Sermo 7
QUALITER SPIRITUI SANCTO PER VIRTUTES ET DONA SANCTAQUE OPERA ASSIMILARI DEBEMUS.
PARACLETUS Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, docebit vos omnia. Joann. xiv, 26.
Quædam in superbeatissima Trinitate sunt propria, quædam appropriata Personis. Quemadmodum enim Filio, quum sit emanatio intellectus, appropriantur veritas, sapientia, ars, exemplar, pulchritudo seu species; sic Spiritui Sancto, quum sit emanatio voluntatis, appropriantur caritas, amor, pax, tranquillitas, suavitas, benignitas, munificentia, usus, communio, jucunditas, nexus, osculum et amplexus. Multa quoque Spiritus Sanctus nomina habet sibi appropriata, propter effectus sibi appropriatos: nam appellatur paracletus, ignis, unctio, digitus Dei. Porro donum dicitur proprium nomen Spiritus Sancti, secundum quod donum accipitur per habitudinem ad eum cujus est ratione originis, et a quo datur.
Ex his elici potest, qualiter et in quibus adorando paracleto Spiritui Sancto assimilari possimus ac debeamus. Primo namque et maxime ei assimilamur per caritatem supernaturalem infusam, qua Deum proximumque meritorie, pure et irreflexe diligimus. Hæc etenim caritas est quædam supernaturalis similitudo, imago atque expressio increati ac spirati amoris, videlicet Spiritus Sancti: et hoc per appropriationem. Realiter namque caritas est communis totius superessentialis Trinitatis effectus, et increati amoris, absolute dicti (qui est divina essentia), supernaturalis similitudo, expressio seu imago. Itaque, quo in caritate purissima ferventiores et perfectiores efficimur, eo Spiritui Sancto similiores amabilioresque reddimur.
Caritas autem unionem facit, zelum et ecstasim, quia amantem non solum conjungit amato, sed et transponit et transformat eum in illum. Quod fit per ecstasim, quæ est extrapositio qua amans in amatum tendendo, quasi extra se ponitur et in illum transfertur. Unde, secundum divinum Dionysium, divinus amor seu caritas non sinit amantes esse sui ipsorum, sed facit eos esse eorum quos amant, quibus per caritatem se ipsos præbent, exhibent atque communicant, et non sua dumtaxat:1 sicut et Spiritus Sanctus, qui essentialiter caritas nuncupatur, non solum gratiæ suæ charismata, sed et se ipsum electis suis ad habendum, possidendum ac fruendum se largitur. Nec caritas solum hanc ecstasim facit, sed et amantem amato indissolubiliter nectit ac colligat, dicente Apostolo: Quis separabit nos a caritate Christi?2 Et istud agi fertur per zelum, quæ est vehemens valde affectio.
Primum horum effectuum, scilicet unionem, facit caritas in universis eam habentibus: et pertinet unio illa simpliciter dicta ad incipientes. Transpositio vero in amatum, spectat ad proficientes, qui dilecto super omnia Deo quotidie magis propinquare nituntur, ferventius diligendo, ac per hoc fortius in ipsum tendendo, et in ipsum se transponendo atque quodammodo transformando, utpote quæ Dei sunt magis ac magis agendo. Unumquodque equidem dicitur illi præcipue assimilari et conformari, et in illud transformari, cujus operationes et proprietates magis sectatur, exercet et complet: quemadmodum callidi dicuntur vulpini; gulosi, lupini; audaces, leonini. Contemplativi vero ac fervidi, caritativi rite ac divini vocantur. Porro tertius caritatis effectus, videlicet insolubilis ille nexus seu colligatio, pertinet ad perfectos, qui mille mortes mallent perpeti quam a Deo averti aut in ipsum prævaricari.
Deinceps hos tres caritatis effectus seu actus habere debemus, primo circa Deum, deinde circa proximos omnes. Debemus ergo primum esse Deo per caritatem uniti, ut ei super omnia ut summo bono et ultimo fini adhæreamus, afficiamur, atque ad ejus honorem et dilectionem nos ipsos ac cetera omnia ordinemus, ita quod nihil contra ordinem caritatis optemus aut operemur. Secundo debemus per caritatem esse in Deum transpositi, translati et transformati, per hoc quod ad ejus intensiorem dilectionem nos assidue excitamus, extendimus, elevamus, et ipsum sincerius contemplari enitimur, virtutumque opera instantius exercemus, Deum orando, laudando, pietatis ac justitiæ opera prosequendo: per quæ omnia Deo præcipue assimilamur, et in ipsum transformamur, cui proprium est misereri ac parcere, et qui justus est, et justos ac justitias diligit.
Tertio debemus Deo indissolubiliter esse conjuncti et colligati, eum intra nos continue ac ferventissime amplectentes;3 et ei plenarie conformati, omne id quod suæ caritatis quoquomodo læsivum est, aut sancti fervoris minorativum, cordialissime detestantes ac fugientes, non solum graviora, sed et minima quæque abominantes peccata; sicque habituati, radicati ac roborati in Deitatis amore, ut quantum in hac fragili carne ac labili vita fieri valet, dici possimus in caritate perfecti, et inavertibiles ab eadem.
Insuper et ad proximos hos caritatis actus habere nos congruit: ut spirituali dilectionis vinculo cunctis viatoribus conjungamur, eorum desiderando salutem ut propriam; et in fraterna caritate proficiendo, transformemur in eos, ut unum cum eis simus in Deo, et zelo salutis eorum simus accensi, faciendo pro eorum salute quod possumus; atque in his tantum et tamdiu exercitemus nos ipsos, ut tam valide radicemur ac inflammati perseveremus in eorum spirituali amore, ut ab eis averti non valeamus, sed indissolubiliter colligati simus eisdem: ita ut quidquid injuriæ, persecutionis, molestiæ, invidentiæ, ingratitudinis nobis intulerint, non cessemus a perfecto eorum amore, sed compatiamur et deprecemur pro eis, vincentes quantum in nobis est, malum in bono. Cujus perfectissimæ caritatis exemplum Christus ostendit in cruce, pro crucifixoribus exorando; et Stephanus, pro suis lapidatoribus flexis genibus precem fundendo; Paulus quoque, qui tanquam indulgentissimus pater, tanto plus adversariis suis condoluit, quanto graviora ab eis patiebatur adversa.
Præterea constat ad hanc caritatis perfectionem et ad hos tres actus ipsius nequaquam nos posse pertingere, nisi a privato et carnali amore penitus expurgemur, ab omni quoque animositate, ambitione, ira, impatientia, cupiditate ceterisque passionum immoderantiis plene simus mundati, alienati et reformati, atque in sancta humilitate, mansuetudine, patientia, aliis quoque virtutibus moralibus stabiliti. Quum ergo hoc modo fuerimus in caritate perfecti, viscera caritatis induti, in bonitatis et sanctitatis affectum omnino conversi, tunc Spiritui Sancto sublimiter conformabimur, a pravis suspicionibus et omni malitia penitus alienati. Tunc insuper in nobis erit pax interna tam stabilis, tanta tranquillitas mentis, tanta cordis dulcedo, tanta ad universos benignitas, tanta munificentia, liberalitas atque communio, tanta lætitia cordis in Domino, quod etiam per omnia ista abundantiamque eorum assimilabimur mente paracleto Spiritui Sancto, cui prædicta hæc omnia appropriantur, et essentialiter sunt quod est ipse.
Simus ergo omnino caritativi, non quærentes quod nostrum est tantum. Imo nos ipsos et quidquid possumus et habemus proximis liberalissime impendamus, nil nobis proprium reservantes, sed omnem gratiam nobis communicatam eis toto affectu et omni modo nobis possibili impertientes. Quidquid consolationis, quidquid informationis, quidquid consilii et auxilii possumus, cunctis pro viribus impendamus, et ultra quam possumus facere cupiamus. Et quod effectu non possumus, faciamus affectu, ut sic unusquisque nostrum suo modo paracletus dici queat; et advocatus ac digitus Dei, alios dirigendo; et ignis, ipsos inflammando; unctio quoque, dona nobis collata in ipsos administrando.
Ecce ad hæc obtinenda et exsequenda conemur, tendamus, adspiremus et accendamur: suavissimi Spiritus Sancti immensam pietatem fideliter, instanter indeficienterque rogantes, ut propter sui ipsius bonitatem immensam, connaturalem benignitatem, immensam dulcedinem, opulentiam, munificentiam infinitam, caritatem æternam, et propter emanationem suam a Patre et Filio, omnemque mutuam dulcedinem inter ipsum et Patrem ac Filium, nobis hæc omnia dignetur conferre, per Virginem gloriosam, omniumque Sanctorum preces ac merita; mala quoque his bonis contraria incessanter tollat a nobis : in primis privatum illum amorem, omnium vitiorum originem; deinde omnem elationem, cupiditatem, concupiscentiam, omnem iram, invidiam, acediam, crapulam, ex improbo illo ad se reflexo privato amore nascentes. Nec solum ab his magnis, grossis et horribilibus malis nos abstinere oportet et fugere, sed item omnem cogitationem inutilem, omne verbum illicitum, omnem inordinatam affectionem abjicere, nullam temporis horulam infructuose transire, sed meditando, orando, psallendo, contemplando, suspirando, fervendo, indesinenter ferri in Deum, super omnia benedictum, unum et trinum. Amen.
Footnotes
Chapter 33 of 243