Skip to the text

Sermo 2

DE MISERICORDIA OPERIBUSQUE MISERICORDIÆ CORPORALIBUS AC SPIRITUALIBUS.

BEATI misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Matth. v, 7.

Quemadmodum Deus a principio mundi condidit hominem ad imaginem et similitudinem suam, ita tam in veteri quam in novo Testamento admonuit ac præcepit ut homines sibi in virtutibus conformentur, atque in quibusdam operibus virtuosis ipsum pro viribus imitentur, ut Creator in sua creatura resplendeat, et creaturæ rationales suo Creatori se proportionabiliter conformantes, fiant ei amabiliores ac propinquiores, atque per hoc beatitudinem consequantur.1 Similitudo namque est causa et ratio dilectionis; dilectio autem unit amantem amato; in unione quoque cum Deo consistit rationalium creaturarum beatitudo. Hinc per Moysen Deus locutus est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et iterum Moyses ait :23 Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo (quoniam detestatur Dominus Deus omnem impietatem). Christus quoque in Evangelio :4 Estote (inquit) perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est; atque in evangelio hodierno: Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.5 Ecce quanta est dignatio summi omnipotentisque Dei ad mortales ac miseros homines, quod non solum dignatur et hortatur, sed insuper jubet ut ipsi se ei conforment in virtutibus et in factis, ac per hoc ei similes nuncupentur. Certe in sæculo isto nobiles, divites et potentes indignanter accipiunt quod inferiores ac pauperes se eis conformare nitantur, nec æquanimiter ferunt quod eis pauperes ac subjecti similes asserantur: et tamen Deus superexaltatus, cujus excellentiæ nullus est finis, homines vult, dignatur, hortatur ac præcipit sibi assimilari ac similes nominari. Præterea in isto etiam consideremus quanta sit dignitas hominum proprio conformari Creatori, Deo incircumscriptibili et sublimi.

Quoniam itaque per misericordiam Deo conformari, in evangelio isto præcipimur, dicenda sunt aliqua de misericordia: et primo quid sit; deinde quæ sint misericordiæ opera, et qualiter ea facere debeamus. In primis igitur agnoscendum, quod misericordia est virtus per quam unus compatitur calamitati alterius, et ei pro posse succurrit. Ideo asserit Augustinus: Misericordia est animi condolentis affectus cum beneficii additamento, ut compatiamur proximo et largiamur ei de proprio. Insuper quædam sunt opera misericordiæ spiritualia, et quædam corporalia: et utraque sunt septem. Opera misericordiæ corporalia sunt ista: pascere esurientem, potare sitientem, vestire nudum, hospitare peregrinum ac inopem, visitare infirmum, redimere captivum, sepelire mortuum. Opera vero misericordiæ spiritualia ista sunt: docere ignorantem, consulere dubitanti, consolari tristem, corripere atque corrigere peccantem, ignoscere injurianti, onerosos et graves patienter portare, et pro universis orare. Hæc quoque spiritualia misericordiæ opera sunt multo digniora ac sanctiora corporalibus misericordiæ operibus: primo, quia in se ipsis sunt præstantiora tanquam spiritualia bona, quæ corporalibus præeminent; secundo, quia per ea animabus succurritur, quæ corporibus incomparabiliter digniores exsistunt. Omnia igitur præinducta misericordiæ opera, tam spiritualia quam corporalia, debent exsequi Christiani secundum quod possunt, loco et tempore opportuno, dum causa requirit, seu ipsa indigentia proximi exigit.

Et ad hoc multa incitare possunt fideles ac inflammare. Primo, quia per opera misericordiæ Deo præcipue assimilamur. Deo quippe proprium est misereri ac parcere, quum natura ejus sit bonitas, dulcedo et pietas; punire vero et condemnare competit sibi ex demeritis iniquorum. Quum ergo maxima dignitas hominum sit Deo assimilari, debent actibus misericordiæ promptissimo corde esse intenti, ut proprio Creatori, Deo altissimo, conformentur. Hinc ait Ambrosius: Nihil ita commendat Christianum, ut miseratio caritatis.

Secundo, quia per opera misericordiæ fit homo præcipue amabilis Deo. Similitudo namque est causa amoris. Quum igitur per actus misericordiæ Deo præcipue assimilemur, constat quod etiam per eos Deo præsertim amabiles et cari efficiamur. Si itaque vis a Deo creatore ac salvatore tuo amari, imo et præcipue diligi, esto cordialiter pius et compassivus, liberaliterque succurrens. Nec solum dandus est panis siccus egenti, sed et potus ac vestis atque hospitium, et aliquid quod simul cum pane edatur. Hinc ait de Deo Psalmista:6 Diligit misericordiam et judicium. Salomon quoque in libro Proverbiorum: Misericordia et veritas non te deserant, et invenies gratiam coram Deo et hominibus;7 itemque, Facere misericordiam et judicium, plus placet Deo, quam victimæ.8

Tertio, quia per misericordiæ opera consequitur homo a Deo maxima dona gratiæ ac virtutum in vita hac, atque post vitam præsentem, felicitatem et gloriam copiosam. Quanto enim quis plus diligit aliquem, tanto libentius ac abundantius præstat et communicat ei bona sua, quum diligere sit alicui bonum velle. Quum ergo jam dictum sit, quod homo per opera misericordiæ Deo præsertim amabilis fiat et carus, certum est quod Deus charismata gratiæ ac virtutum misericordibus cum præcipua liberalitate ac abundantia largiatur, dummodo opera misericordiæ exerceant eo modo quo debent, puta ex vera caritate, cum recta intentione, ad gloriam Dei, juxta mensuram facultatum suarum, animo prompto.

Hinc ait Propheta : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem ; in die mala liberabit eum Dominus. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus; Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus.9 Ecce quot bona, quot fructus, quot præmia promittit et imprecatur misericordi. Porro ille super egenum et pauperem intelligit, qui ei pro posse caritative celeriterque succurrit.10 Non enim sufficiunt pulchra verba aut compassio nuda, nisi in iis qui quod largiantur non habent. Hinc etiam ait venerabilis et misericors ille Tobias : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors : si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si parum, etiam parum libenter impertiri stude. Fiducia magna erit apud Deum eleemosyna omnibus facientibus eam;11 et non patietur animam ire in tenebras. Hoc est quod in

Evangelio loquitur Christus :12 Omni petenti te tribue; et rursus, Beatius est dare quam accipere.13 Non ergo dandum est uni tantum aut paucis, sed omnibus indigentibus, si adsit facultas, secundum exigentiam causæ, et loci ac temporis. Propter quod ait Ambrosius : Præcedentis misericordiæ beneficium perdit, qui putat sufficere quod semel donavit; ille autem ad Dominum integros misericordiæ fructus præmittit, a quo nullus pauper tristis recedit. Unde, secundum Augustinum, si desit corporale bonum quod detur petenti, dandum est verbum bonum, verbum consolatorium ac salubre.

Quarto, quia per misericordiæ opera non solum dimittuntur peccata in vita præsenti, sed et supplicia pro peccatis infligenda dimittuntur, aut totaliter, aut certe pro magna parte, in vita futura.14 Ait namque ipsemet Christus in Evangelio :15 Quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis;16 Salomon quoque : Per misericordiam et fidem purgantur peccata. Unde rursus ait Scriptura : Abscondite eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro vobis ad Dominum; quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccata.

Quinto, ad opera misericordiæ debet inducere magnitudo culpæ ac pœnæ immisericordium, puta eorum qui misericordiæ opera non exercent. Ait namque apostolus Jacobus : Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam. Deus etenim facit hominibus secundum quod ipsi sibi invicem faciunt, hoc est secundum quod promerentur, mutuo se habendo, quemadmodum apud Matthæum Christus testatur :1718 Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Quod et in præsenti evangelio scribitur.19 Unde in libro Judicum habetur : Sicut feci, ita reddidit mihi Dominus. Qui enim misericordiæ opera non exercet pro posse, multa enormia incurrit peccata, et furibus ac homicidis atque raptoribus assimilatur. Ait enim gloriosus

Hieronymus : Non solum decimæ non sunt nostræ, sed ad Ecclesias deputatæ; sed quidquid amplius quam nobis opus est a Deo accepimus, pauperibus erogare debemus. Si autem quod illis debetur, nostris cupiditatibus, carnalitatibus aut vanitatibus reservamus, quanti pauperes in locis ubi nos sumus, fame et nuditate moriuntur, noverimus nos de illorum animabus rationem in die judicii reddituros. His consonat illud B. Gregorii : Tot pene homines quotidie divites perimunt, quot morientium pauperum subsidia apud se abscondunt. Nam dum quælibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur. Ex his innotescit, quam periculosum sit in vestibus, pecuniis ac ciborum generibus abundare, præsertim quum beatissimus Joannes Baptista docuerit: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat.20 Quidquid igitur Christiano de cibis, poculis, vestimentis, ac similibus rebus superfluit, indigentibus communicare debet ac dare.

Et ne ista alicui incredibilia nimisque dura ac rigida videantur, audiamus verba præcipuorum Doctorum et Patrum valde sanctorum. Ait equidem magnus ille Basilius: Si tibi fateris divinitus provenisse temporalia bona, an injustus est Deus, inæqualiter res nobis distribuens? Cur tu abundas, ille vero mendicat, nisi ut tu bonæ dispensationis merita consequaris, ille autem patientiæ braviis decoretur? Famelici panis est quem tu detines; nudi tunica quam tu in conclavi conservas; discalceati calceus qui apud te marcescit; indigentis argentum quod possides inhumatum aut clausum. Quocirca tot indigentibus injuriaris, quot dare valebas. Insuper his omnino concordat quod beatissimus ait Ambrosius: Numquid iniquus est Deus, ut nobis non æqualiter distribuat vitæ subsidia, ut tu quidem esses affluens et abundans, alii vero egerent? An idcirco magis sic accidit, quia et tibi voluit Deus benignitatis suæ experimenta conferre, et alium per virtutem patientiæ coronare? Tu ergo, susceptis Dei muneribus, et in sinum tuum redactis, nihil reputas agere te iniquum, si multorum subsidia solus obtineas? Quis enim tam injustus, tam avarus, quam qui multorum alimenta, suum non usum, sed abundantiam atque delicias facit? Neque enim minoris est criminis, habenti tollere, quam quum dare possis et abundas, indigentibus denegare. Esurientium panis est quem tu detines; nudorum vestimentum est quod recludis; miserorum redemptio, pecunia quam in terra defodis aut in scrinio claudis. Tantorum ergo te scias bona invadere, quantis possis dare. — De hac demum materia multa adhuc essent dicenda: quæ ut vitetur prolixitas, alteri reserventur sermoni.

Postremo, quantum complaceant Deo opera misericordiæ, patet ex exemplo quod narrat Gregorius, dicens: Fuit quidam comes, Theophanius nomine, in disponendis sui comitatus negotiis et sæcularibus rebus quotidie occupatus, et nihilo minus operibus misericordiæ, præsertim hospitalitati, valde intentus. Qui tandem magna infirmitate tactus, et podagram habens, in tantum quod pedes ejus tumore ac sanie torquebantur, ad vitæ terminum venit. Et erat tunc turbulentissima aura et tempestas gravissima. Propter quod uxor ejus vehementissime flevit, dicens: Quid faciam? Qualiter ad sepulturam te efferam, quæ propter tempestatem hanc, domum egredi nequeo? Cui respondit maritus: Noli, mulier, flere, quoniam mox ut defunctus fuero, serenitas orietur. Quo dicto, protinus obiit, statimque serenitas est secuta. Quarto autem die suæ sepulturæ, conjux ipsius volens lapidem corpori viri superpositum deponere ac mutare, fecit aperiri sepulcrum. Quo facto, mox suavissimus odor exivit, ac si pro vermibus aromata de corpore defuncti fluxissent; pedes quoque ipsius sani et integri fuerunt inventi. Unde constat quod etiam homines sæculares, et nobiles ac principes, non obstantibus occupationibus suis in exterioribus, possunt actibus insistere virtuosis, et misericordiæ insudare operibus, hospitalitatique operam dare.

Footnotes

  1. Gen. i, 26, 27. ↩

  2. Lev. xi, 44, 45; xix, 2; xx, 26, etc. ↩

  3. Deut. xviii, 13. ↩

  4. Matth. v, 48. ↩

  5. Luc. vi, 36. ↩

  6. Ps. xxxii, 5. ↩

  7. Prov. iii, 3, 4. ↩

  8. Prov. xxi, 3. ↩

  9. Ps. xl, 2-4. ↩

  10. Jacob. ii, 13. ↩

  11. Tob. iv, 7-9, 12, 11. ↩

  12. Luc. vi, 30. ↩

  13. Act. xx, 35. ↩

  14. Prov. xv, 27. ↩

  15. Eccli. xxix, 15; iii, 33. ↩

  16. Luc. xi, 41. ↩

  17. Luc. vi, 38. ↩

  18. Matth. vii, 2. ↩

  19. Judic. i, 7. ↩

  20. Luc. III, 11. ↩

Chapter 69 of 243