Skip to the text

Enarratio in evangelium

SI QUIS DILIGIT ME, SERMONEM MEUM SERVABIT, ETC. Joann. XIV, 23-31.

EVANGELIUM præsentis diei in sanctissima solennitate hac congruentissime legitur, quia quod Christus in sermone post Cœnam de Spiritus Sancti missione et operatione promisit, atque hodierno die complevit, in evangelio isto describitur. Ait ergo Salvator discipulis suis, puta Apostolis, quibus in sermone post Cœnam hæc dixit :

Si quis diligit me dilectione supernaturali, gratuita et infusa, quæ est theologica virtus, sermonem meum servabit, hoc est, evangelicam doctrinam memoriter retinebit, præceptis meis obediet, testimoniis meis credet. Qui enim sincere diligit alium, voluntatem suam conformat rationabili voluntati ejus quem diligit, quoniam amicorum est idem velle et nolle, secundum Philosophum : idcirco qui vere et spiritualiter diligit Christum, approbat quæ approbat Christus, odit quæ reprobat ille, facit quod Christo placet, vitat quod displicet illi, sicut dicit Psalmista :1 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Verumtamen naturali dilectione potest quis Deum diligere, nec tamen ejus præcepta implere : nam multi iniqui ac reprobi, imo et infideles sic diligunt Deum; angeli quoque apostatæ ante suam ruinam dilexerunt taliter Deum, etiam plus quam se ipsos, secundum Thomam et Scotum, imo secundum Augustinum, dicentem quod intellectualis creatura naturali dilectione Deum plus diligit quam se ipsam (aliter aliquid pure naturale esset inordinatum, quum tamen peccatum non sit nisi recessus ab eo quod est secundum naturam, vel etiam recessus ab ordine, secundum divinum Dionysium). Omni ergo cum diligentia divina sunt observanda præcepta, juxta illud Proverbiorum :2 Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui. Hinc, teste Gregorio, signum dilectionis est exhibitio operis. Et S. Joannes apostolus ait : Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.3

Et Pater meus diliget eum. Qui enim diligit unam divinam et increatam Personam, diligit totam superbeatissimam Trinitatem, et qui ab una divina Persona amatur, a tribus diligitur. Imo sicut nos una et eadem dilectione diligimus Trinitatem, ita a singulis divinis Personis eadem caritate amamur : nam, ut ait Psalmista, Dominus diligit justos; atque, ut Aristoteles loquitur, vir contemplativus et virtuosus, est amantissimus Deo. Hanc eamdem sententiam Christus paulo ante hæc verba expressit, dicendo :45 Qui habet mandata mea et facit ea, ille est qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo. Diligere namque, est alicui bonum velle: amatoribus autem Christi Deus Pater dona gratiæ suæ vult atque largitur; et si perseveraverint usque in finem, dona gloriæ sortientur a Patre. Deinceps, quia dilectio Patris ac supergloriosissimæ Trinitatis ad homines, est æterna, idcirco per omnem differentiam temporis designatur, quoniam omne tempus comprehendit sive includit æternitas. Hinc apud Joannem per verbum præteriti temporis dicitur:6 Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.7 Et Paulus: Propter nimiam (inquit) caritatem qua dilexit nos Pater, Filium suum misit. Alibi quoque per verbum præsentis dicitur temporis: Pater amat vos. Et nunc verbo futuri temporis dictum est:8 Diligetur a Patre meo; et, Pater meus diliget eum.

Omnes autem prædestinatos diligit Deus æternaliter atque simpliciter, etiam tunc quando non diligunt Christum: vult enim eis bona gratiæ in præsenti, et bona gloriæ in futuro. Diligit, inquam, eos secundum suæ æternæ prædestinationis intuitum. Quum vero convertuntur et diligunt, impendit suæ dilectionis effectum, quem plene finaliterque impendit dum eis æternam felicitatem largitur. Non prædestinatos autem nunquam diligit absolute, quia non vult eis simpliciter gloriam beatitudinis æternæ; sed dum diligunt Deum, et in statu salutis sunt, diligit eos secundum præsentem justitiam. Quum itaque ait Salvator, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, seu, Pater meus diliget eum, intelligi potest de electis qui perseverant et consummantur in bono: hi quippe a Patre æternaliter atque simpliciter diligentur, a quo plenam beatitudinem consequentur; vel de præscitis qui ad tempus diligunt Christum, et pro tunc diliguntur a Patre secundum præsentem justitiam: sicque diligentur ab eo quamdiu diligent Filium ejus. Verumtamen Pater in se ipso invariabilis permanet, et diversitas ista ex parte creaturæ accipitur.

Et ad eum veniemus, ego et Pater; haud dubium quin et Spiritus Sanctus, quoniam opera Trinitatis ad extra sunt indivisa. Veniemus itaque, non per loci mutationem, aut corporalem accessum, sed per caritatis et gratiæ augmentationem, per spiritualium donorum multiplicationem. Istud etenim intelligendum est, non de primo adventu Patris et Filii ad amantem, quum nemo diligat Deum sive obediat ei, nisi primo tota Trinitas eum gratiose prævenerit, atque per caritatis et gratiæ infusionem mentem ejus pie intraverit. Sed qui diligit Christum, gratiis potioribus adimpletur, sicut ait Salvator:9 Habenti dabitur, et abundabit. Amor quoque facit omnia esse communia: ideo quanto ardentius Deum amamus, eo bona sua liberalius nobis communicat et infundit. Et si timentibus Deum nil deest, quid poterit deesse Deum amantibus?10 Vel quid Deus suo poterit denegare fervido amatori, quum dicat Apostolus, Qui adhæret Deo, unus spiritus est cum eo?11 Porro, si aliquid negat oranti, hoc facit ex caritate, quia illi non expedit, vel quia dilatio utilis ei consistit.

Et mansionem apud eum faciemus, hoc est, mentem ejus gratiose et pie inhabitabimus. Quum enim juxta Apostolum, corpora devotorum templum sint Spiritus Sancti, quanto magis mentes eorum?12 Et si debemus Deum glorificare et portare in corpore nostro, multo plus glorificare eum debemus in animabus nostris per contemplationem sinceram, per ferventem amorem, per jugem recordationem ipsius, quemadmodum hortatur Deus in Canticis:1314 Pone me (inquit) ut signaculum super cor tuum. Quamvis autem incircumscriptibilis Deus sit in omnibus per essentiam, potentiam atque præsentiam, illos tamen dumtaxat inhabitare asseritur in quibus est per dona gratiæ gratum facientis. Ideo in Proverbiis dicitur:15 Longe est Dominus ab impiis. Et in Apocalypsi de justis inducitur: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis.16

Qui non diligit me, sermones meos non servat, id est, opere non adimplet. Quidam tamen vani et scioli servant memoriter verba Christi, ut prædicando, loquendo, docendo aut disputando, docti appareant, et honorem aut lucrum acquirant. Quibus melius esset viam justitiæ ignorasse. Et sermonem quem audistis ex ore meo, non est meus, secundum quod homo sum, tanquam principalis doctoris et locutoris, sed ejus qui misit me Patris, qui per me loquitur tanquam per legatum et magni consilii angelum, secundum quod homo sum.17 Hinc alio loco Christus disseruit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Augustinus quoque et Gregorius sic exponunt: Quoniam Christus est verbum et sermo Patris, ideo sermo quem protulit Christus, non est Christi, sed Patris sui. Hoc autem verum est de Verbo increato et sermone æterno, non de sonanti aut transitorio. Christus vero nunc potissimum loquitur de sermone suo vocali, qui aures discipulorum objectaliter immutavit.18 Persona demum loquens non auditur per se, et tanquam objectum auditus, sed sono mediante.

§MOVE1§ In nomine meo, hoc est in me, per me et propter me.19 Pater enim omnia operatur per Filium secundum ejus divinam naturam (juxta illud Joannis: Omnia per ipsum facta sunt); et per ac propter Filium secundum ejus humanitatem, id est, per merita unigeniti Filii sui, dat nobis dona Spiritus Sancti. Ille vos docebit omnia, non simpliciter omnia, sed omnia de quibus subjungitur, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis: hoc est, quæ vobis modo propono sive proposui, quæ propter eorum profunditatem ac vestri ingenii tarditatem nunc intelligere non potestis, præsertim quum sitis pleni dolore, tristitia et timore, ideo Spiritus Sanctus suggeret vobis ea, hoc est, ad memoriam reducet: quia et id quod intellexerunt tempore hujus sermonis, obliti fuerunt; sed in die Pentecostes Spiritus Sanctus omnia eis inspiravit.

Hæc locutus sum vobis, apud vos manens corporaliter ac visibiliter. Paracletus autem Spiritus Sanctus. Qui vocatur Paracletus, id est consolator, quia spem veniæ tribuendo, et futurorum contemplationem atque prægustum aliquem infundendo, animam recreat et delectat. Dicitur etiam advocatus, non quod Patre et Filio minor sit, sed quoniam eos quos replet Deum invocare fervide facit, prout ait Apostolus: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, id est, postulare nos taliter facit.20 At vero, quum quælibet divina Persona sit spiritus et utique essentialiter sanctus, dum tertia Persona in divinis dicitur proprio nomine Spiritus Sanctus, hoc quod dicitur, Spiritus Sanctus, pro una dictione accipitur. Quem mittet Pater: non missione locali aut motu corporali, quum Spiritus Sanctus sit Deus immensus, omnia implens, nec loco, nec Pacem relinquo vobis, hoc est, pacem spiritualem vobis habendam ac custodiendam committo, ut sitis quieti in Deo, per caritatem quiescentes in eo.21 Pacem meam, hoc est veram mentis tranquillitatem, do vobis jam inchoative, quam dabo vobis in patria consummate. Et quamvis Apostoli non fuerunt bene capaces hujus pacis, quando Christus hæc protulit statim post Cœnam, tamen post resurrectionem, dum eis apparuit, dicens, Pax vobis, capaciores effecti sunt, atque ex tunc verba ista impleri cœperunt. Vel sic: « Pacem » gratiæ « relinquo vobis » in via, pro dono præcipuo; « pacem » gloriæ « do vobis » pro præmio in futuro. Hinc enim, secundum Augustinum, dicendo, Pacem relinquo vobis, non addidit, Meam, quia pax electorum in via, est multis tribulationibus defectibusque admixta, et talis non fuit pax Christi, qui caruit omni culpa.22 Sed dicendo, Pacem do vobis, addidit, Meam, quoniam pax Sanctorum in patria, perfecte assimilatur paci Christi, nam caret omni malo culpæ ac pœnæ. Tunc nempe perfecte implebitur quod per Isaiam Dominus pollicetur: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.23

Non quomodo mundus dat, hoc est non pacem carnalem et sæcularem, qualem dant et procurant sæculi hujus vanissimi amatores, ego do vobis. Illa etenim pax, est quieta quædam fruitio temporalium divitiarum, carnalium deliciarum, et ceterorum hujus mundi bonorum, qualem habet anima vitiosa cum propria carne, dum ejus concupiscentiis acquiescit, qualem item habuit Adam cum Eva, dum ad ejus suggestionem divinum violavit præceptum. De qua apud Matthæum ait Salvator: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Huic malæ paci opponitur bona discordia:24 quam inter Pharisæos et Sadducæos misit apostolus Paulus.25 De hac inordinata inquinataque pace, quæ est consensus aliquorum in malo, seu quietatio animi in re prava, ait Psalmista: Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.26

Porro de pace ordinata jam dicta, quam ad Galatas ponit Apostolus inter fructus Spiritus, scriptum est apud Isaiam:27 Non est pax impiis, dicit Dominus.28 Hæc etenim pax procedit ex caritate, quoniam caritas ordinat et concordat hominem ad Deum ac proximum, et sic facit pacem atque concordiam. Propter quod Propheta loquitur Deo: Pax multa diligentibus legem tuam.29 Denique pax ista præcipue appetenda et custodienda est Christianis, quia ut asserit Christus, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.30 Et juxta Apostolum, In pace vocavit nos Deus. Unde hortatur:31 Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.32 Ista pax pectoris, quæ est tranquillitas ordinis, consistit in hoc quod caro obedit spiritui, sensualitas rationi, et ratio Deo. Idcirco dum anima ab inquietudine passionum est libera, ac legi divinæ rite subjecta, pacem habet in se et cum Deo, imo et cum proximis, quantum in se est: non enim contra aliquem passionibus agitatur, non invidia stimulatur, non ira turbatur. Interdum tamen proximus cum homine tam pacato atque pacifico pacem non habet, ex sua perversitate. Hinc ad Romanos dicitur: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete.33 Sed non debemus proximis concordare nisi in bono.

Non turbetur cor vestrum, id est, non immoderate afficiatur, ita ut pacem perdat internam, neque formidet humano et carnali timore: de quo scriptum est, Nolite timere eos qui corpus occidunt;3435 et Salomon, Justus (inquit) quasi leo confidens, absque terrore erit. Est autem alius timor bonus et virtuosus, quo homo veretur Deum offendere et separari ab eo:36 de quo rursus Salomon, Beatus homo qui semper est pavidus. Apostoli autem habuerunt inordinatum timorem: metuebant namque Judæos, ne Christum et ipsos occiderent. Admonet igitur eos Christus ad fortem et inconcussam mentis constantiam.

Insuper, cur ex sua passione turbari non debeant nec pavere, Christus subjungit. Audistis quia ego dixi vobis: Vado, id est, per passionem a vobis recedo secundum humanitatem meam, ad modicum tempus, et venio ad vos, id est, cito post resurrectionem vos denuo visitabo. Si diligeretis me dilectione pure spirituali et perfecta, non sensuali, qualis adhuc est affectio vestra ad me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, id est, congratularemini mihi propter glorificationem corporis mei et accidentalem mercedem quam acquiro per mortem, quoniam moriendo ex caritate et obedientia pro mundi salute, mereor statim resurgere et glorificari in corpore, ad cœlos ascendere, ad Patris dexteram residere. Quamvis ergo de passione Christi secundum se accepta, non fuit gaudendum, tamen in quantum fuit tam fructuosa et salutaris, fuit et est causa materiaque gaudendi: et ad amicitiam pertinet, ut de bono dilecti et de prosperitate ipsius glorietur amator. Quia Pater major me est secundum quod homo sum, prout mori competit mihi : idcirco ad Patrem eundo, juxta modum jam tactum glorificor. Non tamen Filius Dei est pura creatura, ut sceleratissimus Arius finxit, sed verus Deus et secundum suam divinitatem Patri vere æqualis, juxta illud : Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo ; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.37

Et nunc dixi vobis quod mihi futurum est in passione, resurrectione et ascensione, priusquam fiat, ut quum factum fuerit, credatis quod ego sum Christus Filius Dei, quem me esse protestor : quoniam ista de futura mea passione, resurrectione et ascensione non possem tam certe prædicere, nisi Christus exsisterem.

Jam non multa loquar vobiscum ante passionem meam in carne ista passibili. Cujus causa subjungitur : venit enim princeps mundi hujus, id est diabolus, princeps hominum impiorum ac mundanorum, qui dæmonibus serviunt. Dicitur autem diabolus princeps mundi hujus, non quod mundum creavit, vel hominum causa sit quantum ad esse eorum, sed quantum ad pravitatem ipsorum, ratione cujus subjecti sunt ei et capti ab eo tenentur vinculis vitiorum. Hinc de diabolo scriptum est : Ipse est rex super universos filios superbiæ.38 Et de ipsis dæmonibus scribit Apostolus : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus, contra mundi rectores tenebrarum harum.39 Nempe, ut beatissimus Petrus testatur, a quo quis superatus est, hujus et servus est.40 Quum ergo iniqui a diabolo victi sint et victi permaneant, ejus servi censentur. Venit ergo diabolus quando Christus hæc protulit : jam enim instigaverat Judam ut traderet Christum, et Judæos ut eum occiderent. Venit quoque (ut reor) ad tentandum Jesum an esset Christus et an posset eum ad peccatum inducere. Nondum enim diabolus certus fuit de hoc : aliter non instigasset Judæos ad Christi occisionem. Quod autem diabolus post tentationem Christi factam in deserto, in pinnaculo et in monte excelso, redierit ad tentandum Jesum, elici potest ex eo quod apud Lucam scriptum est :4142 Consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo ad tempus.

Et in me non habet quidquam, hoc est nihil culpæ, nec aliquid juris aut potestatis, quia nil pœnæ aut nocumenti mihi inferre potest per se aut suos ministros, nisi quantum sponte permisero. De Christo etenim scriptum est : Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus ;43 et rursus, Tradidit in mortem animam suam ;44 itemque, Oblatus est quia voluit.45 Unde et ipsemet ait : Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam.46

Verum quia ex iis dubitari posset cur Christus pati voluerit, qui culpam non habuit, addidit : sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, id est, ideo pati volo, ut innotescat hominibus quantum diligo Patrem æternum, propter cujus honorem recuperandum mori pro hominibus volo, ut redempti, Patrem æternum seu totam superbeatissimam Trinitatem laudent et honorent in præsenti sæculo et futuro. Denique Christus secundum quod Deus, diligit Patrem amore superæstuanti atque simpliciter infinito ; secundum naturam quoque humanam, diligit eum ineffabiliter nimis præ universis et singulis. Et sicut mandatum dedit mihi secundum quod homo sum, Pater æternus vel Trinitas Deus, sic facio, et ei in cunctis obedio. Præcepit equidem Deus Christo homini, ut omnia illa faceret, prædicaret ac consummaret, per quæ Deus ab æterno decrevit genus salvare humanum. Cui præcepto Christus ut homo plenissime atque promptissime obedivit, factus obediens usque ad mortem, secundum Apostolum.47 Hinc divinus Dionysius operationem Christi appellat theandricam, id est deivirilem, quoniam quidquid fecit ut homo, fecit quasi Divinitatis instrumentum.

Footnotes

  1. Ps. CXVIII, 11. ↩

  2. Prov. VII, 2. ↩

  3. I Joann. III, 18. ↩

  4. Joann. XIV, 21. ↩

  5. Ps. CXLV, 8. ↩

  6. Joann. III, 16. ↩

  7. Ephes. II, 4. ↩

  8. Joann. XVI, 27. ↩

  9. Matth. XIII, 12; XXV, 29. ↩

  10. Ps. XXXIII, 10. ↩

  11. I Cor. VI, 17. ↩

  12. Ibid. 19. ↩

  13. Cant. VIII, 6. ↩

  14. Ibid. 20. ↩

  15. Prov. XV, 29. ↩

  16. Apoc. XXI, 3. ↩

  17. II Petr. n, 21. ↩

  18. Is. IX, 6, juxta LXX. ↩

  19. Joann. VII, 16. ↩

  20. Rom. VIII, 26. ↩

  21. Joann. XX, 19, 21, 26. ↩

  22. II Petr. II, 21. ↩

  23. Is. xxxii, 18. ↩

  24. Matth. x, 34. ↩

  25. Act. xxiii, 6, 7. ↩

  26. Ps. lxxii, 3. ↩

  27. Galat. v, 22. ↩

  28. Is. xlviii, 22; lvii, 21. ↩

  29. Ps. cxviii, 165. ↩

  30. Matth. v, 9. ↩

  31. 1 Cor. vii, 15. ↩

  32. Ephes. iv, 3. ↩

  33. Rom. xii, 18. ↩

  34. Matth. x, 28. ↩

  35. Prov. xxviii, 1. ↩

  36. Ibid. 14. ↩

  37. Philipp. II, 6, 7. ↩

  38. Job xli, 25. ↩

  39. Ephes. vi, 12. ↩

  40. II Petr. II, 19. ↩

  41. Luc. iv, 13. ↩

  42. Matth. iv, 1 et seq. ↩

  43. Is. liii, 9. ↩

  44. Ibid. 12. ↩

  45. Ibid. 7. ↩

  46. Joann. x, 18. ↩

  47. Philipp. II, 8. ↩

Chapter 27 of 243