Enarratio in epistolam
EXISTIMO QUOD NON SUNT CONDIGNÆ PASSIONES HUJUS TEMPORIS AD FUTURAM GLORIAM, QUÆ REVELABITUR IN NOBIS. Rom. VIII, 18-23.
BEATUS Apostolus, ad fervidum æternæ beatitudinis desiderium, ad æquanimem quoque adversitatum perpessionem, atque ut Christo compatiamur, in præsenti nos hortatur epistola, eo quod beatitudo illa et gloria incomparabiliter major sit omni labore et tribulatione seu passione vitæ præsentis. Itaque ait :
Existimo ego Paulus apostolus, id est, agnosco, qui de talibus veraciter judico. Dicit autem, « existimo », non quasi incertus aut dubitans, sed sobrium modum loquendi servans, ac edocens ne incauti simus in asserendo ac judicando. Quod non sunt condignæ, id est æquales, sufficientes et proportionatæ, secundum rigorem justitiæ, passiones hujus temporis, id est persecutiones, tentationes, labores vitæ præsentis, ad futuram gloriam, id est ad æternam beatitudinem promerendam, quæ revelabitur in nobis, id est, clare et coram omnibus intellectualibus creaturis, nobis a Deo electis præstabitur. (Nam quantum ad corpus et animam glorificabuntur electi in extremo judicio. Imo et qui interim glorificantur in anima quoad rem, tunc quoque in anima glorificabuntur quantum ad manifestationem : itaque tunc omnibus ostendetur gloria eorumdem.) Hinc loquitur Christus : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite :1 Servi inutiles sumus. Hæc etenim gloria, est beatifica divinæ essentiæ visio, plena mentis in Deo lætitia, status omnium bonorum aggregatione perfectus, consummataque animæ et corporis glorificatio sempiterna : ad quam promerendam, passiones temporis hujus non exstant condignæ. — Sed videtur contrarium, quia secundum doctores, homo in caritate exsistens, meretur de condigno vitam æternam. Et respondendum, quod passiones hujus temporis seu opera caritatis considerantur dupliciter. Primo, secundum quod procedunt a libero arbitrio, vel acceptantur ab eo : et sic non merentur de condigno felicitatem æternam, etiam habitu caritatis adjuncto. Secundo, prout Spiritus Sanctus liberum arbitrium movens, est hujuscemodi actionis vel acceptationis principium : sicque per eas meretur homo vitam æternam de condigno, quia principium meriti est ejusdem bonitatis cum præmio. Apostolus vero nunc loquitur de passionibus primo modo acceptis.
Porro, quod gloria ista nobis præstanda sit, consequenter probat. Nam exspectatio creaturæ, id est creatura exspectans, videlicet homo viator. Dicitur enim homo omnis creatura, secundum illud, Prædicate Evangelium omni creaturæ :2 primo, quia cum omni creatura in aliquo convenit ; secundo, propter excellentiam, quia omnia corporalia propter ipsum creata sunt.3 Revelationem filiorum Dei exspectat, id est, manifestationem beatitudinis seu manifestam felicitatem electorum, hoc est sui ipsius felicitatem, qua cum Dei electis adoptivisque filiis beatificanda est, cum ingenti desiderio præstolatur, dicens quotidie: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Hinc in prima Joannis Canonica dicitur:4 Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;5 scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Nunc ergo manifestationem et beatificam illuminationem istam electorum affectuosissime præstolemur, quatenus tandem anima et corpore glorificati, declaremur et agnoscamur esse filii Dei per similitudinem gloriæ. Denique, nomine creaturæ intelligitur homo, dicente Apostolo:6 Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, a creatura mundi conspiciuntur, hoc est ab homine, ut omnes exponunt.
Vanitati enim, id est instabilitati, mortalitati, multisque pœnis, creatura subjecta est, id est homo, juxta illud in Psalmo: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens;7 non volens, id est non sponte, quia invite hæc patitur; vel, « non volens », id est propter originale peccatum, quod non est nostra voluntate commissum, cujus pœnas cogimur sustinere; sed propter eum qui subjecit eam in spe, id est, propter divinam justitiam subjectus est homo huic vanitati, clementer tamen, quia in spe est liberationis futuræ. Quia et ipsa creatura, videlicet homo, liberabitur, in finali et generali resurrectione, a servitute corruptionis, id est servitute ista servili et corporali, vel magis proprie, « a servitute corruptionis », id est sollicitudinibus vitæ præsentis, puta a cura quærendi vestitum et victum, ac alia quibus sustentatur hæc corruptibilis vita, et per quæ ei servitur. Liberabitur autem, pertingendo in libertatem gloriæ, id est ad securitatem atque dominium felicitatis, vel ad gloriosam libertatem filiorum Dei, id est electorum et Beatorum in patria, qui quanto præviatoribus assimilantur perfectius Deo, tanto excellentius filii Dei vocantur. Deinde præinducta declarat Apostolus.
Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Hoc duobus modis exponitur. Primo, de omni homine mortali fideli: qui dicitur ingemiscere, suspirando ad patriam, atque ob vitæ hujus angustias et ærumnas frequenter gemit lugetque in valle hac lacrimarum; et parturire, hoc est cum dolore operari; « usque adhuc », quia a principio mundi sic fuit usque in præsens, et usque ad mortem finemque sæculi durabit hic gemitus et parturitio ista. Secundo exponitur generaliter de principalibus partibus hujus mundi sensibilis, scilicet elementis corporibusque cœlestibus: quæ metaphorice gemere asseruntur ac parturire, quemadmodum campus dicitur exsultare, et pratum ridere. Unde per gemitum eorum, intelligitur inclinatio seu appetitus ipsorum ad statum perfectiorem; per parturitionem vero, mutua generatio et corruptio quantum ad elementa, vel mutua circumvolutio quantum ad cœlestia corpora.8 Ex quibus elicitur, quod secundum doctrinam Apostoli, corpora cœlestia et elementa in fine mundi, glorificatis electis et peracto judicio, innovabuntur, ita quod elementorum mutua transmutatio atque cœlestium corporum motus cessabunt, majorique lumine ornabuntur. Terra namque, ut dicitur, in superficie lucida erit instar vitri, aqua tanquam crystallus, aer ut cœlum, ignis ut sidera cœli. Quantitas autem meliorationis cœlestium corporum nota est ei qui daturus est eam. Verumtamen de mensura seu quantitate decorationis solis ac lunæ scriptum est apud Isaiam: Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum.9 Tunc equidem tanta erit lux lunæ, quanta nunc est lux solis; et lux solis erit septies major quam modo est; corpora quoque Beatorum septies clariora erunt (ut fertur) tunc sole. Hoc tamen secundum Thomam, nec ratione probatur, nec auctoritate, quamvis certissime verum sit quod Veritas ait : Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.
Mihi interea, salvo semper meliori judicio, videtur, quod sicut præsens locus quo dicitur, « scimus quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc », exponitur de prædictis corporibus, ita et superiora ab eo loco quo dictum est, « nam exspectatio creaturæ », de eisdem possint exponi : præsertim quia Apostolus, dicendo, « exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat, et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei », manifeste videtur distinguere inter creaturam et filios Dei adoptivos.
Erit itaque sensus : « Exspectatio creaturæ » tam elementaris quam cœlestis, « revelationem filiorum Dei », hoc est manifestam glorificationem hominum electorum, « exspectat », secundum quod ex divina ordinatione inclinatur ad quamdam meliorationem, quam in fine mundi suscipiet, Dei filiis revelatis seu plenarie glorificatis. Non enim innovabuntur corpora elementaria atque cœlestia, nisi corporibus electorum glorificatis, vel simul cum illis. Merito autem exspectat : « vanitati enim », id est transmutationi seu mutabilitati, præfata « creatura subjecta est, non volens », hoc est non ex se ipsa aut propria inclinatione, loquendo de ea prout ordinata est a Deo ad statum perfectum, parificandum statui electorum post finale judicium, « sed propter eum qui subjecit eam in spe », id est, ex ordinatione divina subjecta est huic vanitati propter hominem, ut ei deserviat. Corpora namque cœlestia propter generationem inferiorum, potissime hominum, moventur, et in generationibus mixtorum elementa concurrunt. Hæcque subjectio facta est in spe meliorationis præfatæ elementorum atque cœlestium corporum, « quia et ipsa creatura » cœlestis ac elementaris « liberabitur a servitute corruptionis », hoc est a statu suæ variabilitatis, et a transmutatione ac motu, quibus corruptibilibus istis deservit.
Non solum autem illa, id est, non tantum omnis creatura præfata ingemiscit et parturit, sed et nos ipsi Apostoli, quibus hoc minus convenire videtur, primitias Spiritus habentes, id est majora ac abundantiora charismata Spiritus Sancti : quia præ ceteris repleti fuerunt Spiritu Sancto Apostoli. Propter quod ait Hieronymus : Omnibus Prophetis confidenter Apostolos præfero. Et ipsi intra nos gemimus, propter miserias vitæ præsentis, et præ desiderio futuræ felicitatis cupientes dissolvi, adoptionem filiorum Dei exspectantes, id est plenam filiationem adoptionis divinæ, videlicet beatificam Divinitatis fruitionem. Nec solum animæ glorificationem exspectamus, sed et redemptionem corporis nostri, id est liberationem corporis nostri a mortalitate, pœnis atque miseriis, quibus in vita ista affligitur. Propter quod David ad Deum clamavit : Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea! Hanc quoque redemptionem exspectamus in Christo Jesu Domino nostro, quia per meritum suæ passionis tribuetur electis, dicente Apostolo : Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.10111213
Footnotes
Chapter 66 of 243