Enarratio in epistolam
DUM COMPLERENTUR DIES PENTECOSTES, ETC. Act. II, 1-11.
APUD Judæos, in veteri Testamento, fuit paschalis solennitas, similiter solennitas Pentecostes, sicut nunc apud Christianos: verumtamen non eisdem diebus, nec causis eisdem. Siquidem apud Judæos paschalis solennitas cœpit vespere feria quinta, luna quartadecima; et agebatur in commemorationem liberationis filiorum Israel ab Ægypto, hoc est a servitute Pharaonis regis Ægypti. Deinde quinquagesimo die a die præfata, fuit apud Judæos solennitas Pentecostes, in commemorationem dationis ac susceptionis legis antiquæ a Deo per Moysen in monte Sinai. Porro, apud Christianos semper die dominica celebratur paschalis solennitas, in commemorationem, in honorem resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, qui per suam passionem liberavit genus humanum a servitute peccati, a jugo diaboli, a pœna inferni, ab impedimento ingressus regni cœlestis, a reatu peccati originalis. Hinc angelus dixit ad Joseph:1 Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quinquagesimo quoque die a solennitate paschali, agitur solennitas Pentecostes, in commemorationem missionis Spiritus Sancti, et in honorem Paracleti. Itaque ait beatus Lucas evangelista:
Dum complerentur dies Pentecostes, hoc est, decurrerent et durarent, quia solennitas illa apud Judæos duravit septem diebus, sicut paschalis solennitas. Sicque dies in quo missus est Spiritus Sanctus, fuit quartus vel tertius dies solennitatis Pentecostes, juxta ritum et computum Judæorum, quorum et paschalis festivitas, hanc præcedens, cœperat feria quinta de vespere. Sed juxta ritum et computationem Ecclesiæ, et prout in evangelica lege hæc observatur solennitas, missus est Spiritus Sanctus prima die ipsius, videlicet quinquagesimo die a Christi resurrectione. Porro Pentecoste dicitur a πέντε, quod est quinque, et κοστή, quod est decem, quasi quinquies decem, quæ faciunt quinquaginta. Erant omnes discipuli, id est Apostoli et alii multi discipuli Christi, pariter in eodem loco, videlicet in cœnaculo, in quo Christus cum Apostolis Cœnam fecit novissimam. Quum enim Christus in die ascensionis appareret discipulis in monte Oliveti, antequam ascendit in cœlum, dixit eisdem: Sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto;2 et ego mittam promissum Patris mei in vos, id est Spiritum Sanctum procedentem a Patre, quem et Pater per me vobis promisit. Quumque Christus coram discipulis ascendisset, reversi sunt Jerosolymam cum gaudio magno, et præfatum introierunt cœnaculum. Erant quoque cum eis Virgo gloriosa et aliæ feminæ sanctæ quæ Christum ante passionem fuerunt secutæ, juxta illud: Quum introissent in cœnaculum, hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus, id est cognatis :3 quia non solum aliqui Apostolorum, sed et aliorum discipulorum nonnulli fuerant consanguinei Christi.
Et factus est repente de cœlo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, hoc est instar venti impetuosi et grandis tonitrui, ita quod sonus ille fuit magnus fragor similis sono validi venti sive tonitrui. Vel sic, « factus est repente de cœlo sonus, tanquam advenientis Spiritus vehementis », id est talis sonus qualem decuit esse sonum illum qui majestatem Spiritus Sancti advenientis et velocitatem suæ operationis declaravit atque signavit. Siquidem per ea quæ foris fiebant, invisibilis Spiritus Sancti majestas, virtus et actio significabantur. Juxta hunc modum Ezechiel propheta loquitur: Audiebam sonum, quasi sonum aquarum multarum, quasi vocem sublimis Dei. Deinceps Spiritus Sanctus dicitur Spiritus vehemens, id est in operatione maxime velox, et mentem valde accendens, concutiens et immutans;4 vel, « vehemens », hoc est væ demens, quia in præsenti aufert væ culpæ, et liberat a væ infernalis miseriæ. Quod vero dictum est « de cœlo », intelligi potest dupliciter : primo, quoniam sonus ille fiebat virtute cœlesti et miraculose, utpote ministerio angeli; secundo, quia fiebat in cœlo aerio, hoc est in aere. Unde et aves in aere volitantes, aves cœli vocantur. Fiebat enim in aere, circa cœnaculum istud. Ad hoc quoque fiebat sonus ille tam vehemens, ut per eum corda discipulorum ad reverentialem Dei concuterentur timorem, sicque profundiori humiliatione disponerentur ad Spiritus Sancti infusionem. Et replevit sonus ille totam domum ubi erant sedentes, hoc est in qua manebant.
Et apparuerunt illis, id est Apostolis ac ceteris eis adjunctis (qui omnes simul erant circiter centum viginti, secundum illud:5 Erat autem turba hominum simul fere centum viginti), dispertitæ linguæ tanquam ignis, hoc est igneæ linguæ diversimode inter se divisæ, seditque supra singulos eorum, id est, Spiritus Sanctus in linguis istis apparens, super unumquemque discipulorum quievit. Per quod designavit quod corda eorum gratiosissime adimplevit. Sic et super Christum in baptismo in forma columbæ descendit et mansit.6 Postremo duplex est missio Spiritus Sancti : una spiritualis et invisibilis, qua absque sensibili signo infunditur mentibus; alia visibilis, dum datur in signo sensibili, ad innuendum quod earum rerum in quarum forma apparet, proprietates et actus spiritualiter operatur in cordibus quibus præstatur. Hinc nunc in igneis linguis apparuit, hoc est in igne et linguis : ita quod ignis habuit speciem linguæ, et linguæ videbantur igneæ, sic quod æquivalenter fuit duplex signum sensibile. In linguarum itaque specie apparebat, ad innuendum quod omnium linguarum notitiam, facultatem et usum eis infudit; secundo, quia cunctis gentibus erant prædicaturi; tertio, quoniam linguis prædicantium gratia Spiritus Sancti præcipue necessaria est. Hæ quoque linguæ igneæ erant, ad designandum quod verba ferventia proferre et igneam legem docere deberent. Siquidem lex evangelica recte lex ignea nuncupatur, quum sit lex amoris, de quo ait Salvator:7 Ignem veni mittere in terram. De qua lege scriptum est in Deuteronomio: In dextera Dei ignea lex.8 Item, quod intus igne divini succenderentur amoris. Itaque Deus per hoc quod foris exhibuit, ostendit quod intus gessit : qui enim discipulos caritate succensos, et verbo atque sapientia eruditos, intus constituit, foris igneas linguas monstravit.
Insuper, convenienter quinquagesimo die a Pascha, sic datus est Spiritus Sanctus. Primo, ad declarandam veteris ac evangelicæ consonantiam legis. Nam vetus lex quinquagesimo die a Pascha Judæorum collata est : sic et Spiritus Sanctus, per quem evangelica lex in discipulorum cordibus est firmata, quinquagesimo die a Pascha credentibus est infusus. Secundo, quoniam quinquagesimus numerus remissionem et quietem designat : unde in lege veteri annus quinquagesimus dictus est jubilæus, id est annus remissionis. Quum ergo Spiritus Sanctus peccata dimittat, veramque tribuat pacem, et ad æternam perducat quietem, quinquagesimo die datus est congruenter. Ad litteram quoque, Apostoli infra hos decem dies ab Ascensione convenienter se valebant disponere ad tam copiosissimam susceptionem Spiritus Sancti. Quo etiam numero mystice designatur, quod per observantiam decem præceptorum, ad incrementa donorum Spiritus Sancti pertingitur.
Præterea, quia in textu habetur, « apparuerunt illis », quidam opinati sunt quod apparitio illa imaginaria fuit. Hinc secundo de Trinitate asserit Augustinus, quod littera hæc quæstionem habet an igneæ linguæ corporaliter visæ sint eis, an imaginarie tantum. Tenendum tamen est absolute, et communiter sic tenetur, quod vere ab extra realiter apparebant, sicut columba super Christum.
Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto. Quemadmodum enim domus in qua sedebant repleta fuit sono et igneis linguis, ita et corda eorum illustratione, inflammatione variisque charismatibus Spiritus Sancti. Et utique ante hanc horam, habuerunt gratiam Spiritus Sancti, etiam in abundantia quadam, præsertim quum Christus per insufflationem eis Spiritum Sanctum infudit; sed nunc in præexcellenti plenitudine Spiritum Sanctum adepti sunt. Sunt autem plures gradus quibus electi Dei Spiritu Sancto pleni sunt, seu repleti dicuntur; nec Apostoli sic modo repleti Spiritu Sancto fuerunt, quin ab hac die usque ad finem vitæ suæ, in donis et gratia Spiritus Sancti omni die eminenter profecerint. Insuper, repleti Spiritu Sancto jam describuntur, non solum quantum ad dona gratiæ gratum facientis, sed etiam quoad dona gratiæ gratis datæ, quæ ad aliorum utilitatem præstantur. Jam enim data sunt eis gratia miraculorum magis quam ante, et spiritus prophetiæ, donum linguarum, discretio spirituum, sermo sapientiæ, sermo scientiæ. In tanta quoque plenitudine Spiritum Sanctum quoad dona gratum facientis gratiæ susceperunt, quod confirmati fuerunt in gratia, nec postea peccaverunt mortaliter.
Et cœperunt loqui variis linguis, hoc est diversis uti loquelis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Omnium enim gentium idiomata proferre et intelligere potuerunt: imo, quod mirabilius est, secundum Glossam et expositores communiter, uno eorum aliquam proferente loquelam, omnes qui aderant, quantumlibet idiomatum consisterent diversorum, loquelam illam tanquam proprium idioma audierunt ac intellexerunt, divina id operante potentia.
Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi, hoc est devoti. Religio namque uno modo est idem quod latria, quæ est virtus Deo cultum cærimoniamque impendens. Qualiter autem religio pluribus modis sumatur, et quomodo dupliciter religiosi dicantur, in expositione epistolæ præcedentis dominicæ dictum est.
Ex omni natione quæ sub cœlo est.9 Hoc per hyperbolen dictum est, quia non absolute ex omnibus mundi provinciis, sed ex multis et valde diversis quidam Judæi ad Jerusalem confluxerunt, et ex devotione ibi manserunt, tanquam in urbe præcipua cultus divini, in qua templum exstitit: qui erant ex eorum posteritate quos Assyrii et Chaldæi ac Græci per diversa vendiderant atque disperserant loca. Unde in libro Esther refertur, quemadmodum in diversis Assueri regis provinciis plurimi morabantur Judæi;10 et quamvis a Cyro rege Persarum habuerunt redeundi licentiam, multi tamen non redierunt.
Facta autem hac voce, hoc est, locutione Apostolorum tam mirabiliter resonante, quando cœperunt loqui variis linguis, convenit multitudo, hoc est, plurimi Judæorum accurrebant. Quidam vero per vocem hanc factam, intelligunt sonum præfatum, tanquam advenientis spiritus vehementis: quem dicunt ab habitatoribus Jerusalem circa templum fuisse auditum; propter quod mox illuc concurrerunt. Et mente confusa est, hoc est plurimum admirata ac conturbata, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Ex quo elicitur, quod singuli unam cujuslibet Apostolorum loquelam intellexerunt: quod fuit magnum et inauditum miraculum, omnes illos in stuporem convertens, quemadmodum subditur:
Stupebant autem omnes. Stupor ex ingenti admiratione causatur. Et mirabantur, ad invicem dicentes: Nonne ecce isti omnes qui loquuntur, puta Apostoli, Galilæi sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? videlicet: Parthi, et Medi, et Elamitæ, ex regione nomine Elam, et qui habitant Mesopotamiam, Judæam. Judæa hic sumitur pro terra duarum tribuum, scilicet Juda et Benjamin, ad distinctionem (ut ait Beda) Samariæ, Galilææ, Decapoleos et aliarum in eadem provincia regionum. Quæ omnes licet una loquerentur lingua Hebræa, tamen in loquendo aliqualiter differebant, sicut et modo diversi Teutonici. Hinc Petro in passione Christi objectum est quod fuerit Galilæus.11 Et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam. Asiæ minoris provinciæ fuerunt Phrygia et Pamphylia, Cilicia, Lycaonia, et aliæ multæ. Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen. Libya regio est circa
A Ægyptum, et protenditur usque in Cyrenen. Et advenæ Romani, qui de Italia ad Jerusalem venerant. Judæi quoque natura, et proselyti. Sicut in novo Testamento vocantur neophyti, qui de infidelitate ad evangelicam legem de novo conversi sunt; ita in veteri Testamento dicebantur proselyti, qui de gentilitate ad legem convertebantur Mosaicam. Cretes et Arabes, hoc est de Creta et Arabia. Arabia vero plurimas habet gentes, videlicet Moabitas, Ammonitas, Idumæos et Sarracenos, pluresque alias.
Audivimus eos loquentes nostris linguis, secundum modum prætactum, magnalia Dei, videlicet Christi resurrectionem, ascensionem, Paracleti missionem, et quomodo Deus per Christi passionem mundum redemit. Præterea, uno Apostolorum loquente, atque tacentibus ceteris, unus ille non nisi unius idiomatis simul protulit verba; singulis tamen videbatur quod suæ loquelæ verba proferret: et virtualiter, non formaliter ita fuit, sicut et manna cunctorum ciborum saporem continuit, juxta illud libri Sapientiæ: Panem de cœlo præstitisti eis, Domine, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem; deserviens enim uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.12 Hoc tamen in bonis Israelitis contigisse dumtaxat aliqui dicunt: nam mali dixerunt, Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo.13
Footnotes
Chapter 25 of 243