Sermo 6
QUAM SIT SALUBRE, FRUCTUOSUM AC MERITORIUM, VERBUM DEI NEDUM AUDIRE VEL SCIRE, SED OPERE QUOQUE ADIMPLERE.
SI quis diligit me, sermonem meum servabit. Joann. xiv, 23.
Quamvis juxta Salomonis eloquium, nesciat homo certo an amore an odio dignus sit, multa tamen probabilia signa in Scripturis tanguntur, per quæ verisimiliter scire valemus an simus in caritate et gratia.1 Quorum unum est istud quod in exordio hujus evangelii tangit Salvator, dicendo: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Sermo Christi est evangelica sua doctrina ac jussio. Qui ergo vult probabiliter noscere an vere ac spiritualiter diligat Christum, interiora sua sincere discutiat; diligenter ac frequenter examinet an quidquid præcepit Christus adimpleat, et quidquid prohibuit vitet; an omne mortale peccatum cordialiter detestetur, vitet, et semper vitare proponat; an vere sit humilis, mansuetus, caritativus, exemplaris, sobrius, timoratus; præcepta quoque observet Ecclesiæ; nec quempiam velit contristare, perturbare, gravare: imo quod sibi non vult fieri nemini faciat, et quod sibi fieri cupit exhibeat aliis. Qui talem se invenit, confidat se Deum diligere. Qui autem ad indignandum, ad irascendum et ulciscendum, ad animositates, contentiones, detractiones, et similes passiones ac culpas se invenit pronum, timeat vehementer, præsertim si religiosus exsistat, et maxime quum animositas, ira, crapula, detractio, contentio, ex suo genere mortalia sint peccata, et religiosus ex sua vocatione ac professione ad quotidianum teneatur profectum.
Insuper, quam salubre, fructuosum, meritorium sit Christi sermones servare, id est opere adimplere memoriterque tenere, ipse in evangelio hodierno pandit, dicendo: Et Pater meus diliget eum;2 et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ecce quid gloriosius, quid desiderabilius potest excogitari? Numquid parum est ab æterno Patre amari, a Patre et Filio (haud dubium quin et a Spiritu Sancto) visitari, a tota supergloriosissima Trinitate inhabitari? In palatiis imperatorum et regum sæculi hujus, non mediocriter magnum putatur esse amicum et familiarem imperatoris aut regis, visitari et affari ab illo, atque in eodem cum illo contubernio demorari, epulari, quiescere. Unde quum affectuosissima mater sanctissimi Astionis monachi ac martyris audisset filium suum in palatio summi Regis consistere, mox sciscitabatur an bene haberetur a rege suo. Et quum beatissimus Joannes eremita prædixisset principi militiæ imperatoris Theodosii certam victoriam de tyranno, hoc quoque prænuntiabat eidem, quod carus et acceptus futurus esset imperatori. Quid ergo est Regi sæculorum immortali, invisibili, Deo majestatis immensæ, dignitatis et excellentiæ penitus infinitæ, esse carum, familiarem ac intimum, a supergloriosissima Trinitate visitari, et eam proprii cordis inhabitatricem habere? Qui potest capere capiat, quia res ista videtur mihi tantæ gratiositatis, dignitatis et desiderabilitatis, ut plene comprehendi non queat, nec exprimi digne. Tantæ igitur dignitatis et gratiæ, tantæ sublimationis ac felicitatis amore, intuitu et effectu, servemus Christi sermones, frangamus, vincamus atque viriliter mortificemus nos ipsos: regnum enim cœlorum diripiunt violenti.
Denique in his verbis confertur consolatio magna religiosis. Si namque omnem Christifidelem Christi mandata servantem diligit Deus Pater, et ad eum veniunt Pater et Filius ac Spiritus Sanctus, quanto magis vere religiosos non solum mandata, sed et evangelica Christi consilia strenue observantes, regulariter conversantes, diligit Pater, et ad tales dignantissime venit, eosque gratiosissime inhabitat, adoranda, superbenedicta æternaque Trinitas; et potissimum eos qui verbis aut exemplis etiam alios ad Dei sermones implendos inducunt, ad meliora inflammant, qui sua alacritate, devotione, fervore, humilitate, mansuetudine, exemplaritate, sobrietate, diligentia, aliorum pigritiam excitant, indevotionem confundunt, torporem accendunt, elationem humiliant, iram exstinguunt, scandalositatem reformant, crapulam reprimunt, negligentiamque corrigunt.34 Unicuique talium dici potest quod Saul dixit ad Samuelem: Benedictus tu Domino; et David ad prudentem Abigail, Benedictus sermo oris tui; quod item Jacobus ait apostolus, Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.5
Præterea, quemadmodum teste Bernardo, Christus maximam persecutionem patitur ab his qui pravis exemplis, suggestione pestifera, persuasione maligna, animas suo sanguine liberatas ab ipso avertunt; sic summam honorationem habet ab his qui virtuosis exemplaribusque operibus, sanctis exhortationibus, errantes ad ipsum reducunt, stantes confirmant, et universos, quantum est in ipsis, ædificant. Simus igitur mutuo exemplares, consilio et auxilio omni quo possumus nos invicem adjuvemus, divinæ majestatis honorificentiam totis viribus exquiramus, procuremus, promoteamus. Et sicut de beatissimo patre Antonio legitur, quod egregio viro illa semper flamma arsit in corde, ne in quacumque virtute alicui inveniretur secundus sive inferior; ita et quilibet nostrum unumquemque studeat in omni virtute præcedere, in omni humilitate, patientia, diligentia superare. Studeat unusquisque præ ceteris exemplarior, obsequiosior, devotior, ferventior, temperantior, alacrior inveniri. Hujusmodi namque zelus, flamma seu appetitus non ex aliqua procedit elatione, sed ex divino ac fraterno spirituali amore, quo quis Deum totis viribus appetit honorare, et proximos ædificare, quibus et negligentior, indevotior, carnalior, imperfectior inveniri sapientialiter erubescit.
Præterea, sicut Salvator dixit Apostolis, Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis;6 sic dum ipse et Pater et Spiritus Sanctus mentem visitant atque inhabitant, pacem internam et tanquam continuam quamdam serenitatem causant in ea, facientes eam in se quiescere et gaudere. Unde hujusmodi homo veraciter virtuosus, pace abundat interiori et gaudio spirituali; estque alacer in divinis et jucundus in Domino, cum mentali lætitia serviens Deo, et in hilaritate agens quæ ad laudem et gloriam facit altissimi summique Dei omnipotentis. Qui autem caret hac pace interna, quæ est quies seu tranquillitas cordis in Deo, passionum quidem suarum aculeis frequenter mordetur, inquietudinibus agitatur, ira, impatientia et aliis motibus inordinatis affligitur. Talibus solitudo est gravis, et tempus longum, discursio solatiosa, fabulatio grata: nam quia intus non gloriantur in Domino, foris quærunt consolari cum mundo. Redeant ergo ad cor. Bonitatem, suavitatem, misericordiam, excellentiam, beatitudinem Dei considerent; etiam Christi passionem et sua novissima meditentur; in psallendo, orando laudandoque Deum discant gaudere: sicque paulatim vacent, gustent et videant quam dulcis est Dominus, coram quo interiora sua quotidie bene discutiant atque custodiant; omnique otio pulso semper se utiliter occupent, et ad Deum ubique adspirare, ad ipsum mentem suam ubertim levare assuescant. Et tunc utique cito supernæ consolationis fient participes, in tantum quod ex sententia fatebuntur :
Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!7
Postremo, quoniam teste S. Leone Papa, nihil tam utile Ecclesiæ, tam necessarium Christianis, tam salubre fidelibus, sicut pacem istam internam habere, unitatem diligere, concordiam observare; studeamus semper pacifice pariter conversari, imo et cum his qui odiunt pacem pacati et tranquilli consistere, discordantes pacificare. Beati namque pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.8 Turbatores vero, contentiosi, detractores, seminatores discordiæ, litigatores, pungitivi, mordaces, cujus nisi diaboli filii comprobantur? Nam sicut in pace factus est locus Dei, ita in perturbatione, contentione, divisione, est locus diaboli.9 Qui sicut nulla re tantum affligitur sicut caritate, concordia et spirituali jucunditate servorum Dei, ita de nullo tantum lætatur ut de aversione, discordia, contentione et inordinata tristitia eorumdem. Propterea, quod ille in nobis magis persequitur et auferre conatur, vigilantius custodiamus; et juxta Zachariæ oraculum, pacem et veritatem jugiter diligamus.10 Teste equidem Augustino, tale ac tantum est bonum pacis, ut in rebus creatis nil pretiosius audiatur, nil avidius concupiscatur, nil carius possideatur.
Hanc igitur pacem mentalem non amittamus, quantumlibet forinsecus impugnemur. Nullius improbitate, persecutione aut exercitatione, ad turbulentiam iræ, impatientiæ, tristitiæ, aut similis passionis seu vitii moveamur; sed in Domino stet inflexibilis animus noster, caritate, mititate, patientia, fortitudine, sapientia, discretione, ceterisque virtutibus undique confortatus, armatus, munitus et constipatus, sicut rex stans in medio sui exercitus ipsum protegentis ac ambientis ne vulneretur. Hoc nobis benignissimus, adorandus, omnipotens Spiritus Sanctus conferre dignetur, qui cum Patre et Filio unus est Deus super omnia benedictus.
Footnotes
Chapter 32 of 243