Sermo 4
DE EFFECTIBUS SPIRITUS SANCTI IN CORDE FIDELIUM; QUALITERQUE SI IN NOBIS SPIRITUM SANCTUM, CARITATEM EJUS AC GRATIAM HABEAMUS, NOSSE POSSIMUS.
IPSE Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Rom. VIII, 16.
Quum nihil periculosius sit in vita præsenti quam non esse in caritate et gratia Spiritus Sancti, quoniam qui in illa non est, in mortali est culpa, et servus est diaboli, non filius Dei (de adultis loquendo); idcirco homines boni maxime curant esse in caritate : quod est esse in statu salutis, sicut esse in peccato mortali, est esse in statu damnationis. Sed quia esse in caritate non contentaret eos nec consolaretur, nisi hoc aliquo modo scirent, idcirco, ne in desolatione sint nimia et anxietate continua, superpiissimus Spiritus Sanctus dat eis aliqualem notitiam quod in caritate existant, quia interius protestatur secrete animæ nostræ, quod filii Dei adoptivi sumus caritatem habendo.
Præterea, quicumque veraciter cupit Deo placere, debet esse diligens considerator proprii cordis, an scilicet Spiritus Sanctus commoretur in eo : quatenus si cognoverit quod non, protinus doleat, seque emendare conetur, et Spiritus Sancti gratiam impetrare nitatur; si vero cognoverit quantum potest, quod Spiritum Sanctum habeat in se habitantem, gratias agat, seque custodiat, et proficere nullatenus pigritetur. De hac re S. Bernardus multum devote atque subtiliter scribit, dicendo : Venit et vadit Spiritus Sanctus prout vult, et nemo facile scit unde veniat aut quo vadat.1 Et istud forsan sine detrimento salutis licet nescire. Ceterum, quando veniat et quomodo vadat, periculosissime ignoratur. Dum enim hæ dispensatoriæ vicissitudines Spiritus Sancti circa nos non vigilantissime observantur, fit ut nec absentem desideres, nec præsentem glorifices. Nempe qui idcirco recedit ut avidius requiratur, quomodo requiritur si abesse nescitur? Et rursum, qui ad hoc dignanter redit ut hominem consoletur, qualiter digne pro sua majestate suscipitur si nec adesse sentitur? Vigilandum est ergo omni hora, quia nescimus qua hora Spiritus Sanctus venturus sit seu iterum recessurus.
Quum ergo tam necessarium sit diligenter examinare se ipsum, et aliqualiter scire an Spiritus Sanctus per caritatem et gratiam adsit, atque inhabitet mentem, videndum nunc est qualiter hoc noscere valeamus. Et quidem de hoc, in sermonibus præinductis, hinc inde diversa sunt tacta et posita signa ac probabilia argumenta, utpote : libenter audire verbum Dei, libenter loqui et cogitare de Deo, libenter visitare ecclesiam, observare præcepta, alacriter moveri ad ea quæ Dei sunt. Porro dominus Guillelmus, Antisiodorensis episcopus, in Summa sua ponit de hoc tria signa. Primum est spiritualis jucunditas mentis ; secundum, bona desideria; tertium, bona opera. Verumtamen signa ista non videntur certitudinem magnam adducere. Jacobus quoque de Voragine, archiepiscopus
Januensis, ponit in sermone de solennitate hac, etiam tria signa caritatis et gratiosæ præsentiæ Spiritus Sancti. Primum est abundantia lacrimarum; secundum, dimissio injuriarum; tertium est desiderium supernorum. Quæ signa non videntur tribus præfatis signis certiora, prout facile posset probari, præsertim quum multi vere devoti, corporales habere vix valeant lacrimas, quas aliquando habent qui tamen omne mortale peccatum deserere non proponunt. Balaam quoque desideravit mori morte justorum : nec tamen veraciter justus fuit, sed impius. Sunt itaque signa alia certiora.
Unde qui cordialiter cupit agnoscere an sit in caritate et gratia, sic procedat : loco et tempore opportuno vigilanter discutiat conscientiam suam, et vitam suam scrutetur, an sibi de aliqua mortali sit conscius culpa, de qua non pœnituerit confessionemque fecerit et satisfecerit; et si invenerit se in aliquo tali reum peccato, mox doleat juxta mensuram delicti, et confiteri ac satisfacere seque in omnibus emendare absque dilatione proponat. Isto peracto, confidat se esse in caritate et gratia, quia ut per Ezechielem Deus locutus est, quacumque hora taliter ingemiscit peccator, omnium iniquitatum ejus non memorabitur amplius. Denique in libro Job habetur : Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Sed qui ita conscientiam suam examinat et de vitiis suis dolet, confessionem, satisfactionem emendationemque integram indilate proponens, et exsequi inchoans, dirigit cor suum ad Deum : ergo Deus spiritum ejus protinus ad se trahet per caritatem et gratiam. Ad hoc probandum possent multæ auctoritates Scripturæ adduci, ut illud Jeremiæ:2 Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi?3 ait Dominus; et illud Zachariæ : Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum; et quod Jacobus scribit apostolus : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Unde communiter dicitur, quod homine faciente quod in se est, Deus gratiam mox largitur.
Aliud signum est, si homo odit, detestatur ac fugit omne peccatum mortale ex zelo justitiæ, in quantum est Dei offensivum, et non ex solo servili timore, hoc est non solum nec principaliter ex formidine damnationis ac pœnæ. Nec sine isto sufficit primum signum : imo nec aliquis veraciter pœnitet de peccatis, nec veram emendationem proponit, quamdiu ex solo servili id agit timore. Discutiat ergo homo se ipsum, an ex corde odiat, detestetur ac fugiat superbiam, acediam, invidiam, gulam, avaritiam, iram, luxuriam, et cetera peccata mortalia; an etiam virtutes vitiis istis contrarias cordialiter amet et habeat, puta humilitatem, caritatem, mansuetudinem, sobrietatem, continentiam, liberalitatem et devotionem, id est promptitudinem animi ad ea quæ sunt divini obsequii.
Tertium signum est, prompte et deletabiliter implere præcepta, actibus virtutum insistere, et in orationibus Deique laudibus libenter se occupare; item, habere cordialem affectum inhærendi Domino Deo et honorandi eum in omnibus, et timere offensam ipsius; atque de imperfectionibus et defectuositatibus propriis quotidie contristari, et niti ad meliora pro posse;4 Dei quoque auxilium fideliter invocare, et in ipso spem figere, omne bonum ei adscribere;56 omnium salutem intime affectare, bonum commune appetere, idque potissimum desiderare ut Deus ab omnibus honoretur; et de temporalibus rebus non amplius cupere quam necessarium et utile est, juxta exigentiam proprii status, ad spiritualem profectum et ad Dei obsequium.
Ista videntur multum probabilia caritatis et gratiæ signa, præsertim dum homo repente et quasi inopinate et valide inflammatur, compungitur, in fletum resolvitur, ita quod totus ad Deum afficitur et cuncta carnalia ac temporalia aspernatur, nec aliud quærit nisi Deo placere, oratque eum intente ut se misericorditer juvet, dirigat et indesinenter conservet.789 Verumtamen sensibilis illa devotio et dulcis alacritas ad divina, non sunt necessariæ ad hoc quod homo in caritate sit. Et quamvis illa dispensative homini abstrahantur a Deo, ita ut homo se tardum et frigidum, et quasi tædio quodam affectum experiatur, ex hoc non sequitur quod habitum caritatis amiserit: ideo non debet pusillanimis aut impatiens fieri, sed fortiter ad spiritualem conari profectum et Dei implorare subsidium, nec carnales consolationes admittere, sed Sponso fidem servare cœlesti. Hinc ait Bernardus: Qui in spiritu ambulat, nequaquam in uno permanet statu, nec eadem semper facilitate proficit; sed prout Spiritus Sanctus ei dispensat ac moderatur, nunc segnius, nunc alacrius peragit bona. Ergo quum te torpore, acedia aut tædio affici sentis, noli propterea diffidere aut differre a studio spirituali, sed Dei quære auxilium; et dum gratiam sentis, non immoderanter securus sis quasi hanc perdere nequeas.
Præterea, quoniam Spiritui Sancto appropriantur amor, pietas et dulcedo, idcirco ejus effectus in homine, sunt inflammatio mentis in caritate, torporis, pusillanimitatis tædiique expulsio, spiritualis consolatio, alacritas ad divina, affectio pia ac dulcis ad proximos. Si itaque hos effectus desideramus adipisci a Spiritu Sancto, discutiamus conscientias nostras quotidie.
A Nec solum mortalia vitia, sed venialia quoque diligenter vitemus, quum Salomon protestetur: Qui timet Deum, nihil negligit.10 Venialia namque ad mortalia disponunt peccata: idcirco qui venialia non satagit evitare, in mortalia miserabiliter ruit. Sensuales voluptates, iram, invidiam, omnem fraudulentiam, detractionem, cum ceteris iniquitatibus, jugiter fugiamus; et juxta apostolica documenta, simus invicem caritativi, misericordes, humiles, patientes, ad laudem et gloriam superbenedictissimi paracleti Spiritus Sancti, et Patris, ac Filii.
Legitur de S. Basilio episcopo, quod in magna humilitate et abstinentia vixit. Unde et sapientiam præcipuam Spiritus Sanctus ei infudit, eratque caritate Dei ac proximorum vehementer accensus. Et hoc ipsum Deus revelavit cuidam sancto eremitæ nomine Ephrem. Qui surgens perrexit ad S. Basilium, ut tantum virum conspiceret. Introductus autem ad S. Basilium, vidit igneam linguam in ore ejus loquentem. Quo viso, S. Ephrem clamavit: Vere magnus Basilius, vere columna ignis Basilius, vere Spiritus Sanctus loquitur per os ejus. Deinde Ephrem dixit B. Basilio: Obsecro, domine, impetra mihi a Spiritu Sancto ut Græce loquar. Cui Basilius: Rem (inquit) difficilem postulasti. Orante autem S. Basilio, statim cœpit Ephrem Græce loqui. Ex quibus apparet quanta sit pietas ac potestas Spiritus Sancti in suis electis.
Footnotes
Chapter 30 of 243