Sermo 3
DE CARITATE, PIETATE ET LIBERALITATE DEI CIRCA HOMINES, ATQUE DE NEGLIGENTIA, INGRATITUDINE PERVERSITATEQUE HOMINUM ERGA DEUM.
CARITAS Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Rom. v, 5.
Quemadmodum divinus Dionysius dicit, amor Dei non reliquit eum sine germine esse.1 Et S. Augustinus fatetur, quod bonitas Dei est prima causa creationis rerum et omnis entis creati. Aristoteles quoque testatur, quod bonum est sui ipsius diffusivum seu propriæ bonitatis communicativum. Porro propriam bonitatem communicare, seque diffundere aliis, est actus amoris in substantiis intellectualis naturæ. Quum ergo Deus sit pura infinitaque bonitas et intellectualis substantia, idcirco summe et infinite communicativus seu diffusivus est suæ bonitatis: et communicatio ista Dei ad extra, qua scilicet creaturis dona sua communicat, aut eas in esse producit, potest adscribi bonitati Dei, quia proprietas boni est se communicare; et etiam caritati, quoniam caritas est virtus per quam aliquis vult alteri bonum: amare enim, est alicui bonum velle. Itaque amor Dei, quem habuit ad creaturas antequam eas produceret, non reliquit eum sine germine esse, id est, ad creationem rerum eum induxit, quia voluit eis bonitatem suam communicare, videlicet esse, vivere, intelligere.
Denique bonitatem, caritatem et liberalitatem suam ad homines ostendit Deus tripliciter. Primo, dando eis bona naturæ seu naturalia bona, videlicet corpus et animam cum suis membris ac viribus, et omnia ad naturalem hanc vitam necessaria. Nam solem suum facit oriri super bonos et malos, pluitque super justos et injustos.2 Omnia quoque elementa creavit in commodum et obsequium hominum, et volucres aeris, piscesque maris, ac bestias terræ in usum et utilitatem eorum produxit ac eis subjecit, sicut testatur Psalmista, alloquens Dominum: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (videlicet hominis), oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres cœli, et pisces maris.3 Nec solum hæc inferiora, ut elementa et elementata seu mixta, sed et cœlestia corpora creavit Dominus Deus omnipotens in ministerium, profectum et commodum hominum, prout in Deuteronomio Moyses ait : Ne oculis elevatis in cœlum, adores solem et lunam, et omnia astra cœli, quæ Dominus Deus tuus creavit in ministerium cunctis gentibus quæ sub cœlo sunt.4
Insuper in hoc Deus specialiter bonitatem, caritatem ac munificentiam suam monstravit in hominis creatione, quod eum præ ceteris inferioribus creaturis ad imaginem et similitudinem suam creavit, dando ei rationem qua Creatorem suum posset cognoscere, et voluntatem qua ipsum posset diligere, atque intellectualem memoriam qua eum posset jugiter retinere et ad mentem reducere, sicque in illius notitia ac amore firmiter figi. Hinc dixit Dominus Deus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et præsit volatilibus cœli, et bestiis terræ, ac piscibus maris.5 Hinc Hugo de S. Victore scribit : Vide, o homo, dicit mundus, quomodo amat te qui propter te fecit me. Servio tibi, quia factus sum propter te, ut servias illi qui fecit me et te : me propter te, et te propter se. Si sentis officium, redde debitum; si accipis benignitatem, redde Creatori tuo dilectionem, pro beneficiis gratias age. Itaque pro his naturalibus donis ac beneficiis Dei gratias semper reddamus; nec his quæ contulit nobis, in contumeliam atque offensam ejus utamur, sed corpore et anima, totisque viribus ei jugiter obsequamur.
Secundo ostendit Deus bonitatem, caritatem et munificentiam suam circa homines, dando eis dona gratiæ et supernaturalia beneficia sua in vita hac. Siquidem in exordio mundi, non solum creavit hominem in donis naturæ, sed mox supernaturalia dona ei adjecit, quia in originali justitia condidit eum. In paradiso quoque terrestri eum locavit; et omnem ejus posteritatem in paradiso conservasset, si primus homo præceptum observasset divinum. Quod quum fuisset transgressus, et ipsum de paradiso mox ejecisset, rursus misertus est ejus, pœnitenti ignoscens, et humanum genus liberare proponens. Unde a tempore illo semper dedit quibusdam electis hominibus dona diversa gratiæ suæ, Patriarchas et Prophetas constituens, per quos Christi incarnationem, adventum et passionem prænuntiavit ac præfiguravit. Specialiter quoque in veteri Testamento, diversa et copiosa munera gratiarum dedit hominibus. Deinde tempore evangelicæ legis omnem solitæ benignitatis modum excessit, et gratiarum charismata ineffabiliter copiose universis gentibus est largitus, et non uni dumtaxat populo, sicut in veteri Testamento.
Præterea in hoc præclarissime Deus caritatem, bonitatem et munificentiam suam demonstravit hominibus, quod eis non solum dona creata impendit, sed Pater æternus etiam unigenitum Filium suum nobis donavit, sicut Isaias profatur : Puer natus est nobis, filius datus est nobis.6 Et S. Joannes apostolus in sua prima testatur Canonica : In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.7 Pater quoque et Filius, non solum dona Spiritus Sancti, sed et ipsummet Spiritum Sanctum nobis miserunt atque dederunt. Per hoc enim Persona divina mitti et dari hominibus perhibetur, quod novo modo in eis incipit esse et operari : quod fit, dum gratia gratum faciens ipsis infunditur, aut infusa perficitur seu augetur. Denique, per hoc quod gratia ista seu caritas infunditur homini, ipsemet Spiritus Sanctus dicitur homini infundi ac dari, et habitare in eo, ita quod est hominis ipsum habentis : quod enim alicui datur, est ejus cui datur. Deus vero seu Spiritus Sanctus est hominis, prout homo libere fruitur eo, et quiescit in eo ac utitur donis ipsius : quod esse non valet sine caritate et gratia gratificante. Unde et Deus Pater quamvis non mittatur hominibus, quia de nullo procedit, dat tamen se ipsum hominibus, in quantum se eis communicat ad fruendum. Quæ omnia Thomas in prima parte Summæ suæ magis declarat.
Tertio Deus ostendit caritatem, bonitatem et liberalitatem suam circa homines, dando eis dona gloriæ in futuro, hoc est felicitatem æternam in cœlo, ubi electi inamissibiliter et plene ad libitum Deo jucundissime perfruuntur, et possident eum possessione prorsus secura, beatissima et completa.
Prima ostensio bonitatis, caritatis et munificentiæ Dei circa homines, est magna; secunda major; tertia maxima. Quamvis etenim Deus nihil majus possit conferre hominibus quam se ipsum seu Spiritum Sanctum, tamen in regno cœlesti exuberantius dat Deus se ipsum Beatis ad perfruendum, quam in præsenti exsilio. Ecce quam incomprehensibilis est bonitas, caritas et munificentia Dei circa homines, quam ineffabilis quoque est dignitas hominum virtuosorum et Deo gratorum, quorum inhabitator, possessor, hospes, rector et doctor est Spiritus Sanctus.
Sed ecce quanta est negligentia, ingratitudo atque perversitas impiorum, qui tot beneficiis Creatoris sunt ingrati, et pro tot bonis injuriam et contumeliam reddunt; qui tanta dignitate se privant, et contempto Spiritu Sancto, spiritum diabolicum cordium suorum habitatorem, dominum et rectorem suscipiunt, atque Spiritui Sancto ac præstantissimis spiritualibus donis ejus ista præponunt carnalia ac caduca. De quibus apud Zachariam conqueritur Deus: Noluerunt attendere, et averterunt scapulas recedentes, et aures suas aggravaverunt ne audirent legem;8 cor suum posuerunt ut adamantem, ne obedirent præceptis. Tales sunt omnes intimorati, superbi et iracundi, qui nolunt discere lectionem illam a Christo, quam omni proposuit Christiano: Discite (inquiens) a me, quia mitis sum et humilis corde.9 Tales quoque sunt omnes avari, qui Christi despiciunt paupertatem, nec pensant quod ait:10 Volucres cœli nidos habent, et vulpes terræ foveas;11 Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Tales demum sunt omnes gulosi et luxuriosi, quorum (secundum Apostolum) deus venter est, et qui turpitudinem suam puritati præponunt Spiritus Sancti.12 In quibus omnia sunt perversa, quoniam sensualitas dominatur in eis rationi, caro spiritui, diabolus menti. Tales sunt ceteri vitiosi, videlicet invidi, acediosi, fraudulenti, simulatores et callidi, et omnes qui ita non faciunt proximis ut fieri volunt sibimetipsis. Abjiciamus igitur universa hæc vitia, et cordis nostri hospitium Spiritui Sancto inviolatum, fidele ac pulchrum custodiamus.
Legitur quod quum filii Israel essent in deserto, et invenissent quemdam ex eis ligna sabbato colligentem, obtulerunt eum Moysi. Qui reclusit eum in carcere, quousque Deus sibi revelaret quid agendum esset cum homine illo;13 jussitque Deus illum lapidibus obrui et occidi. Insuper Deus præcepit per Moysen filiis Israel ut facerent sibi fimbrias quatuor per quatuor angulos palliorum, ponerentque in eis vitas hyacinthinas, ut eas videndo, recordarentur jugiter omnium mandatorum Domini, nec sequerentur cogitationes et oculos per res varias fornicantes.1415 Iterum Moyses præcepit Israelitico populo: Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis ea sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens; et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et in ostiis domus tuæ.16
Ecce ex his innotescit quam sollicite, ferventer et integre sint observanda divina præcepta, et quam reverenter atque devote celebrandi sint dies festivi. Quid ergo fiet de his qui absque timore perpetrant mala, et lætantur quum impie fecerint, qui hos sacros dies ac ceteros dies festivos vitiose expendunt, loquacitatibus, risibus, jocis, choreis vacantes, imo et graviora agentes, vani, gulosi, lascivi, invidi, acediosi, et ceteris vitiis inquinati?17 De quibus beatissimus Moyses ait: Gens absque consilio est et sine prudentia: utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.18
Impleat ergo quilibet nostrum quod in Ecclesiastico scriptum est : In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.19 Hæc quippe novissima, sunt mors, judicium Dei, pœna inferni, gloria cœli. Quæ si sagaciter quis perpendat, timoratus erit et coram Altissimo custoditus.
Footnotes
-
De Divin. nom. c. iv. ↩
-
Matth. v, 45. ↩
-
Ps. viii, 8, 9. ↩
-
Deut. IV, 19. ↩
-
Gen. I, 26. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
I Joann. IV, 9. ↩
-
Zach. vii, 11, 12. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
-
Matth. viii, 20; ↩
-
Luc. ix, 58. ↩
-
Philipp. iii, 19. ↩
-
Num. xv, 32-35. ↩
-
Deut. xxii, 12. ↩
-
Num. xv, 37-39; ↩
-
Deut. vi, 6-9. ↩
-
Prov. ii, 14. ↩
-
Deut. xxxii, 28, 29. ↩
-
Eccli. vii, 40. ↩
Chapter 29 of 243