Sermo 4
DE DOCUMENTIS ALIQUIBUS QUÆ PASTORES AC PRÆDICATORES IN CUNCTIS SERMONIBUS SUIS PLERUMQUE POSSUNT ET DEBENT MISCERE.
QUI docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Dan. XII, 3.
In his verbis quæ sanctus Gabriel angelus dixit Danieli prophetæ, duo tanguntur. Primum est, quod magna erit beatitudo eorum qui docti sunt; secundum, quod specialiter magna erit eorum felicitas qui multos instruunt viam justitiæ ac salutis. Denique per doctos hoc loco intelligendi sunt non illi qui solam scholasticam, acquisitam et informem scientiam habent, quum tales sæpe sint tanto superbiores quo doctiores, quia impletur in eis illud Apostoli: Scientia inflat.1 Nam sua scientia male utuntur. Per doctos ergo intelliguntur qui sapientiam et scientiam habent infusam, prout sapientia et scientia sunt dona Spiritus Sancti; et ultra hoc, intellectum habent sacræ Scripturæ, et formatam notitiam eorum quæ pertinent ad salutem, ita quod eorum scientia caritate ornatur, et vita laudabili decoratur. Per eos quoque « qui ad justitiam erudiunt multos », intelligendi sunt qui prædicationes suas moribus atque virtutibus ornant ac roborant, qui cum Christo incipiunt facere et docere.
Pastores igitur et prædicatores debent infatigabiliter ac ferventer instruere populum suum, præsertim de his quæ viciniora sunt et magis necessaria ad salutem, et quoniam caritas Dei et proximi est prima summaque virtus, sine qua nulla alia virtus, nulla operatio sufficit ad salutem nec grata est Deo aut meritoria vitæ æternæ, quum dicat Apostolus: Si linguis angelorum loquar et hominum, caritatem autem non habeam, nihil sum.2 Hinc in omni sermone et collatione instruendi sunt auditores ad caritatem, ut Deum super omnia diligant, atque se invicem spiritualiter ament, nec aliquem in toto mundo odiant hominem, quum odium sit mortale peccatum veram auferens caritatem, ita quod qui unum hominem odit, nec Deum, neque se ipsum, nec aliquem hominem vere ac spiritualiter amat.
Itaque auctoritates sacræ Scripturæ quæ ad dilectionem hortantur, sciat et habeat pastor ac prædicator in promptu, ut sunt istæ: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omni fortitudine tua, et proximum tuum sicut te ipsum;345 et item, In duobus mandatis tota lex pendet et Prophetæ. Et ista sunt verba Christi. Ad idem pertinet quod Petrus apostolus in prima sua scribit epistola: Ante omnia mutuam caritatem in vobis continuam habete, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum.6 Hinc iterum ait Salvator: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem;7 in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.8 De hoc multa in suis epistolis scribit S. Paulus:9 Super omnia (inquit) caritatem habete, quod est vinculum perfectionis; et rursus, Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.10 Itemque: Qui diligit proximum, legem implevit;11 plenitudo legis est dilectio. De hoc Joannes quoque apostolus plenissime scribit in prima sua Canonica: Hæc est (inquiens) annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum; qui non diligit, manet in morte; omnis qui odit fratrem suum, id est proximum, homicida est; nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres; non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.12 Has atque consimiles auctoritates alleget pastor seu prædicator, dum audientes hortatur ad caritatem.
Insuper hortandi sunt ad Dei timorem, quoniam timor retrahit hominem a peccato: et ita timor servilis disponit peccatorem ad caritatem et gratiam, ceterasque virtutes. Propter quod dictum est: Initium sapientiæ timor Domini.13 Timor vero initialis, et maxime timor filialis, conservat et perficit hominem in caritate et gratia: imo crescere facit eum in omni virtute.
Ideo sacra Scriptura valde commendat timorem Domini. Unde in Ecclesiastico scriptum est:14 Timor Domini delectabit cor, et dabit gaudium et lætitiam in longitudinem dierum; timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis benedicetur; plenitudo sapientiæ, timere Deum. Ideo sanctus Job ait:15 Ecce timor Dei, ipsa est sapientia; et recedere a malo, scientia.
Hinc in Proverbiis Salomon exhortatur:
In timore Domini esto tota die, et habebis spem in novissimo; timor Domini, fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. Isaias quoque propheta:16 Dominum (inquit) exercituum sanctificate; ipse pavor vester et terror vester.17 Unde quam fatuum sit Deum justum, omnipotentem et omnia intuentem, non formidare, ipsemet pandit apud Jeremiam, dicendo: Audi, popule stulte, qui non habes cor: me non timebis, qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum, quod non præteribit?18 Deinceps, quam necessarius sit timor Dei, in Ecclesiastico edocetur, quo legitur: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est mens seu conscientia tua;19 et rursus, Qui sine timore est, justificari non potest. Nam ut Salomon loquitur, Per timorem Dei declinat homo a malo.2021 Propter quod iterum asserit: Beatus homo qui semper est pavidus;22 et, Qui timet Deum, nihil negligit.23 Ecce quantum Scriptura exaltat timorem Dei. Nam et Christus in Evangelio: Nolite (ait) timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere;24 sed eum timete qui potestatem habet corpus et animam perdere in gehennam.
Præterea, quoniam amorem atque timorem Dei expellunt ab anima irrefrenatæ passiones animæ, utpote, ira, indignatio, impatientia, superbia, concupiscentia, ac similes motus sensualitatis; idcirco ad horum malorum devitationem, et ad virtutum eis oppositarum adeptionem ac conservationem, uberrime nos hortatur Scriptura, et potissimum Paulus apostolus in suis epistolis, ut quum ait: Obsecro vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum omni patientia supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;25 omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis, cum omni malitia; omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Hinc denuo cohortatur: Nihil agatis per contentionem neque per inanem gloriam, sed per humilitatem superiores sibi invicem arbitrantes.2627 Et iterum: Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Induite vos, sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Christus donavit vobis; omne quodcumque facitis in verbo aut opere28, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi agite, gratias agentes Deo Patri per ipsum. Iterum ait: Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.29 Et rursus: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: nulli malum pro malo reddentes; providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.30 Ista et consimilia documenta sunt in omni miscenda sermone.
Amplius, pastor et prædicator in suis sermonibus frequenter faciat mentionem de vanitate, brevitate et incertitudine vitæ præsentis, de incerta et horribili hora mortis, et de horrore ac districtione divini judicii, et quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis31, de æternis quoque inferni suppliciis, et de gloria Beatorum, de felicitate et gaudiis civium supernorum; item, quam reverenter serviendum sit Deo omnia inspicienti ac judicanti, qui de omni etiam otioso verbo exiget rationem. Itaque pastor et prædicator magis proponat utilia et ædificatoria, quam subtilia et curiosa; et ea quæ compunctionem excitant, devotionem inflammant, pœnitentiam provocant, ad mundi contemptum inducunt, diligenter ac ferventer sermocinetur; nec aliquo modo jactet se ipsum, nec hominibus quærat inaniter complacere. Unde legitur in vita S. Pelagiæ, quod dum archiepiscopus Antiochenus multos convocasset episcopos, fuit inter illos quidam sanctus episcopus nomine Nonnus. Qui ad instantiam præfati archiepiscopi fecit in ecclesia sermonem ad populum: in quo sermone nil erat rhetoricum, nil litteraturæ humanæ, nil ostentationis vanissimæ. Sed plenus vir ille Spiritu Sancto, contra vitia prædicavit, et futurum commemoravit judicium; atque ad tantam compunctionem lacrimarumque abundantiam provocavit populum, quod pavimentum ecclesiæ lacrimis rigabatur. Tales quoque consueverunt esse sermones S. Bernardi, S. Francisci, et aliorum Sanctorum, in tantum quod sæpe illi qui non intellexerunt idioma sermocinationis Bernardi, nihilo minus movebantur ad fletum. In omnibus igitur aliud nil quæramus, nil aliud intendamus, nisi Dei honorem et animarum salutem.
Footnotes
-
1 Cor. vii, 1. ↩
-
1 Cor. xiii, 1, 2. ↩
-
Matth. xxu, 40. ↩
-
Deut. vi, 5; ↩
-
Matth. xxu. 37, 39. ↩
-
1 Petr. iv, 8. ↩
-
Joann. xiii, 34, 35. ↩
-
Joann. xv, 12. ↩
-
Coloss. iii, 14. ↩
-
1 Tim. i, 5. ↩
-
Rom. xiii, 8, 10. ↩
-
1 Joann. iii, 11, 14, 15, 18. ↩
-
Ps. cx, 10. ↩
-
Eccl. i, 12, 13, 20. ↩
-
Job xxviii, 28. ↩
-
Prov. xxiii, 17, 18; xiv, 27. ↩
-
Is. viii, 13. ↩
-
Jer. v, 21, 22. ↩
-
Eccl. xxvii, 4. ↩
-
Prov. xv, 27. ↩
-
Prov. i, 28. ↩
-
Prov. xxviii, 14. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Ephes. iv, 1-3, 31, 29. ↩
-
Philipp. ii, 3. ↩
-
Galat. v, 26. ↩
-
Coloss. iii, 12, 13, 17. ↩
-
Ephes. v, 1, 2. ↩
-
Rom. xii, 16-18, 21. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
Chapter 200 of 211