Sermo 1
QUOMODO SPIRITUS SANCTUS PERHIBUIT APOSTOLIS ET ELECTIS TESTIMONIUM DE CHRISTO, ET DE CAUTELIS SERVANDIS IN LOQUENDO.
REPLETI sunt omnes Spiritu Sancto. Act. II, 4.
Quemadmodum Dominus noster Jesus Christus in sermone suo post Cœnam prædixit Apostolis, ita hoc die copiose ac gloriosissime adimplevit. Tunc enim promisit eis Spiritum Sanctum, et inter cetera dixit: Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, ille testimonium perhibebit de me.1 Hoc itaque Christus Filius Dei hoc die adimplevit. Nam mane, utpote tertia hora diei (eo modo computandi quo Christus dicitur hora tertia a Pilato præside judicatus), dum beatissimi Apostoli, et qui cum eis erant, orationibus et meditationibus sanctis devotissime erant intenti, repente factus est sonus magnus quasi tonitruum circa domum in qua consederunt, et descendit super eos Spiritus Sanctus, implevitque corda eorum multiplici gratia, omnium linguarum notitia et totius sacræ Scripturæ intelligentia, sanctæ quoque caritatis admirando fervore, et maxima mentis constantia :2 ita quod ipsi beati Apostoli ceterique discipuli, qui usque ad tempus illud formidabant Judæos nec Christum publice confiteri audebant, subito excellentissime illuminati, ardentissime inflammati, invictissime confortati, velut examen apum eruperunt de illo in quo sedebant cœnaculo, et ingressi sunt templum; atque ibidem, in omnium præsentia Judæorum, videlicet multorum sacerdotum, Scribarum, Pharisæorum et seniorum, ac vulgi, Christum cœperunt absque omni formidine prædicare, protestando et per Scripturas sacras probando, quod ipse Dominus Jesus Nazarenus sit verus Christus, rex Israel et Messias in lege promissus, Salvator mundi ac Filius Dei. Tunc itaque Spiritus Sanctus perhibuit testimonium de Christo per os Apostolorum.
Multipliciter autem perhibuit testimonium Christo. Primo, per hoc quod Christi promissionem de sua missione tam gratiose ac miraculose implevit, utpote, per hoc quod ipsis Apostolis et congregatis cum eis, simplicibus et idiotis, repente sapientiam tantam infudit, tam ardentissimam caritatem Dei et proximi contulit, tantam animi fortitudinem indidit, omnium linguarum notitiam et usum concessit : ita quod sancti Apostoli, qui a Christo adhuc vivente et capto fugerunt, jam eum post suam crucifixionem tam imperterrite ac constantissime prædicaverunt; et sacratissimus princeps Apostolorum Petrus, qui ad interrogationem ancillæ negaverat Christum, jam præ ceteris universis coram universo populo prædicavit eumdem, nec propter pontificum prohibitionem nec propter flagellationem cessavit. Tam miraculosa ergo et gratiosa operatio Spiritus Sancti, fuit testimonium præclarissimum quod Jesus sit verus Christus et Filius Dei.
Secundo, Spiritus Sanctus perhibuit testimonium Jesu Christo, per Apostolorum ora tam miraculose loquendo, quod uno Apostolo unum idioma loquente, universi qui aderant, diversarum valde exsistentes linguarum, illud intellexerunt, et quasi proprium idioma unicuique sonuit illud : cujus similitudo præcessit in manna, quod licet in sua natura non habuerit nisi unum saporem, tamen unicuique filiorum Israel fideli et bono sapuit ut volebat.3
Tertio, per hoc quod ex illuminatione ejus, Apostoli verba Prophetarum abundantissime allegaverunt de Christo, probando ex illis quod Jesus sit rex Messias, prout infra in speciali dicetur sermone.
Quarto, prædicationem Apostolorum per multa miracula confirmando. Nempe ex hoc die cœperunt Apostoli solito valde abundantius in nomine Christi miracula operari; nec solum Apostoli, sed ceteri quoque discipuli, quia de S. Stephano B. Lucas testatur, quod faciebat signa et prodigia magna in populo.4 Omnes namque infirmos qui præsentabantur Apostolis, protinus gloriosi curaverunt Apostoli : ita quod civitates circa Jerusalem situatæ concurrebant, et ægros quamplurimos secum in Jerusalem ad Apostolos deportaverunt; sanabanturque omnes, in tantum quod etiam infideles Judæi erant valde perterriti, nec audebant se admiscere credentibus.
Hinc in Actibus asserit B. Lucas : Fiebat autem omni animæ timor; multa quoque prodigia et signa per Apostolos fiebant in Jerusalem, et metus erat magnus in universis.5 Ceterorum etiam nullus audebat se conjungere illis;6 sed beatificabat eos populus. Ista revera fuerunt mirabilia magna nimis et mirabilissima valde, atque mutatio dexteræ Excelsi.7 Tantus etenim gratiæ fulgor, tantus potestatis vigor, tamque Omnipotentis magnifica operatio in Apostolis ceterisque discipulis resplenduerunt, quod adversarii veritatis formidare coacti sunt, præsertim propter tam magna et innumerabilia quæ videbant omni die miracula.
Quinto, Spiritus Sanctus testimonium perhibuit Christo, per hoc quod tot millia Judæorum convertit ad eum. Judæi namque, qui paulo ante blasphemaverunt crucifixeruntque Christum, nec in eum credere voluerunt, cujus miracula quotidie perceperunt seu conspexerunt, a quo et mortuos noverant suscitatos; die isto et deinceps, visis tot mirabilibus, et ex prædicatione beatissimi principis Apostolorum perterriti, compuncti sunt corde, et eum adorare cœperunt, quem (ut dixi) ante perpaucos dies blasphemare ac crucifigere ausi fuerunt.8 His itaque modis perhibuit Spiritus Sanctus hoc die testimonium Domino Jesu Christo.
Præterea, circa textum hodiernæ epistolæ advertendum, quod a principio creationis primorum parentum, videlicet Adæ et Evæ, usque ad diluvium, imo et post hoc usque ad ædificationem turris Babylonicæ, fuit unum omnium hominum idioma, utpote lingua Hebræa, cujus notitiam Deus primis parentibus a principio creationis eorum infudit; et lingua hac utebantur in paradiso, deinde et extra paradisum, omnesque posteri eorum boni et mali. Hinc lingua Hebræa est prima ac nobilissima lingua. Signum quoque quod omnium erat una loquela, et quod hæc ipsa fuit Hebræa, hoc est quod omnium hominum nomina quæ ponuntur in Genesi, usque ad descriptionem constructionis turris Babel, exstant Hebræa. Quumque post diluvium cœpissent homines multiplicari, convenerunt, concorditerque dixerunt: Venite, et construamus turrim cujus altitudo pertingat usque ad cœlos; et celebremus nomen nostrum antequam ab invicem dividamur in universa terra. Quum ergo cœpissent hoc agere, confudit Deus loquelam eorum, ita quod diversi diversis uti et loqui cœperunt: propter quod unus alium non intellexit. Sicque ædificare cessabant, et divisi sunt ab invicem per universam terram, sicut in Genesi plenius scribitur.9 Itaque, sicut propter superbiam et rebellionem filiorum Adæ divisæ sunt linguæ, ita per humilitatem et obedientiam discipulorum Christi, operante Spiritu Sancto, unitæ sunt: primo, per hoc quod in quolibet Apostolorum fuit omnium linguarum notitia et facultas; secundo, per hoc quod omnium linguarum nationes ac gentes in Christo per fidem et caritatem sunt adunatæ, juxta illud Danielis: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.10
Insuper, sicut Apostoli Spiritum Sanctum acceperunt dum simul sederunt, et jejuniis atque orationibus inhæserunt; ita si nos desideramus Spiritu Sancto impleri, oportet nos pariter esse, hoc est in Ecclesia Dei per caritatem conjungi, et in pace pectoris repausari, omni dissensione, lite, aversione, perturbatione exclusis, quatenus, juxta Apostolum, unanimes, uno ore Deum honorificemus.11 Idcirco oportet nos caritative, mansuete et patienter ad invicem conversari in vera ac stabili humilitate, quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.12 Et apud Isaiam loquitur Deus: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?13 Ubi alia habet translatio: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem?
Postremo, per hoc quod ait Scriptura, quod Apostoli cœperunt loqui prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, docemur et nos qualiter habere debemus nos in loquendo. In quo sunt quinque attendenda. Primo considerare debemus quid loquimur, ut scilicet non nisi utilia et ædificatoria verba loquamur. Secundo considerare debemus ubi loquendum sit, quia non est in ecclesia fabulandum, nec quilibet locus aptus est ad loquendum; inter sapientiores quoque, majores ac seniores aut nihil aut parcius est loquendum. Tertio, quando loquendum sit, quia ut Salomon docet, Est tempus loquendi, et tempus tacendi.14 Tempus loquendi est dum rationabilis causa exigit loqui, videlicet propter propriam aut proximorum utilitatem, vel ad Dei honorem. Quarto, cui loquendum sit, utpote ei a quo possimus ædificari seu adjuvari, vel quem ædificare aut adjuvare possimus. Quinto, qualiter sit loquendum, videlicet humiliter ac modeste, et non nimis prolixe, quia ut Salomon ait, Stultus verba multiplicat.15 In hac ergo sanctissima solennitate simus specialiter devoti ac custoditi in omnibus, ne Spiritum Sanctum offendamus, sed in ejus gratia crescamus quotidie et proficiamus.
Footnotes
Chapter 26 of 243