lautam, quietam et mollem, quam animarum sibi commissarum spiritualem profectum atque salutem; videt visu corporali, seu interiori dumtaxat, lupum venientem, id est persecutorem aut seductorem, qui quærit animas falsa doctrina inficere et ad peccata inducere. De quibus lupis alibi loquitur Christus : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.13 Persecutores autem et tyranni, sunt lupi aperti. Et dimittit oves, id est, plebi sibi commissæ debitum auxilium non impendit, nec adversariis debito ordine se opponit, eorum erroribus resistendo; et fugit, vel locum mutando, vel solatium subtrahendo : quod prorsus absurdum est. Si enim non valet oves a corporali læsione seu damni illatione protegere, debet tamen eas ad patientiam animare, et ab interiori læsione ac morte pro posse fortiter custodire.
Et lupus jam dictus rapit, id est, sibi subjicit, et dispergit, id est, ab ecclesiastica unitate, caritate atque justitia separat, et per vitia detrahit, oves. Si tamen sint oves per prædestinationem, tandem revertuntur ad fidem ac æquitatem, nec pereunt. Unde de talibus ovibus loquitur Christus: Non rapiet eas quisquam de manu mea.14 Itaque causa dispersionis perditionisque ovium, est negligentia pravitasque pastorum, sicut per Ezechielem loquitur Deus: Dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor.15 Et Salomon ait:16 Ubi non est gubernator, corruet populus.
Mercenarius autem, id est falsus, carnalis et negligens pastor, fugit (modis præfatis), quia mercenarius est, id est, quoniam propria et carnalia commoda quærit; et non pertinet ad eum de ovibus. De jure utique pertinent ad eum ovium cura ac gubernatio, instructio atque tuitio, quoniam ratione assumpti officii ad ista tenetur, et ratio de ovibus de eo exigetur a Christo; sed de facto non pertinet ad eum de ovibus, quoniam veram caritatem debitamque diligentiam non habet ad eas.
His itaque verbis docet Salvator, quod pastor habere debet fidelem ac stabilem mansionem cum subditis suis, ut protegat eos contra insidias dæmonum, contra vulnera animarum, eosque debito modo informet, dirigat, et ad profectum virtutum inducat, et metuat ne eo absente, subditi ab infernalibus lupis spiritualiter devorentur, male agendo aut vitam in vitiis finiendo. Hinc contra indignos mercenariosque pastores, contra negligentes, carnales et scandalosos prælatos, scribit Isaias: Speculatores cæci, canes muti non valentes latrare, videntes vana et dormientes;17 et Zacharias, O pastor et idolum derelinquens gregem!18 Tales namque sunt pastores nomine, non effectu, et instar idoli abominabiles sunt atque inutiles. Oportet ergo prælatum esse vehementer sollicitum et ferventem, ut sit servus fidelis et prudens quem constituit Dominus super familiam suam.19 Est enim custos eorum pro quorum salute unigenitus Dei Filius verus Deus, incarnatus et crucifixus est: idcirco non minus solerter, affectuose atque sollicite custodire debet animas sibi commissas, quam sanguinem Christi, si illum in propria specie haberet aliquo vase inclusum. Unde in Actibus Paulus hortatur prælatos: Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.20 Non ergo intumescat prælatus superbia, sed humilitate ornetur, et roboretur justitia: imo tanto exsistat humilior, quanto ampliori indiget misericordia Dei ac gratia; et tanto sit justior, quanto expressius Dei similitudinem gerit in terra ejusque locum supplet in Ecclesia. Idcirco in Deuteronomio Moyses ait: Non elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram.21
Præterea qualis debeat esse pastor, docet Gregorius in Pastorali, dicendo: Oportet ut sollicite metiri se studeat, quanta tenendæ rectitudinis necessitate constringitur, sub cujus æstimatione populus grex vocatur. Sit ergo prælatus cogitatione mundus, actione præcipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, præ cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per justitiæ zelum erectus, internorum et spiritualium curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in interiorum sollicitudine non relinquens. De indigno quoque pastore ait in homilia: Mercenarius est, qui locum prælationis in Ecclesia tenet, sed lucrum animarum non quærit, terrenis commodis inhiat, honore prælationis gaudet, impensa sibi ab hominibus reverentia lætatur.
Postremo, prælatus sic debet esse mitis, non iracundus, ut tamen in subditorum correptione et correctione non sit remissus, sed strenuus, pensans illud Apostoli ad Ephesios: Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros;22 sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Sciendum præterea, quod secundum Augustinum, tunc ministri Ecclesiæ seu pastores fugere possunt, quando eorum personæ tantum quæruntur, vel eorum locum ac ministerium alii possunt supplere qui non habent causam rationabilem fugiendi. Quum autem omnium commune exstat periculum seu generalis persecutio, tam clericorum quam laicorum, vel singulariter laicorum ac subditorum, nec est qui plebi remanenti sufficienter præsit atque ministret, nullo modo debent ministri Ecclesiæ fugere, nec se indigentes deserere.
Deinde Christus ostendit proprietates boni pastoris sibi inesse. Ego sum pastor bonus, sicut expositum est : et ratio subditur. Et cognosco meas, id est, oves electas ac obedientes, quarum nomina scripta habeo in libro vitæ, scio per approbationem. Hinc Deus dixit ad Moysen :23 Novi te ex nomine. Et cognoscunt me meæ, id est, oves electæ ac bonæ sciunt me, non informi sed formata notitia, quia per caritatem et observantiam præceptorum me sequuntur et mihi adhærent. Aliqui tamen sunt oves secundum prædestinationem æternam : et istæ antequam moriantur, convertuntur atque obediunt, quamvis quædam earum diu rebelles sint. Præterea palam est, quod secundum utramque naturam Christus cognoscit oves suas duplici cognitione, utpote : contemplativa (de qua dicit Apostolus, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus;24 de qua etiam in Ecclesiastico legitur, Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita);25 et item, cognitione approbativa et practica, qua providet suis electis de omnibus necessariis ad salutem : de qua cognitione Paulus fatetur, Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab illo.26 Unde apud Matthæum Christus perhibet se dicturum quibusdam in die judicii : Non novi vos ; discedite a me, operarii iniquitatis.27
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Verba hæc dupliciter exponuntur. Primo, ut in eis determinetur modus quo Christus cognoscit oves suas et ab eis cognoscitur, ut sit sensus : « Sicut novit me Pater » notitia amorosa ac approbativa, « et » sicut « ego agnosco Patrem » eodem modo, imo eadem notitia numero, secundum quod Deus sum (nam trium Personarum est una notitia sicut et una essentia), subaudiendum est : Sic cognosco oves meas per amorem et approbationem, et cognoscor ab eis, quoniam gratæ et subjectæ sunt mihi. Sicque dictio, Sicut, dicit similitudinem aliqualem, non æqualitatem. Filius quippe ut Deus, cognoscit Patrem, et a Patre cognoscitur, notitia plene comprehensiva, æterna et infinita, quæ nulli creaturæ est communicabilis, juxta illud Matthæi : Nemo novit Filium, nisi Pater;28 neque Patrem quis novit, nisi Filius. Filius quoque ut homo, novit Patrem notitia beatificæ fruitionis, quæ non competit viatoribus. Amor etiam electorum ad Christum, non est æqualis amori Christi ad eos, nec mutuæ dilectioni Patris ac Filii. Designat ergo similitudinem quamdam. Juxta quem modum ait Joannes in prima sua Canonica :29 Sicut Pater est, et nos sumus in hoc mundo ; Paulus quoque, Tunc cognoscam sicut et cognitus sum ;30 atque Salvator, Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.31
Secundo exponitur sic : « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem », scilicet plene et comprehensive, secundum quod Deus sum : et hoc ideo dicit Christus, ut pateat ex quo fonte procedit, quod oves suas cognoscit ac diligit. Ex mutuo namque amore Patris et Filii, factum est ut Filius pro hominibus moreretur. Ideo subditur : et animam meam pono, id est, pœnis mortis expono, et vitam meam corporalem in ara crucis offero, pro ovibus meis, id est hominibus, ut a morte peccati atque inferni eripiantur, et beatitudinem consequantur. Unde per Jeremiam loquitur Christus : Dedi dilectam animam meam in manum inimicorum meorum.32 Denique Christus non ait, Animam meam pono pro omnibus ; sed, « pro ovibus meis », id est electis : quoniam licet pro omnibus passus sit et satisfecerit sufficienter, non tamen efficienter, quia in solis electis passio Christi suum finalem sortitur effectum, qui est salus æterna. Hinc in Cœna dixit discipulis: Hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.33 Et in Isaia scriptum est: Ipse peccata multorum tulit.34 Ait ergo Filius Dei, Sicut novit me Pater, etc., hoc est, moriendo pro ovibus ostendo quantum Patrem ovesque diligo, quia pro Patris honore et gloria homines redimo, et majorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.35
Et alias oves habeo, id est, multi gentilium sunt de numero ovium mearum secundum prædestinationem æternam, quamvis secundum præsentem justitiam necdum sint oves, sed hœdi ac lupi. De quibus alibi loquitur Christus: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham in regno cœlorum.36 Unde Isaias prædixit: Ecce gentem quam nesciebas, vocabis.37 Quæ non sunt ex hoc ovili, id est de synagoga et numero Judæorum. Et illas oportet me, non per coactionem aut absolutam necessitatem, sed per immobile beneplacitum et necessitatem conditionatam, seu ex hypothesi, utpote si salvabuntur, et quia sic prophetatum consistit, adducere, id est per Apostolorum prædicationem et Spiritus Sancti illustrationem ad fidem colligere, atque de multis eorum erroribus ad catholicam veritatem et ecclesiasticam unitatem reducere. Unde talibus jam conversis scripsit beatissimus princeps Apostolorum:38 Eratis aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Et vocem meam, id est evangelicam legem et allocutionem meam internam, audient, credendo et obediendo, secundum illud in Psalmo: Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi.39 Unde et in Actibus Paulus loquens induratis Judæis: Notum (inquit) sit vobis quia gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.40 Hoc adjecit
A Salvator, ne pro solis Judæis crederetur venisse et passus esse.
Et fiet unum ovile, id est una Ecclesia, hoc est una fidelium congregatio, ex electis Judæis ac conversis gentilibus constans: quæ dicitur una, propter unitatem fidei, spei et caritatis. Ipsa namque est unum mysticum corpus Christi, quod ab uno capite principali, videlicet Christo, gubernatur, uno Spiritu Sancto vivificatur, una lege dirigitur, uno Baptismi fonte purificatur, uno pane reficitur, ab uno Patre regeneratur, ad unam patriam graditur; atque in terra habet unum caput vicariale, dominum Papam, in quo ecclesiasticæ plenitudo potestatis vere consistit, et qui universali toti Ecclesiæ præsidet, tanquam summus, plenus et generalis vicarius Christi. Christus itaque ex duobus populis fecit unam Ecclesiam. Propter quod dicitur lapis angularis, quoniam sicut in lapide angulari uniuntur duo parietes, ita in Christo tanquam in capite, conjuncti sunt duo populi.41 Unde et Paulus: Ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum.42 Quod et per Zachariam ita prædictum est: Ipse ædificabit templum Domino, et consilium pacis erit inter duos illos, puta Judæos et gentes.43
C
Fiet ergo unum ovile, et unus pastor, id est, Christus totius Ecclesiæ et omnium gentium conversarum erit pastor, et non Judæorum dumtaxat. De quo in Michæa habetur: Ipse stabit, et pascet in fortitudine Domini. Verumtamen in fine sæculi, quando juxta Apostolum ad Romanos,4445
D Israeliticus populus convertetur, detecta Antichristi perfidia per Eliam et Enoch, istud implebitur magis perfecte, quia tunc mundus, paucissimis Antichristi satellitibus demptis, convertetur ad Christum, et idololatria penitus destruetur. Quemadmodum etiam unus est totius Ecclesiæ pastor principalis, scilicet Christus, ita et unus est universalis Ecclesiæ pastor vicarialis, videlicet Pontifex summus, a quo unitas Ecclesiæ secundario est dependens. Quod qui negant, enormiter errant.
Footnotes
-
Luc. xxii, 29, 30. ↩
-
Apoc. xix, 9. ↩
-
Ps. xxxv, 9. ↩
-
Luc. xiv, 15. ↩
-
Eccli. xxiv, 29. ↩
-
Ps. cxliv, 15, 16. ↩
-
Matth. vi, 26. ↩
-
Ezech. xxxiv, 15. ↩
-
Hebr. xiii, 20, 21. ↩
-
Ezech. xxxiv, 23. ↩
-
II Cor. xii, 15. ↩
-
I Joann. iii, 16. ↩
-
Matth. vii, 15. ↩
-
Joann. x, 28. ↩
-
Ezech. xxxiv, 5. ↩
-
Prov. xi, 14. ↩
-
Is. lvi, 10. ↩
-
Zach. xi, 17. ↩
-
Luc. xii, 42. ↩
-
Act. xx, 28. ↩
-
Deut. xvii, 20. ↩
-
Ephes. vi, 4. ↩
-
Exod. xxxiii, 12. ↩
-
Hebr. iv, 13. ↩
-
Eccl. xxiii, 29. ↩
-
1 Cor. viii, 3. ↩
-
Matth. vii, 23. ↩
-
Matth. xi, 27. ↩
-
1 Joann. iv, 17. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Matth. v, 48. ↩
-
Jer. xii, 7. ↩
-
Matth. xxvi, 28. ↩
-
Is. liii, 12. ↩
-
Joann. xv, 13. ↩
-
Matth. viii, 11. ↩
-
Is. lv, 5. ↩
-
1 Petr. ii, 25. ↩
-
Ps. xvii, 45. ↩
-
Act. xxviii, 28. ↩
-
Is. xxviii, 16. ↩
-
Ephes. ii, 14. ↩
-
Zach. vi, 13. ↩
-
Rom. xi, 26. ↩
-
Mich. v, 4. ↩
Chapter 197 of 211