Skip to the text

Sermo 3

DE EADEM MATERIA.

QUI pronus est ad misericordiam, benedicetur. Prov. XXII, 9.

Præter rationes in præcedenti sermone inductas, ex quibus quilibet Christianus potest ac debet ad opera misericordiæ provocari ac inflammari, sunt adhuc aliæ plurimæ rationes ad hoc ipsum agendum idoneæ. Prima, quoniam tanta est virtus misericordiæ, atque tam specialiter complacent piissimo Deo misericordiæ opera, ut non solum in regno cœlesti præmientur ab eo, sed etiam in præsenti. Nec solum per infusionem spiritualium donorum gratiæ ac virtutum, sed et per temporalium bonorum recompensationem remuneratur homo a Deo pro operibus misericordiæ: nam et in temporalibus solet bene succedere his qui misericordiæ operibus digne liberaliterque inhærent. Imo sæpissime contigit temporibus famis, quod Deus miraculose multiplicavit temporalia bona his qui tunc pauperibus liberalissime subvenerunt, sicut de hoc multa verissima leguntur exempla. Hinc ad Timotheum scripsit Apostolus: Exerce te ipsum ad pietatem: nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ.1 Idcirco loquitur aptissime Augustinus: Si vis esse mercator optimus, fœnerator egregius, da quod non potes diu tenere, ut recipias quod nunquam queas amittere; da modicum, ut recipias centuplum; da temporalem possessionem, ut recipias æternam hereditatem. Hoc idem affirmat Gregorius: Quidquid (inquiens) egeno tribuitur, si subtili consideratione pensetur, non est donum, sed mutuum, quia quod datur, multiplicato sine dubio fructu percipitur. Recte ergo Salomon dixit: Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur, hoc est, donis seu beneficiis Dei implebitur, ab hominibus quoque laudabitur. Benedictio equidem Dei, est collatio munerum ejus, et multiplicatio eorumdem. Hinc denuo Salomon ait: Benefacit animæ suæ vir misericors.2 Nam quum alteri benefacit misericorditer succurrendo, sibi ipsi multo melius facit, multiplicem Dei gratiam ac retributionem copiosissimam promerendo, et partim nunc suscipiendo.

Secunda ratio est ad idem, quia lex Christi est lex totius caritatis et pietatis; et Christus in omni vita sua in terris peracta, summam et maximam caritatem ac misericordiam exhibuit ac impendit hominibus, imo quotidie incessabiliter exhibet. Hinc ad opera caritatis ac pietatis seu misericordiæ Christiani potissime obligantur. Nam et membra suo debent capiti conformari, sicut Joannes apostolus loquitur: Qui se dicit in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.3 Idcirco fatetur Ambrosius: Omnis summa christianæ religionis, in misericordia et pietate consistit. Augustinus etiam in libro de Nomine christiano disseruit: Ille vere christianus est, qui omnibus misericordiam facit, qui nulla movetur injuria, qui alienum dolorem tanquam proprium sentit, cujus mensam nullus pauper occurrens ignorat, qui miseris auxiliatur, atque ad fletum aliorum fletibus provocatur.

Tertia ratio est, quoniam sine operibus misericordiæ, aliarum actus virtutum Deo non placent. Specialiter quoque opera misericordiæ orationibus ac jejuniis efficaciam præstant. Propterea dicit Leo Papa: Misericordiæ virtus tanta est, ut sine ea ceteræ si adsint virtutes, prodesse non possint. Quamvis enim fidelis quis sit, et cautus ac sobrius, aliisque moralibus ornatus virtutibus, si misericors tamen non est, misericordiam non meretur. Hinc Tobiæ angelus Raphael ait : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna.4 Unde ait Chrysostomus : Quum venis ad ecclesiam ad orandum, munera tecum porta, da non habentibus, et pete a Deo qui habet, ut oratio tua bonis operibus commendetur. Infirma est enim oratio quæ eleemosynarum largitate non est munita. Iterum ait : Nil plus valet oratio quam eleemosynarum largitas, quoniam frustra, pro peccatis rogaturus, manus ad Deum expandit, qui has ad pauperem non extendit.

Quarta ratio est, quoniam tanta est virtus, dignitas et efficacia operum misericordiæ, quod quamvis in die judicii de omni opere bono ac malo sit facienda discussio, de solis tamen misericordiæ operibus Christus specialiter explicat peragendum judicium, et pro illorum adimpletione felicitatem æternam esse retribuendam, et pro illorum omissione infligendam damnationem perpetuam.5 Hinc universis misericordiæ actibus, tam corporalibus quam spiritualibus, omnis Christifidelis totis viribus semper intentus sit.

Ad quod etiam adhuc aliæ considerationes possunt et debent inducere. Prima est, quia omnes homines in natura conformes sunt, et in specifica unitate naturæ conveniunt. Ideo, sicut valde naturale est consortem naturæ diligere, ita omnino naturale censetur, consorti naturæ, videlicet omni proximo in miseria constituto, condolere ac subvenire. Ideo Isaias ait :6 Quum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Secunda consideratio est, quoniam omnes ex eisdem primis parentibus sumus. Ideo confratres et proximi sumus, et invicem misericordes esse debemus. Tertia, quia spiritualem confraternitatem simul habemus : quia ex uno patre Deo et una matre Ecclesia sumus renati. Quarta, quoniam omnes Christiani ejusdem sunt capitis membra.7 Ideo, sicut in corpore naturali unum membrum subvenit alteri, ita in populo christiano, qui est mysticum corpus Christi, unus debet alteri cordialiter compati atque succurrere.8 Quinta est, quia ejusdem Patris cœlestis filii sunt Fideles, et paternaliter ab illo dilecti sunt, juxta illud primæ Joannis : Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus.9 Propterea per Malachiam asseritur : Numquid non pater unus omnium nostrum?10 Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum?11 Hac consideratione misereri ac subvenire oportet proximis in miseria positis, tanquam Dei filiis adoptivis.12 Sexta, est intuitio propriæ calamitatis ac indigentiæ. Ideo loquitur Augustinus : Nihil ad misericordiam sic inclinat, quam proprii periculi cogitatio. Unde in Proverbiis scribitur : Homo indigens misericors est.13 Septima est, quod homines tantam habent liberalitatem ad membra diaboli, hoc est ad homines divites ac nobiles seu potentes, quamvis iniquos, qui importunissime invitantur et delicate reficiuntur; Christus vero in membris suis, puta pauperibus bonis, invenire vix potest unum sustentantem.

Insuper is a quo eleemosyna petitur, debet quinque considerare. Primo, quod Christus petit in membris suis. Ideo pauperes debet attendere quasi Christum, quoniam Christum repræsentant, qui ait apud Matthæum : Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.14 Ideo ait Hieronymus : Quoties manum extenderis pauperi, cogita Christum. Augustinus quoque in libro de Doctrina christiana affirmat : Christus petit a te, nec accipit, et offendis crudeliter. Potius dandum est bonis pauperibus, quam lascivis ac impiis filiis. Secundo, quid petit. Nam Christus in paupere petit quod suum est et quod ipsemet dedit, quemadmodum primo Paralipomenon David loquitur Deo :15 Tua sunt omnia; et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Valde ergo ingratus est qui de donis Dei abundanter habet in mensa sua, nec tamen vult dare parva et pauca Christo in membris suis petenti. Hinc loquitur Augustinus: O homo, dicit tibi Christus, Da mihi de eo quod dedi tibi; de meo quæro, et mihi non donas; da mihi, et reddam tibi; habuisti me largitorem, fac me tibi debitorem. Tertio, ad quid Christus in membris suis petit: quia ad hoc, ut pro parvis et minimis retribuat magna dona gratiæ in præsenti, et maxima dona gloriæ in futuro. Unde asserit Augustinus: O miser homo, cur fœneraris proximo tuo? Fœnerare Deo, centuplumque ab eo accipies, et vitam æternam possidebis. Quarto, quod ipsemet quotidie indiget Christum rogare pro gratia in hac vita atque pro gloria in futuro. Idcirco non neget Christo in suis membris quod petit, ne repellatur a Christo, secundum illud Proverbiorum: Qui obturat aures suas ad clamorem pauperum, clamabit ipse, et non exaudietur.16 Quinto, quod nihil habeat a se ipso, et quod ipse quamvis sit ditior in temporalibus, pauper tamen mendicans ab eo forsitan ditior sit in spiritualibus, hoc est in gratia atque virtutibus, ac magis electus a Deo. Idcirco cum humilitate debet conferre, et se ipso pauperem meliorem ac feliciorem probabiliter reputare. Hinc ait Gregorius: Quisquis super eum cui aliquid donat, elationis se fastu extollit, majorem culpam incidit superbiendo, quam mereatur opem præbendo. Hinc affabiliter habere se debent divites ad mendicos, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est: Congregationi pauperum te affabilem facito.17 Salomon quoque testatur: Qui calumniatur egentem, exprobrat factori ejus, id est, Deo creatori pauperis facit injuriam, et contumeliam irrogat.18

Præterea, quum sit duplex miseria, utpote pœnæ et culpæ, duplex quoque est misericordia: una qua laboramus ut proximus relevetur et emundetur a culpa, orando, hortando, corripiendo, corrigendo, docendo, consulendo. Et ad istud potissime pertinent spiritualia misericordiæ opera. Alia est misericordia qua satagimus ut proximus a miseriis pœnæ, seu corporalibus vel spiritualibus pœnalitatibus aut indigentiis, relevetur. Et sicut major valde est miseria culpæ quam pœnæ, sic multo benignius est conari ut proximus liberetur a malo culpæ, quam a malo pœnæ.

Postremo, duplex assignatur misericordia: una laudabilis, qua condolemus personæ; altera vituperabilis, qua condolemus et proximi culpæ, eam non corripiendo nec debite corrigendo. Unde Gregorius: Compassio, inquit, debetur homini, et rectitudo vitiis, ut in uno eodemque homine diligamus bonum quod factus est, et persequamur mala quæ fecit. Verumtamen etiam interdum cum discretione indulgendum est culpæ, sive in parte, sive totaliter, præsertim quando ex ignorantia excusante aut infirmitate processit, et dum peccans pœnitet, veniam poscit, atque ad emendationem se totum exponit, vel dum de graviori ejus ruina timetur, et absque derogatione boni communis correctio ejus potest differri, diminui aut dimitti.

Refert S. Hieronymus primo libro Vitaspatrum de S. Apollonio eremita, quod multorum sanctorum ac devotissimorum pater exstitit monachorum in desertis Ægypti, et multa egit miracula. Quodam autem tempore orta fame in regione Ægypti, habitatores terræ illius sanctitatem B. Apollonii cognoscentes, omnes simul cum uxoribus suis et filiis perrexerunt ad eum, cibum ac benedictionem ab ipso petentes. At ipse nil dubitans, ex his quæ ad usum Fratrum habuit, cœpit omnibus copiose donare. Quumque tres tantum sportæ ciborum superessent, quæ uno die sufficere poterant pro Fratrum refectione, Apollonius in conspectu omnium qui famis necessitate ad ipsum confluxerunt, elevatis ad Deum manibus dixit: Nonne omnipotentia Dei potest hæc multiplicare? Hæc dicit Dominus Deus: Non deficient panes in sportis his, donec satiemur omnes de frugibus novis. Et factum est ita. Nam per quatuor menses continuos erogati sunt panes ad sufficientiam ex sportis illis; nec aliquid tanto tempore defuit.

Footnotes

  1. I Tim. IV, 7, 8. ↩

  2. I Tim. XI, 17. ↩

  3. I Joann. II, 6. ↩

  4. Tob. xii, 8. ↩

  5. Matth. xxv, 34 et seq. ↩

  6. Is. LVIII, 7. ↩

  7. Ephes. IV, 15. ↩

  8. I Cor. xii, 12 et seq. ↩

  9. I Joann. III, 1. ↩

  10. Malach. II, 10. ↩

  11. Malach. II, 10. ↩

  12. Rom. VIII, 15. ↩

  13. Prov. XIX, 22. ↩

  14. Matth. xxv, 40. ↩

  15. I Par. XXIX, 14. ↩

  16. Prov. xxi, 13. ↩

  17. Eccl. iv, 7. ↩

  18. Prov. xiv, 31. ↩

Chapter 70 of 243