Skip to the text

Sermo 2

DE PRÆDICATIONE APOSTOLORUM IN DIE SACRATISSIMO PENTECOSTES.

STANS Petrus cum undecim, levavit vocem suam. Act. II, 14.1

In epistola solennitatis præsentis, et in sermone circa epistolam præinducto, narratum est qualiter Spiritus Sanctus die hoc missus fuit sanctis Apostolis, et qualiter eos replevit caritate, sapientia et linguarum notitia, omnique virtute et gratia; item, qualiter Apostoli aliique discipuli mox tunc ingressi sunt templum Jerusalem, et prædicaverunt ibidem publice resurrectionem et gloriam Christi, atque ab omnibus qui aderant diversorum valde idiomatum hominibus intelligebantur: propter quod homines illi admirati sunt vehementer. Nunc ergo prosequendum est plenius, quid prædicaverunt, quid profecerunt, et quid deinceps egerunt. Et quamvis Lucas in generali scribat prædicasse Apostolos, non tamen in speciali prosequitur, neque describit prædicationem ullius Apostoli, nisi beatissimi Petri, qui tanquam princeps et capitaneus Apostolorum loquebatur pro omnibus.

Itaque, prout Lucas evangelista fidelissime refert, quum pene omnes Judæi tunc præsentes, visis tot mirabilibus, stuperent et mirarentur, dicentes, Quidnam vult hoc esse?2 quidam mirabiliter obstinati ac perfidi irriserunt, dicentes: Quia musto, id est novo vino, pleni sunt isti. Ecce quanta fuit horum perversitas Judæorum, qui ex tot mirabilibus non sunt compuncti, sed pejores effecti, tamque miraculosa opera Spiritus Sancti vinolentiæ adscripserunt et gulæ, quasi mustum hoc facere posset quod omnem naturalem transcendit potentiam. Verumtamen spiritualiter ebrii fuerunt sancti Apostoli, quoniam fervor amoris, sapientiæ sapor, gaudiorum excessus, exuberantia gratiarum inebriaverunt mentes eorum, biberuntque vinum quod Christus sapientia Patris miscuit eis. Et impletum fuit in eis quod Propheta ait ad Dominum: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis potabis eos;3 et quod Sponsus cœlestis dicit electis: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi.4

Quum ergo induratissimi illi Judæi dixissent, Musto pleni sunt isti, protinus beatissimus Petrus stans cum undecim Apostolis, tanquam imperterritus pugil veritatis et ferventissimus testis Christi, elevavit vocem suam: quia ex maxima caritate loqui incepit voce tubali ut audiretur ab universis, et ne opera Spiritus Sancti adscriberentur Beelzebub principi dæmoniorum. Et dixit: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, scitote quod non sunt, sicut aliqui vestrum putant, hi Apostoli, quorum unus ego sum, ebrii, quum sit hora diei tertia, id est mane; et tam mane non solent homines inebriari. Sed istud quod cernitis, est quod Deus per Joelem prophetam prænuntiavit, dicendo: Erit in novissimis diebus (id est tempore evangelicæ legis, quod ultima mundi ætas vocatur), effundam Spiritum meum super omnem carnem, id est super quosdam de omni genere hominum; et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, id est discipuli atque discipulæ Christi. Quumque B. Petrus probasset hanc prophetiam in Apostolis adimpletam, et eos Spiritu Sancto, non musto, esse impletos, adjecit: Viri Israelitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis, quæ fecit per illum Deus in medio vestri, sicut vos scitis, hunc per manus iniquorum crucifixistis et occidistis; quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos omnes testes sumus. Quumque gloriosus Apostolorum princeps per plures sacræ Scripturæ auctoritates Christi resurrectionem probasset, adjecit, quod Christus Dei virtute a morte suscitatus, et super cœlos levatus, effudit hoc donum quod videtis atque auditis, id est, gratiam istam, sapientiam, et linguarum notitiam, ac virtutum constantiam largitus est nobis.

His auditis, compuncti sunt corde : non omnes, sed plurimi Judæorum qui aderant. In quibus impletum est quod Christus ante passionem prædixit Judæis:5 Quum exaltaveritis Filium hominis, id est, postquam crucifixeritis me, tunc cognoscetis quia ego sum. Siquidem tot allegationibus Scripturarum et tantis prodigiis sunt convicti, et Spiritus Sanctus eos quos elegit interius tetigit. Et dixerunt ad Petrum et ad Apostolos alios: Quid faciemus, viri fratres? Petrus vero dixit ad eos: Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum suorum; et accipietis donum Spiritus Sancti, id est, non solum remissionem peccatorum, sed etiam donum sapientiæ ac linguarum, quod in nobis miramini. Tunc namque baptizatis dabatur communiter Spiritus Sanctus in signo sensibili per impositionem manuum Apostolorum, ita quod baptizati loquebantur variis linguis, sicut Apostoli. Sicque Spiritus Sanctus replevit corda illorum fervida caritate atque multiplici virtute ac gratia.

Insuper aliis multis verbis hortabatur eos S. Petrus: Salvamini (inquiens) a generatione hac prava, id est, ab infidelibus et obstinatis Judæis abstrahite vos. His dictis, tria millia Judæorum mox crediderunt; et baptizabantur, ac Spiritu Sancto copiose ac misericordissime implebantur. Perseverabant quoque in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, id est perceptione Sacramenti altaris, et orationibus, ac laudibus Dei. Omnia etiam erant eis communia. Et perdurabant quotidie unanimiter in templo, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem; sumpseruntque cibum cum exsultatione spirituali et cordis simplicitate. Et multi convertebantur quotidie, in tantum quod multa turba sacerdotum et Pharisæorum convertebatur ad Christum. Ecce ista fuit prædicatio ac operatio Apostolorum hoc die.

Porro, alio quodam die, Petrus et Joannes intraverunt templum;6 et quidam ex nativitate claudus petiit eleemosynam ab eis. Cui Petrus respondit: Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi surge, et ambula. Qui protinus exsiliens, stetit et ambulavit; intravit quoque cum Petro et Joanne in templum, ambulans et exsiliens, laudansque Deum. Viso autem tam ingenti miraculo, conversa sunt quinque millia Judæorum.

Itaque, sicut Judæi hoc die ab Apostolis ad Christum conversi, perseveraverunt in Apostolorum doctrina, et Sacramenti perceptione, et orationibus, ac laudibus Dei, ita nos Christiani agamus. Teneamus memoriter verba sacræ Scripturæ, et secundum ea vivamus. Nec sermones qui fiunt aliquis tradat oblivioni, sed cordi suo unusquisque imprimat eos pro posse, ut omne tempus suum fructuose expendat, turpes et vanas cogitationes atque illicitas affectiones de corde suo expellat: quia per Jeremiam prophetam loquitur Deus, Usquequo morabuntur apud te cogitationes noxiæ?7 et per prophetam Michæam, Væ vobis qui cogitatis inutile.89 Nam spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu. Cogitationes quippe et actiones sunt velut picturæ quædam mentis. Quemadmodum ergo stercora et aliæ sordes atque putredines maculant ea quibus superponuntur, ut ligna, saxa, terram, parietem; ita, imo incomparabiliter plus, pravæ et vanæ cogitationes affectionesque animæ mentem deturpant et inquinant, sic quod

Deus sanctissimus eam abominatur ac despicit. Ideo cupiens Deo placere, cor suum a talibus purget et custodire non cesset.

Præterea, etsi non communicat Christianus quotidie sacramentaliter, corpus Christi realiter suscipiendo, spiritualiter tamen quotidie debet quilibet Christifidelis communicare, videlicet per fidem et caritatem conjungendo se Christo, et eum intra se per sancta desideria amplectendo. Decet tamen ut Christianus in hac sanctissima solennitate, præparatione præmissa, communicet. Postremo, quotidie, et præsertim in his sacris diebus, in orationibus et laudibus Dei occupemur, ac Spiritum Sanctum paracletum totis viribus veneremur; ejus caritati, pietati ac liberalitati cordialiter regratiemur, solliciti ne ejus gratiosam perdamus præsentiam per loquacitates, comessationes, potationes, choreas, aut ceteras vanitates ac culpas; jugiter gratias referamus Deo Patri, qui Filium suum nobis misit ac dedit in redemptionem, et Spiritum Sanctum nobis misit ac dedit in sanctificationem.

Footnotes

  1. Prov. IX, 5. ↩

  2. Joel II, 28. ↩

  3. Ps. XXXV, 9. ↩

  4. Cant. V, 1. ↩

  5. Joann. viii, 28. ↩

  6. Act. III, 1 et seq. ↩

  7. Jer. IV, 14. ↩

  8. Sap. I, 5. ↩

  9. Mich. II, 1. ↩

Chapter 28 of 243