Skip to the text

Sermo 2

DE ACTIBUS ET PROPRIETATIBUS BONI PASTORIS.

DABO vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Jer. III, 15.

Inter præcipua dona Dei est habere bonum pastorem, id est sapientem et virtuosum. Quod patet ex hoc, quoniam salus subditorum dependet præcipue ex bonitate et diligentia pastoris; ex negligentia vero et pravitate pastoris potissimum procedit subditorum mala conversatio atque æterna damnatio. Propter quod scriptum est in Ecclesiastico : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales sunt habitantes in ea. Apud Jeremiam quoque loquitur sacra Scriptura : Quoniam stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est. Inferiores namque sequuntur voluntatem et exempla superiorum suorum. Nil itaque plus nocet populo christiano, quam mala et scandalosa pastorum vita. Hinc pastores et universi prælati ac præsidentes tanto diligentius dare se debent ad virtuosam exemplaremque vitam, quanto ex bona eorum conversatione major oritur fructus in populo, quanto etiam ex prava conversatione ipsorum major dissolutio ac ruina in populo nascitur. Hinc timorati, custoditi et virtuosi in omnibus esse debent : alioqui supergravissima erit eorum damnatio, et subditorum vitia atque perditio redundabunt in eos. Quum ergo tam fructuosissima sit boni pastoris præsidentia, Deus populo suo pro maximo beneficio promisit per Jeremiam, quod daturus esset eis pastores secundum cor suum, id est sibi placentes, videlicet dignos et fructuosos : quales in novo Testamento fuerunt in primis sancti Apostoli et alii discipuli

A Christi, deinde successores illorum. Et usque in præsens sunt aliqui tales, quorum officium est pascere populum, id est corda eorum reficere scientia et doctrina, ut scilicet sciant quid credere et quid agere debeant.

Denique, qualiter pastor habere se debet circa populum sibi commissum, potest attendi ex his quæ pastores pecorum seu ovium exhibent ovibus suis. Primo enim educunt eas de ovili ad campos seu pascua. Sic pastor hominum, populum sibi creditum debet educere de propriis domibus ad ecclesiam, in qua sunt spirituales pascuæ fidelium, utpote sacramenta, divina Officia, sermocinationes et informationes salubres, quibus animæ nutriuntur ac spiritualiter impinguantur, secundum illud in Psalmo : Replebimur, Domine, in bonis domus tuæ, id est ecclesiæ. De qua per Isaiam Dominus loquitur : Domus mea, domus orationis vocabitur. Sic autem debet pastor populum suum educere, hoc est, eum hortari ut diligenter ac frequenter visitet ecclesiam quantum potest, præsertim diebus festivis et in profestis, nec solum veniant ad Missam, sed ad Matutinas quoque ac Vesperas, et sermoni intersint, et fabulationes ibi devitent; eos quoque qui ita non agunt, diligenter corripiat et emendet.

Secundo, pastor pecorum seu ovium ante eas pergit. Sic pastor hominum debet eos in omni operatione virtutum præcedere, et quæ verbis dicit ac docet, operibus demonstrare : alias gregem sibi commissum enormiter scandalizat, et parum nihilve proficit, quoniam teste Gregorio, cujus vita despicitur, restat ut ejus prædicatio contemnatur. Quemadmodum ergo de Christo ait Scriptura, quod cœpit facere et docere, ita prælati et prædicatores verbi Dei primo incipiant facere quæ pertinent ad salutem, deinde doceant.1

Tertio, pastor ovium quum venerit cum eisdem ad pascua bona, ibi subsistit ad tempus, quousque oves competenter sumpserint inde. Sic pastor hominum, dum subditos suos ad spiritualia perduxerit alimenta, utpote ad considerationem vitæ sanctorum Patrum, ad auditionem sermonum salubrium, ad divinum Officium, ad orationes, meditationesque sanctas, ad sacram communionem, debet cum eis in talibus actibus immorari, ne nimis cito desistant a talibus. Sed, proh dolor! multi sunt qui fatigantur si Orationem dominicam decies aut vicies legant, nec tamen lassantur si per tres aut quatuor horas inutilia, vana et frivola verba loquantur. Quidam etiam ante finem sermonis ac divini Officii, de ecclesia absque rationabili causa egrediuntur : quod reprehensibile est omnino. Unde B. Gregorius scribit, quod dum quidam de monachis S. Benedicti esset instabilis in choro tempore divinorum, S. Benedictus vidit quod diabolus in specie Æthiopis traxit monachum illum de choro. Deinde B. Benedictus corripuit et correxit atque instruxit monachum illum : sicque deinceps mansit stabilis in divinis.

Quarto, pastor ovium manet cum eis, et a feris ac lupis protegit eas pro posse, custoditque eas, ne errent, et errando in dentes ruant luporum. Ita et pastor hominum cum populo sibi commisso debet manere, nec se absque causa rationabili absentare, nec insufficientem vicarium ponere, sed ab infernalium luporum, videlicet dæmonum, tentationibus eum præservare, instruendo eum qualiter tentationibus ac peccatis resistere debeat ac prævalere. Debet et diligenter populum suum custodire, ne a via virtutum recedat, ambulando per devia vitiorum, sicut hortatur Apostolus :23 Qui stat, videat ne cadat. Unde in Ecclesiastico scriptum est : In viam ruinæ non eas. Via quippe ruinæ est operatio vitiosa, quæ ducit et ruere facit peccantem in foveam infernalem. Hanc viam incedit, qui divina præcepta transgreditur. Quod quantum vitandum sit, testatur Propheta, qui loquitur Deo :4 Maledicti qui declinant a mandatis tuis.

Quinto, pastor ovium oves errantes revocat et reducit : imo currit post eas, si opus est, quousque redeant. Sic pastor hominum, quemcumque ex sibi commissis male viventem cognoverit, eum mox revocare atque reducere debet, corripiendo, hortando, docendo, rogando, castigando, sed et publice ac privatim contra vitia ejus sermocinando. Et juxta Christi doctrinam, debet eum, si opus fuerit, corripere primo inter se et illum solum;5 quod si ita non emendaverit se, adhibere debet unum vel duos testes; si vero nec ita emendaverit se, arguendus est publice, et debite corrigendus. Istud omnino facere debet omnis prælatus : quia ut sanctus ait Gregorius, pastor tot perimit, quot corripere negligit; et illorum damnatio sibi imputatur, quos corripere et castigare cum debita diligentia ac perseverantia non conatur. Idcirco ad Timotheum scribit Apostolus : Prædica verbum;6 insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia.

Sexto, pastor ovium signat eas, ut eas agnoscat, et si amissæ fuerint, eas valeat invenire. Ita et pastor hominum sibi commissos debet signare, id est eorum mores et opera considerare; et si viderit quempiam a bono defecisse atque a dæmone victum esse, debet eum diligentissime quærere, quousque ad viam salutis ipsum reducat.

Septimo, pastor ovium eas considerat, si aliquam forsan inveniat morbidam, et illi pro posse succurrit. Sic hominum pastor singulos debet attendere : et in quocumque peccato deprehenderit aliquem esse, statim cum omni conatu debet insistere ut illum reformet et curet; et quanto quis defectuosior fuerit, tanto circa illius salutem debet sollicitior agiliorque exsistere.

Octavo, pastor ovium reducit eas ad proprium ovile, et inibi claudit eas ac nutrit, quousque rursus eas educat. Sic pastor hominum subditos suos debet instruere, ut deforis ad propria redeuntes, intrent, sicut ait Salvator, cubiculum suum, et ibi, clauso ostio, orent Patrem cœlestem in abscondito.7

Ecce ista sunt opera boni pastoris, qui populi sibi commissi salutem præponit propriis commodis. Talis pastor fuit sanctus rex David, qui quum videret angelum Dei percutientem populum suum, se ipsum obtulit percutiendum, ut populus suus non percuteretur : nam dixit, Domine Deus Israel, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei, et populus tuus non percutiatur.89 Et propter tantam sancti David caritatem, humilitatem ac pœnitentiam, Deus præcepit angelo ut cessaret a populi percussione, ut secundo Regum habetur.

Footnotes

  1. Act. 1, 1. ↩

  2. Eccl. xxxii, 25. ↩

  3. I Cor. x, 12. ↩

  4. Ps. cxviii, 21. ↩

  5. Matth. xviii, 15-17. ↩

  6. II Tim. IV, 2. ↩

  7. Matth. vi, 6. ↩

  8. II Reg. xxiv, 17, 25; ↩

  9. I Par. xxi, 17, 27. ↩

Chapter 198 of 211