Sermo 4
DE TEMERARIIS VITANDIS JUDICIIS, DE INJURIARUM REMISSIONE, AC DE ORDINATO MODO JUDICANDI ET CORRIPIENDI PROXIMOS.
NOLITE judicare, et non judicabimini. Luc. vi, 37.
Christus in evangelio hodierno multa saluberrima nobis proponit documenta. Primo, ut simus misericordes: de quo in duobus præinductis sermonibus dictum est.1 Secundo, ut non judicemus. In quo verbo prohibuit nobis inordinata, incauta et nimis dura judicia, non autem judicia ordinata, caritativa, prudentialia, temperata, quum alibi dicat Salvator: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.2 Non enim corripimus aliquem, nisi judicemus eum esse culpabilem: ergo correptio judicium includit ac præsupponit. Denique actum evidenter bonum vel malum possumus judicare, non autem personam, actu cessante, cum certitudine absoluta: nam quolibet momento potest peccator veraciter pœnitere et tangi a Spiritu Sancto. Ideo loquitur Augustinus: Quum unusquisque aut vix aut non veram possit de se ipso proferre sententiam, quomodo potest judicare de alio, quum juxta doctrinam Apostoli, quid agatur in homine, nemo sciat, nisi spiritus hominis?3 Ex his patet, quam imprudenter et intimorate se habeant multi, qui facta aliorum tam proni sunt judicare ac vituperare, et facili occasione de interioribus animæ judicare præsumunt, atque ex quibuslibet factis præteritis adhuc judicant de persona, cum assertione quod sit talis et talis. Isti sunt homines incircumspecti, malitiosi et fatui, proni ad obloquendum, procaces ad irridendum; et dubia paratiores sunt trahere ad partem pejorem quam meliorem, in hoc arbitrantes se sapientes et virtuosos, quod alios de insipientia ac vitiis notant, judicant, arguunt et diffamant, quum potius obscuratum sit insipiens cor eorum, atque inaniter ac damnabiliter complaceant sibimetipsis:4 quoniam proprias defectuositates, præsumptuositates et vitia non perpendunt, æstimantes se aliquid esse, quum nihil sint.5
Præterea, præcipuum impedimentum quo plures, non solum sæculares, sed et religiosi, a spirituali profectu, et a virtute ac gratia Spiritus Sancti impediuntur, est quod incaute se habent judicando de aliis. Quanto etenim quis curiosior ac instantior est ad observandum et judicandum facta aliorum, tanto plus impeditur a sui ipsius saluberrima discussione et vera dijudicatione; et tandem sic excæcatur, quod etiam bona aliorum trahit in pejus, ac detrahit aliis, negligens prorsus se ipsum.6 Ideo Salomon ait: Qui observator est malorum, opprimetur ab eis. Apostolus quoque: Tu quis es, qui judicas alienum servum?7 Suo domino stat aut cadit. Hinc sancti Patres in eremo singulariter vitabant incauta judicia, nec faciliter aliquem judicaverunt. Unde quicumque cupit Deo placere, in gratia permanere, in virtutibus quoque proficere, quotidie observet, discutiat, judicet et castiget se ipsum, propria peccata intueatur, aggravet, ulciscatur; de aliis bene sentiat, quantum possibile est, seque illis reputet viliorem, eo quod propriæ culpæ ac negligentiæ sibi certius constent quam culpæ et negligentiæ aliorum. Hoc totum docuit Christus brevi verbo quo dixit: « Nolite judicare ».8
Amplius, ut a temerario judicio diligentius caveamus, verbo prætacto adjecit:9 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Unde qui durus et asper est judicando de aliis, id meretur, ut Deus secundum justitiæ suæ rigorem terribiliter judicet ipsum. Verumtamen humana infirmitas est suspicari malum de aliis, quando aliqua agunt de quibus incertum est an sint bona vel mala. Ideo loquitur Augustinus: Si suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, judicia tamen, id est definitivas firmasque sententias, vitare debemus. Verumtamen ex præinductis nolo concludere quin prælati et præsides, et omnes animarum curam habentes, debeant subditos suos considerare et facta eorum discutere: sic tamen, ut non negligant semetipsos.
Tertio, docet Salvator in evangelio isto, ut neminem condemnemus: quod qualiter intelligi debeat, in expositione textus præhabitum est.10 Unde quantumcumque quis videatur iniquus, non tamen debemus de ipsius desperare salute, sed potius ferventer et instanter orare pro ipso. Nec ex crudelitate, odio, ira aut impatientia proferenda est contra aliquem, quantumcumque sceleratum, damnationis sententia, sed ex zelo justitiæ, ut conservetur bonum commune, atque ex caritate, ut transgressor in vita hac pro suis puniatur excessibus, ne æternaliter pereat, sed salvetur, quoniam pœnæ vitæ præsentis sunt medicinales. Summe vero cavendum est ne quis innocentem condemnet, et præsertim ne ex cupiditate id agat.
Quarto, docet Salvator in evangelio isto, ut dimittamus et ignoscamus forefactoribus nostris, quatenus Deus nobis ignoscat.11 Quid enim tam rationabile, quid tam justum, quam ut proximis suis misericors sit et ignoscens, qui Dei misericordiam consequi, æternam damnationem evadere, cœlestem beatitudinem adipisci desiderat? Quo igitur pacto misericordiam Dei implorant homines crudeles, implacabiles, invidiosi, vindicativi? Sed forsan quis dicet: Magna mihi injuria facta est, pater meus occisus est, bona mea destructa sunt. Ad ista respondeo, quod secundum evangelicam Christi doctrinam, quilibet Christianus tenetur omnem hominem in hoc mundo, quantumcumque inimicum et injuriosum, spirituali amore diligere, et ejus salutem appetere; nec potest se licite propria et privata auctoritate ulcisci, nec ex invidia ad ultionem conari. Hinc semper ignoscendum est proximo quantum ad culpam, sed justa ac debita pœna expeti potest ex caritate et zelo justitiæ, secundum formam et ordinem juris, ab his ad quos pertinet de injuriatoribus judicare. Interdum vero virtuosius esset etiam pœnam propter Deum dimittere: quando videlicet injuriator de suo dolet excessu, nec amplius tale quid attentare proponit, nec alia rationabilis causa occurrit, propter quam laudabilius sit pœnam ab eo seu satisfactionem requirere, quam totum dimittere. Si enim injuriator ex hoc quod sibi pœna dimittitur, fieret ad male agendum audacior, et bonum commune inde turbationem incurreret, virtuosius esset pœnam exigere ex spirituali amore et zelo justitiæ, propter bonum reipublicæ, imo et propter salutem aut minorem saltem damnationem iniqui.
Quinto, docet in evangelio isto Christus, ut proni simus ad dandum. Generosi et enim est animi proclivem esse ad dandum, quoniam teste divino Dionysio, Bonum est diffusivum sui ipsius, et amor communicativus est boni quod habet.12 Dare quoque spectat ad liberalem. Liberalitas vero facit hominem aliis valde acceptum et carum, secundum Philosophum. Porro, tenaces ac cupidi, et semper ad se ipsos reflexi, ignobilem habent mentem. Hinc in Actibus Paulus: Oportet (inquit) reminisci verbi Domini Jesu, quia ipse dixit, Beatius est magis dare quam accipere.1314
Hinc in Proverbiis asseritur: Victoriam et honorem acquirit, qui tribuit munera; et in Ecclesiastico, Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. Sed jam, proh dolor! pauci sunt, qui non sint proniores accipere quam præstare: quoniam Paulo testante, Omnes quæ sua sunt quærunt.15 Et in Isaia habetur:
Omnes diligunt munera, sequuntur retributionem.16 Nihilo minus multi plus abundarent, si proniores essent ad dandum, quoniam individuæ sortis sunt dare et dari. Nam et Deus misericordibus ac liberalibus etiam in temporalibus benedicit. Estque commune dictum: Qui non dat quod amat, non capit quod optat. In Proverbiis quoque legitur: De primitiis frugum tuarum da pauperibus, et implebuntur horrea tua satietate. Non tamen prodigalitas commendatur, sed ex virtute datio ista debet procedere, discretioneque regi. Pensare quoque oportet cui sit dandum, puta egenis et bene utentibus, et quibus recta dictat ratio esse dandum.
Sexto, docet in evangelio isto Filius Dei, quam gloriosa et supercopiosissima sit bonorum retributio operum in futuro, quum ait: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.17 Quamvis etenim Deo altissimo serviendum sit principalissime propter puram bonitatem, atque immensam majestatem et sanctitatem ipsius, nihilo minus Christus humanam tarditatem agnoscens, præmium pollicetur, ut si tantæ perfectionis non sumus ut Deo servire curemus modo præfato, ex ejus puro et irreflexo amore, saltem mercedis desiderio accendamur. Non tamen opus est meritorium, nisi principaliter ex caritate nascatur.
Septimo, docet quam justa sint Dei judicia, dicens: Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Ut ergo gratiosum a Deo obtineamus judicium, simus sinceri in omnibus, omnem fraudem, calliditatem, duplicitatem, simulationem vitantes, et corde affectuoso atque promptissimo obsequentes Domino summo: quia ut Salomon protestatur, Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter.18 Et princeps Apostolorum hortatur: Deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et detractiones, et invidias, crescatis in salutem.19 Josue quoque ait: Timete Dominum, et servite ei corde perfecto atque verissimo.20
Octavo, docet quales esse debeant aliorum prælati, pastores, doctores, prædicatores, omnesque rectores ac præsidentes, dicendo:21 Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Itaque qui aliis præest aut prædicat, sit mente illuminatus, virtuosus ac stabilis, qui aliorum defectuositates æquanimiter valeat sustinere, nec ex illorum improbitate passionibus conturbetur, iram, indignationem, elationem, impatientiam admittendo, sed sua bonitate, humilitate, mansuetudine, patientia, aliorum malitiam, animositatem, iram, impatientiam vincat, sicut ait
Apostolus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.22 Qui autem adhuc peccatis et passionibus subjacet, qui ad iram, impatientiam, animositatem, atque similia vitia faciliter concitatur, et mente obtenebratur, qualiter alios recte ducet, et a vitiis passionibusque purgabit? Heu, quanta est excæcatio, imo insania plurimorum, qui quum defectuositatibus pleni sint, nec satis in moralibus eruditi, neque virtutibus stabiliti, tamen ingerunt semetipsos ad regimen animarum, ad aliorum ducatum, ad cordium curationem, quum utique nil periculosius sit in mundo quam curam animarum habere! Sit igitur quilibet timoratus; et primo discamus regere nosmetipsos, sensualitatem domando, passiones et vitia superando, virtutibus inhærendo, rectamque rationem semper sequendo.
Postremo, docet Salvator ordinatum modum procedendi ad aliorum considerationem, increpationem et emendationem, dicendo : Quid vides festucam in oculo23 fratris tui, etc.24? Circa quod quæri potest, an liceat vitioso prælato, seu prædicatori aut doctori male viventi, prædicare et alios increpare atque corrigere. Et videtur quod non, ex verbis Christi jam tactis. Item Thomas super quartum Sententiarum fatetur, quod is qui non implet quod docet et prædicat, mortaliter peccat. Præterea, Albertus, Thomas, Raimundus, aliique doctores, concorditer dicunt, quod sacerdos in omni actu officii sui quem facit indigne, utpote in mortali exsistens peccato, peccat mortaliter:25 et hoc ex verbis S. Dionysii evidenter demonstratur. Ambrosiusque: Judicet (inquit) de errore et culpa alterius, qui in se ipso non habet quod judicet, ne quum de alio judicat, in se ipsum ferat sententiam. Et item Chrysostomus: Omnis (ait) sacerdos qui vult docere populum, primo doceat semetipsum: alioqui nec alium reprehendat aut doceat, ut si judicium Dei non evadit, opprobrium hominum non patiatur. Quemadmodum enim medicus ægrotus, argumentum suæ imperitiæ in proprio gestat corpore; sic prælatus iniquus se ipsum non curans, suæ stultitiæ indicium secum portat.
His auctoritatibus multi consentientes, affirmant quod si prælati seu prædicatoris aut judicis peccatum sit publicum, et tamen reprehendit aut prædicat seu judicat alium, peccat peccato præsumptionis et scandali; si vero peccatum ejus occultum sit, peccat peccato præsumptionis, si agit quæ dicta sunt. Aliqui autem dicunt, quod peccator, aut corripit seu corrigit alium ut prælatus, aut ut persona privata. Si ut prælatus, tunc, aut est peccator notorius, aut occultus: si notorius, peccat tam scandalizando quam suum officium indigne exsequendo; si occultus, tunc peccat indigne officiando. Porro si corrigit ut persona privata, non peccat, nisi forte peccato scandali, si notorius sit peccator; aliis tamen apparet, quod peccet etiam per præsumptionem. Thomas vero testatur, quod si peccatum prælati aut judicis sit occultum, incumbatque ei ex officio judicare aut increpare, potest cum timore et humilitate hoc facere, ita ut corde pœniteat et emendationem proponat antequam judicet sive corripiat. Præterea, juxta Theophilum, in præinductis verbis Christi quibus ait, Quid vides festucam, etc.? percutiuntur prælati et præsidentes qui quum subditorum peccata minima puniant, propria impunita relinquunt.
Ut autem unusquisque ordinate se habeat alios corripiendo, ista observet. In primis emendet se ipsum, quia ut Salomon loquitur, Justus prior accusator est sui.26 Unde qui in eisdem aut majoribus est peccatis, indignus est corripere alium. Secundo, pie et mansuete hoc faciat, nisi forte quis quasi incorrigibilis videretur, aut specialis causa exigeret aliud. Hinc secundum Augustinum, raro et non nisi ex magna necessitate objurgationes sunt faciendæ. Tertio, ex caritate et zelo justitiæ agat hoc, non ex impetu passionis. Quarto, opportunitatem loci temporisque perpendat. Itaque qui alium vult purgare, corripere, judicare, primo perpendat an sit in eadem vel majori culpa, et tunc primo corrigat semetipsum; si autem non est in eadem aut majori culpa, sed fuit, tunc misericordiam sibi exhibitam exhibeat proximo, et se hominem esse ac ruere posse consideret: sicque custoditus ac humilis sit, nec super alium se extollat, præsertim quia in alio aliqua forsitan bona sunt propter quæ tolerandus est, vel in prædestinatione divina forte est magnus.
Legitur in Vitaspatrum, quod Pater cujusdam cœnobii Fratrum misit ad abbatem Moysen, ut veniret et judicaret quemdam Fratrem culpabilem. Itaque sanctus abbas Moyses tulit sportam magnam vetustam quam implevit arena, et super dorsum suum eam portavit; aliam quoque parvam sportam cum modica arena ante se bajulavit. Quumque cœnobium introiret, dixerunt ad eum: Quid est hoc, Pater? Respondit: Ista magna sporta cum sua arena peccata mea sunt, quia multa et magna sunt, et non adspicio ea; sed sporta hæc parva est culpa proximi mei, custoditi, proni reprehendere alios etiam in minimis, qui si ab alio increpentur, mox indignantur: ideo obtenebrati sunt mente. Quorum errorem, præsumptionem atque superbiam semper vitemus, et increpationes cum gratiarum actione suscipiamus.
Footnotes
-
Cf. p. 207 et s. ↩
-
Matth. xviii, 15. ↩
-
1 Cor. u, 11. ↩
-
Rom. 1, 21. ↩
-
Galat. vi, 3. ↩
-
Prov. xi, 27. ↩
-
Rom. xiv, 4. ↩
-
Luc. vi, 37. ↩
-
Matth. vii, 1, 2. ↩
-
Cf. p. 205 A. ↩
-
Luc. vi, 27, 28, 35-37. ↩
-
De Divin. nom. c. iv. ↩
-
Act. xx, 35. ↩
-
Prov. xxii, 9. ↩
-
Philipp. ii, 21. ↩
-
Is. i, 23. ↩
-
Luc. vi, 38. ↩
-
Prov. x, 9. ↩
-
1 Petr. ii, 1, 2. ↩
-
Josue xxiv, 14. ↩
-
Luc. vi, 39. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Eccli. iv, 36. ↩
-
Luc. vi, 41. ↩
-
Epist. viii. ↩
-
Prov. xviii, 17. ↩
Chapter 71 of 243