Sermo 5
Ad religiosos
DE EMINENTIA SACROSANCTISSIMÆ SOLENNITATIS SPIRITUS SANCTI, ET DE OBSERVANDIS IN LOQUENDO.
REPLETI sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Act. II, 4.
Quamvis Deus a mundi exordio semper pronus fuit et liberalis ad dandum gratiarum charismata invocantibus eum, tamen postquam humanam assumpsit naturam in unitatem suppositi, factus veraciter homo, præ solito liberalissimus et gratiosissimus fuit hominibus, et mirabiliter decoravit ac sublimavit eosdem: imo et deificavit per supernaturalia munera gratiarum, tam gratiæ gratum facientis quam gratiæ gratis datæ dona copiosissime eis dando. Et hoc in die hac celeberrima eminenter innotuit et excellenter inceptum est, in qua tam exuberanter præ solito data sunt Christi discipulis gratiarum charismata, et in eis ipsemet fons gratiæ omnis, Spiritus Sanctus, ut evangelista Joannes testatus sit: Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.1
Denique, quo benignissimus adorandus paracletus Spiritus Sanctus die hoc gratiosius egit nobiscum, et magis dignanter, amorose ac munificenter se habuit circa nos, eo in solennitate præsenti, imo et semper, magis devote, custodite et reverenter, magis affectuose et gratanter circa ipsum nos habere debemus, et exhibere nos munda receptacula ac digna habitacula ejus, ut in ipsius caritate, donis ac gratiis indesinenter proficiamus. Itaque in divinis simus ferventes, solliciti, diligentes; in refectorio sobrii et sacris lectionibus digne intenti; in colloquio moderati in verbis ac moribus; in cellis nostris devoti et fructuosi, puri in cogitationibus atque affectibus; in omni loco, tempore, actu, otio et negotio coram Deo sinceri et laudabiliter occupati. Magna omnino est præsens solennitas, et devotissime expendenda. Nempe si grandis est quævis Virginis gloriosæ, aut Michaelis archangeli, aut principis Apostolorum solennitas, quanto præclarior ista est de Spiritu Sancto, qui essentialiter et incircumscriptibiliter sanctus est et omnis sanctitatis collator, a quo omnes Sancti sanctitatem suam sortiti sunt?
Præterea, si optamus ut Spiritus Sanctus corda nostra visitet et illustret, et intra nos loquatur, et audiamus quid loquatur in nobis, vitemus prava colloquia, otiosa, stulta, illicita verba, verba plane scurrilia et in risum moventia, a beatissimo Benedicto anathematizata ac ebannita. Omnis sermo malus, pungitivus, provocativus, mendax, irrisorius, detractorius, discordiæ seminativus, ex nostro nequaquam ore procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.2 Non simus præcipites ad loquendum, nec veloces ad garriendum, sed cum Propheta oremus:
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.3 Impleamus quoque quod in Ecclesiastico jubetur:4 Ori tuo facito ostia et seras. Quod vir sapiens necessarium sibi esse cognoscens, dixit: Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea me perdat?5 Ecce quam necessariam judicavit vir sapiens linguæ refrenationem ac moderationem. In qua sanctus apostolus Jacobus perfectionem constituens: Si quis (inquit) in verbo non offendit, hic perfectus est vir.6 In quo et alter beatitudinem ponens, dixit: Beatus vir qui non est lapsus in verbo ex ore suo.7 O quam perfectus et felix fuit sanctissimus abbas Pambo, qui moriens ait, Ex quo factus sum monachus, non pœnituit me verbi quod locutus sum! Qui etiam rogatus a Fratribus loqui verbum ædificationis archiepiscopo eos visitanti, respondit: Si non ædificatur in silentio meo, non ædificabitur in verbo meo.
Præterea, ut loquamur et taceamus prout Spiritus Sanctus dat loqui atque tacere, multa sunt attendenda. Nam sicut in operibus justitiæ oportet primo a malis operibus discedere et cessare, deinde bonum accedere et continuare, juxta quod scriptum est, Declina a malo, et fac bonum;8 sic in refrenatione ac regimine linguæ oportet primo verba vitiosa, illicita, otiosa vitare, quum dicat Apostolus:9 Corrumpunt mores bonos colloquia mala; et rursus, Sermo (inquit) vaniloquorum ut cancer serpit.10 Religiosum ergo qui morum conversionem Deo promisit, et ad reformationem tenetur suorum affectuum, summe oportet prava, vana et stolida devitare colloquia, nec ita loquentibus attendere, applaudere, consentire.
Secundo observare necesse est ut de bonis, licitis, ædificatoriis simus loquentes, sicut princeps ait Apostolorum: Si quis loquitur, quasi sermones Dei; et Paulus, Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, id est discretione ornatus. Qui autem ad loquendum est indiscretus, verbis fatuis quasi quibusdam vermibus scaturit ac putrescit.
Insuper, quia ad actum virtutis non sufficit agere bonum, nisi et hoc bene agatur, utpote cum circumstantiis debitis, suo scilicet loco et tempore, etc., hinc tertio observandum est congruum aut debitum tempus, quia ut Salomon fassus est, Tempus est loquendi, et tempus tacendi. Siquidem dum ex locutione nulla oritur aut speratur utilitas aut profectus, nec honor Dei, tempus tacendi est; dum vero fructus probabiliter ex sermone sequi speratur, aut rationabilis causa seu necessitas exigit loqui, tempus est loquendi. Hinc in Ecclesiastico legitur: Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus autem et imprudens non servabit tempus. Salomon quoque protestatur: Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum. O quoties unus nostrum verba alterius, imo interdum et præsidentis aut senioris et sapientioris, insipienter interrumpit!
Quarto observandus est congruus locus, ut non in ecclesia nec prohibitis locis loquamur. Quod contra aliqui nostrum etiam in choro et circa altaria ad quamdam loquacitatem sunt proni, et in paucis verbis multum excedunt; similiter in refectorio atque capitulo. Isti sunt homines intimorati, et si non malitiosi, tamen leves, pueriles ac dissoluti: ideo fortiter se emendent.
Quinto servanda est mensura in verbis, ne loquendo excedamus et effluamus, aliosque gravemus, et eorum qui fructuosius nobis loqui possunt sermonem impediamus, aut verba protrahendo superflue, alios a melioribus actibus impedire, præpedire inveniamur. Ideo Salomone testante: Totum spiritum suum profert stultus; sapiens autem differt et reservat in posterum. Et, Qui moderatur labia sua, prudentissimus est; et item, Stultus verba multiplicat. Quum enim in multiloquio non desit peccatum, insipientiæ et cordis intimorati est esse verbosum. Propter quod in Job habetur: Numquid vir verbosus justificabitur? Hinc in Ecclesiastico asseritur: Verba sapientium statera ponderabuntur.
Sexto pensandum est cui loquamur, quatenus capacitati, conditioni et qualitati audientium verba nostra aptemus ac proportionemus, ne præsumamus sapientiorem docere, seniorem et virtuosiorem increpare, vanum laudare, inexpertum consulere, obstinatum corripere, contemptorem instruere, illusorem monere, simplicioribus alta proponere, coram insipientibus loqui, vel inter sapientiores sermocinari. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: In medio magnatum non præsumas loqui; et ubi sunt senes, non multum loquaris. Et, Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Itemque: Adolescens, loquere in causa tua vix; si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. Quo constat, quod Fratres juniores et simpliciores debent ad loquendum esse tardiores, et in loquendo etiam breviores: alioqui frontosi apparebunt et inverecundi. Deinde Salomone testante: Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit; et qui illusor est, non audit quum corripitur. Propterea denuo ait: In auribus insipientium ne loquaris, ne forte despiciant doctrinam eloquii tui. Pro talibus ergo magis orandum est. Verumtamen quadam benevolentia interdum sunt præveniendi, et ita cum industria admonendi: quod ad præsidentes constat specialiter pertinere.
Septimo est pensandum qualiter sit loquendum, videlicet mansuete, modeste, suaviter et distincte, interdum etiam ri-
Prov. xxix, 11.
Ibid. x, 19.
Eccle. x, 14.
Prov. x, 19.
Job xi, 2.
Eccli. xxi, 28.
Ibid. xxxii, 13.
Ibid. 6.
Ibid. 10, 11.
Prov. ix, 7.
Ibid. xii, 1.
Ibid. xiii, 9.
1 Petr. iv, 11.
Coloss. iv, 6.
Eccle. iii, 7.
Eccli. xx, 7.
Prov. xviii, 13. gorose, dum cum pietate non proficit loquens. Hinc iterum in Proverbiis dicitur:11 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. Et in Ecclesiastico: Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos; et lingua eucharis in bono homine abundabit.12 Iterum quoque ait Scriptura: Dulcis eloquio, possidebit majora.13 Sed et in Ecclesiastico legitur: Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.14 Octavo pensare debemus cur loquamur, quo scilicet fine, qua intentione. Generalis autem, ultimatus et supremus finis esse debet jugiter honor Dei. Deinde sunt alii fines secundarii et proximi ac diversi, videlicet ut instruamur ab alio vel eum instruamus, vel causa bonæ recreationis aut prudentis explorationis. Unde secundum qualitatem finis intenti considerare debemus an is cum quo loqui intendimus, sit talis quod ex colloquio secum habendo, finem intentum obtinere possimus.
Hæc itaque in loquendo, quantum fragilitati nostræ possibile est, observemus, ut non delinquamus in lingua nostra. Imo non confidamus nos propriis viribus posse hæc omnia jugiter observare, sed in Deo sit tota spes nostra, et ejus directionem, auxilium, protectionem assidue invocemus, quatenus juxta prædicta nos dirigat in loquendo atque tacendo: quia in Proverbiis scribitur, Hominis est animum præparare, sed Domini est gubernare linguam.15 Ipse igitur linguam nostram semper gubernare dignetur, maxime istis colloquiorum, minutionum, laborum diebus, ne excedamus, sed in morum ornatu, in cordis munditia, in gratia Spiritus Sancti incessanter crescamus, et dies hos sacratissimos cum devotione expendamus condigna.
Footnotes
Chapter 31 of 243