Sermo 1
QUOMODO LIBERALISSIMUS DEUS, ELECTIS SUIS PRO TRIBULATIONIBUS OPERIBUSQUE BONIS VITÆ PRÆSENTIS, PRÆSTAT IN PATRIA BEATITUDINEM INEFFABILITER MAGNAM.
NON sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam. Rom. VIII, 18.
Deus naturaliter bonus, et pius ac liberalis, in infinitum ultra condignum electos et justos remunerat, dando eis in cœlis majorem felicitatem quam meruerunt; et citra condignum perversos ac reprobos punit, infligendo eis in inferno minora quam promeruerunt supplicia. Ideo ait Psalmista: Miserationes ejus super omnia opera ejus.1 Itaque pro tribulationibus atque operibus bonis vitæ præsentis, parvis, paucis ac brevibus, præstat electis beatitudinem ineffabiliter magnam quantum ad præmium essentiale, innumerabiliter multam quantum ad accidentalia gaudia ac præmia civium supernorum, incomprehensibiliter longam, quia vere æternam. Unde, quantumcumque magnæ, multæ ac longæ videantur tribulationes seu passiones, laboriosæque actiones justorum in vita hac (quum scriptum sit: Multæ tribulationes justorum; et item Apostolus: Supra modum, inquit, gravati sumus;23 atque, ut asserit Augustinus, Immanissima tormenta martyres perpessi sunt), nihilo minus comparatione felicitatis æternæ, nullius momenti sunt. Tanta quippe est dignitas, jucunditas ac plenitudo felicitatis illius, ut quidquid pro ea agatur aut toleretur, pro modico, imo magis pro nullo sit reputandum.
Sed jam id distinctius est probandum. Primo igitur dico, quod supernæ felicitatis summa sit dignitas sive nobilitas. Est enim summi, infiniti atque incommutabilis boni, videlicet Dei altissimi, clarissima intuitio atque perfecta fruitio: ideo est dignitatis seu nobilitatis quodammodo infinitæ ratione sui objecti. Nam et secundum philosophos, præstantiorum seu sublimiorum objectorum, hoc est rerum scibilium, scientiæ, sunt nobiliores. Propter quod Aristoteles protestatur, desiderabilius esse modicum quid scire de substantiis separatis, puta intelligentiis, quas angelos appellamus, quam multa de rebus inferioribus. Nonne ergo incomparabiliter desiderabile, dignum et nobile est, ipsum universorum Creatorem ac Deum clare per speciem intueri, et eo ad libitum plenarie frui? Hinc loquitur Augustinus: Tanta est pulchritudo divinæ justitiæ, tanta est jucunditas lucis æternæ, hoc est incommutabilis veritatis et sapientiæ increatæ, ut etiam si non liceret in ejus clara visione ac beatifica fruitione manere magis diu quam uno die, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitæ pleni deliciis et cunctis mundi divitiis atque honoribus, recte ac merito contemnerentur. Quam inæstimabilis ergo est miserorum hominum negligentia, cæcitas, imo insania, perversitas, ingratitudo: quia quum in sæculo isto nec diem sciant nec horam, certique sint quod incerta ac brevis sit vita ista, et tamen in ea possint beatitudinem promereri æternam, ut non uno dumtaxat die, sed verissime ac securissime absque fine Deum gloriose conspiciant, et eo suavissime perfruantur, attamen negligunt semetipsos, beneficia ac promissa Dei miserabiliter parvi pendunt, terrenis et carnalibus ita se implicant, quod ad tantam beatitudinem non adspirant;4 nec ea dumtaxat privantur, sed insuper infernalem sibi calamitatem, tanquam revera stolidissimi negotiatores, propria iniquitate mercantur. Quibus ex compassione ingenti clamat Propheta: Filii hominum, usquequo gravi corde?5 Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?6 Isaias quoque: Prævaricatores (inquit), redite ad cor.
Secundo dico, quod cœlestis felicitatis sit summa ineffabilisque jucunditas, quoniam Deus sublimis et benedictus, quem Beati clare ac fruitive inspiciunt, est pulchritudinis penitus infinitæ et suavitatis prorsus immensæ: imo ipse est bonum perfectum, in quo omnis perfectio, omnis nobilitas, omnis potestas, et quidquid appeti potest, cum infinita excellentia, verissime ac simplicissime continetur, invenitur ac cernitur. Si ergo res tanto jucundior est ad videndum, et tanto suavior ad fruendum, quanto pretiosior, melior dulciorque consistit in semetipsa, constat quod prorsus incomparabiliter deliciosum ac dulce sit Deum clare conspicere, et ejus frui bonitate atque dulcedine in proprio fonte. Hinc de electis loquitur Deo Psalmista: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos:7 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Siquidem in lumine gloriæ videbimus lumen æternum, fontale et increatum, cujus puritas est immensa, et claritatis, decoris ac deliciositatis ejus nullus est finis, nulla mensura. Hinc prima Petri habetur: Videntes Deum exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum vestrarum.8 Postremo, si delectabile est videre pulchrum pratum, pulchrum hominem, pulchrum exercitum, ac cetera quæ in creaturis speciosa dicuntur, quam delectabile est cernere fontem et causam universi decoris, præ cunctis et singulis infinite et incomprehensibiliter pulchrum? Et si tanta in rebus carnalibus delectatio sita est, quam incomparabilis delectatio in omnipotentis ac incircumscriptibilis Dei clara visione ac plena fruitione consistit? Ideo dicit Apostolus:9 Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ Deus præparavit diligentibus se et electis. Idcirco ait Hieronymus: Nullus labor durus, nullum tempus longum videri potest, quo gloria æternitatis acquiritur.
Tertio dico, quod æternæ felicitatis sit maxima plenitudo. Nam quamvis felicitas illa sit essentialiter aliquid unum ac simplex, videlicet clara et fruitiva visio Dei, quæ est præmium essentiale et felicitatis essentia, nihilo minus huic præmio essentiali tanta accidentalia gaudia ac præmia, tot bona, tot divitiæ, deliciæ et honores, conjuncta sunt, ut nec numerari queant nec comprehendi: visio scilicet humanitatis Christi et Virginis gloriosæ, intuitio atque societas omnium angelicorum spirituum et universorum sanctorum Apostolorum, Prophetarum, Patriarcharum, martyrum, confessorum ac virginum. Sed et post diem judicii erunt corpora electorum glorificata, et quatuor dotibus, utpote claritate, impassibilitate, subtilitate ac agilitate, ineffabiliter adornata; et erit in cœlis, ut rationabiliter creditur, laus Dei vocalis, symphonia inæstimabiliter deliciosa, eritque ibi dulcissimus odor; corpora quoque cœlestia et elementa erunt mirabiliter clarificata, speciosa, et ad intuendum jucunda. Ex iis ergo et aliis multis erunt innumerabilia gaudia Beatorum. Propterea dicit Gregorius: Si consideremus quæ et quanta sunt quæ nobis promittuntur in cœlis, vilescunt animo omnia quæ habentur in terris. Terrena namque substantia æternæ felicitati comparata, pondus est, non subsidium; temporalis vita æternæ vitæ comparata, mors est potius dicenda quam vita. Quæ enim lingua explicare, aut quis intellectus capere possit illa supernæ civitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriæ Conditoris adsistere, præsentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuæ munere gloriari?
Itaque, sicut ait Apostolus, « Non sunt10 condignæ passiones hujus temporis » ad felicitatem cœlestem. Primo, quoniam passiones temporis hujus sunt parvæ, gloria illa est magna; secundo, quoniam passiones hujus vitæ sunt breves, beatitudo illa est æternalis. Propter hæc duo Apostolus dicit: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.11 Tertio, quoniam passiones hujus temporis paucæ sunt respectu gaudiorum cœlestium, juxta illud libri Sapientiæ:12 Justi in paucis vexati, in multis bene disponentur. Quarto, quoniam passiones justorum in hac vita habent consolationes spirituales divinas sibi annexas, dicente Apostolo:13 Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra; et iterum, Benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.14 Itaque futuræ felicitatis amore, despiciamus carnalia gaudia, vana solatia, mundanos honores, opes terrenas;15 et coram Deo in omnibus timorati simus, custoditi atque solliciti.16 Gemamus propter peccata nostra, defleamus nos ipsos, et ad supernam beatitudinem cordialiter suspiremus; sed et infernalium suppliciorum memoria, pavor, acerbitas, a nostris cordibus non recedat.
Refert S. Gregorius, quod tempore suo fuit in Roma mulier sancta nomine Redempta, duas habens discipulas: quarum una, nomine Romula, fuit mirabiliter virtuosa, quoniam summæ patientiæ et maximæ obedientiæ fuit, valdeque custodita in verbis et taciturna, atque orationibus quasi semper intenta. Sed Deus, qui electos suos in vita hac visitat et castigat, præfatæ Romulæ paralysim misit, ita quod multis annis in lectulo jacens, omnium pene membrorum fuit officiis destituta. Nec tamen unquam ad impatientiam mota fuit; sed tanto incessabilius Deum oravit atque laudavit, quanto quid aliud ageret in potestate non habuit. Quadam autem nocte spiritualem matrem suam præfatam vocavit, quæ cum alia sua discipula surgens, ad lectum jacentis venit. Quumque staret ibidem cum sua discipula, subito cœlitus lux emissa totam cellulam illam implevit, ita quod mater illa et ejus discipula adstantes, inæstimabili concuterentur pavore, et obrigescerent corpore. Cœpit namque quasi cujusdam magnæ turbæ ingredientis sonus audiri, ostium cellulæ concuti, ac si ingredientes se premerent; præfatamque lucem odor suavissimus est secutus. Mater vero prædicta et ejus discipula multitudinem ingredientium sentiebant, sed præ nimietate timoris ac luminis videre nil poterant. Quumque tantam lucem ferre non possent, cœpit prædicta Romula matrem suam consolari, dicendo: Noli timere, mater, non moriar modo. Quumque frequenter hoc diceret, cœpit lux emissa paulatim recedere; sed odoris suavitas ibi remansit usque ad quartam noctem, in qua Romula matrem suam rursus vocavit, et Sacramentum corporis Christi petiit atque accepit. Et ecce repente in platea duo chori psallentium supernorumque civium adstiterunt, quibus psallentibus et cœlestes exsequias exhibentibus sancta anima Romulæ a carne soluta est. Qua ascendente cum Sanctis illis in cœlum, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto cœpit levius psalmodia audiri, quousque sonitus psalmodiæ atque odoris suavitas per elongationem finiebantur.
D Ex præclaro ergo exemplo hoc, discamus prospera mundi despicere, adversa æquanimiter sustinere, et usque ad finem in bonis actibus perseverare.
Footnotes
Chapter 67 of 243