Sermo 5
Ad religiosos
DE INCOMPARABILI INÆSTIMABILIQUE ELECTORUM BEATITUDINE.
NON sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Rom. VIII, 18.
Hæc est evangelicæ legis doctrina et christianæ sapientiæ fides, quod in visione divinæ essentiæ clara et immediata per speciem, angelorum ac hominum consistat felicitas. Propter quod oravit Propheta: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.1 Et Christus obedienti promisit: Manifestabo ei me ipsum. Et rursus ad Patrem: Hæc est (inquit) vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Hanc autem beatificam, præstantissimam ac deliciosissimam Dei visionem putaverunt summi philosophi non solum hominibus, sed angelis quoque impossibilem esse, eo quod Deus sua actualitate, claritate et perfectione immensa, universorum spirituum creatorum naturam et dignitatem in infinitum transcendat, ac prorsus immensæ perfectionis consistat. Propter quod per speciem creatam clare in se ipso non valet videri. Idcirco, secundum approbatos theologos, non nisi per increatam speciem a Beatis conspicitur, ita quod ipsa divina essentia loco intelligibilis speciei unitur mentibus Beatorum, sic quod ipsa est quod videtur, et quo videtur, seu objectum et forma.23 Sicque quemadmodum Deus se per suam intuetur essentiam, ita Beati ipsum per suam essentiam beatifice contemplantur. Quis ergo nunc capere queat, quanta sit ista Beatorum felicitas, quanta gloria, quanta nobilitas, quanta excellentia, imo et deificatio quam sublimis, taliter Deo uniri, sic eo repleri, atque ad libitum eo plenarie frui; tam clare et immediate infinitam illam, increatam, supersplendidissimam ac superpulcherrimam lucem conspicere?
Denique Sancti divinam essentiam clare per speciem cognoscendo, clare et immediate ac facialiter vident, noscunt, intelligunt quidquid in Deo est et quidquid est Deus. Ideo splendide, immediate et delectabilissime contemplantur totam superaltissimam Trinitatem, et omnem ipsius mutuam intuitionem et superardentissimam dilectionem, mutuam complacentiam ac fruitionem, emanationem quoque et communicationem ad intra; conspiciunt qualiter Filius generetur a Patre, et Spiritus Sanctus profluat ab utroque, qualiter ipse Spiritus Sanctus sit Patris et Filii dulcissimus nexus, jucundissimum osculum, æternus complexus. Insuper, quamvis futura gloria illa, quantum ad principale essentialeque præmium, sit clara et fruitiva visio Dei, seu fruitio ejus completa, nihilo minus alia bona quamplurima et accidentalia præmia, præclara gloriæ dona et innumerabilia gaudia, essentiali præmio sunt conjuncta, et præsertim post generalem resurrectionem erunt annexa, videlicet: visio humanitatis Christi et Virginis gloriosæ ac omnium Beatorum, et jucundissima eorum societas, quatuor corporis dotes, melodia cœlestis, admiranda suavitas, ac mutua gaudiorum redundantia ab uno in alium. Itaque, quum Deus, qui est beatificæ fruitionis objectum, sit æterna et incommutabilis veritas, infinita ac superpurissima bonitas, incircumscriptibilis pulchritudo, immensa dulcedo, increata et prorsus interminata felicitas, sapientia, opulentia, omnipotentia ac dignitas penitus illimitata, bene et subtiliter asserit S. Thomas, quod beatitudo Sanctorum in patria, quum sit tanti boni immediata visio sive fruitio, sit dignitatis quodammodo infinitæ. Quumque accidens denominet suum subjectum, beatitudo illa cives cœlestes facit quodammodo infinitæ dignitatis ac excellentiæ esse. O quam incomprehensibile bonum est præmium tantum!
Certe, sicut Apostolus ait, nequaquam condignæ sunt passiones, labores, tribulationes, aut meritoriæ actiones vitæ præsentis, ad gloriam tantam, ad tam consummatam, securam, æternalem, et contentativam, satiativam seu plene quietativam felicitatem.4 Imo, ut Augustinus disseruit, tanta est pulchritudo divinæ justitiæ, tanta est jucunditas lucis æternæ, ut quamvis in ejus clara et fruitiva visione non liceret nisi una die manere, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitæ pleni divitiis, deliciis atque honoribus, merito contemnerentur, imo et omnes adversitates æquanimiter sustinerentur. Non sunt ergo condignæ passiones vitæ præsentis ad gloriam illam, quum passiones vitæ hujus sint parvæ et breves ac paucæ, gloria vero futura, magna et ineffabilis, imo quodammodo infinita, et vere æterna ac multiplex exstet, et status omnium bonorum aggregatione perfectus. Ideo apte sanctus dixit Gregorius: Si consideremus quæ et quanta nobis promittuntur in cœlis, vilescunt animo omnia quæ habentur in terris. Vere, ut Propheta Apostolusque testantur, Oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor hominis cogitavit, quæ Deus suis præparavit electis.56
Si tam desiderabile et jucundum est videre unum civem cœlestem in sua gloria et decore, quale gaudium est totam cœlestis Jerusalem conspicere societatem, omni serenitate, tranquillitate, exsultatione perfusam, impletam et superimpletam, indissolubili ac fervidissima caritate conjunctam, inviolabili securitate munitam? Quod si in contemplatione felicium creaturarum humanitatisque Christi et Virginis benedictæ tanta consistit lætitia, tanta felicitas in contemplatione et fruitione supergloriosissimi Creatoris, essentialiter ac incircumscriptibiliter boni et pulchri, veri, divitis et perfecti, delectabilis, gratiosi, convenientis, dulcis atque amabilis, qui universis et singulis infinite et prorsus incomparabiliter eminet, melior, amabilior, pulchrior, dulcior convenientiorque consistit; quam incomparabilis et superexuberans consistit beatitudo et gloria? Utique sicut qui nudo corpore in calidissimo fornace jaceret, se ipsum præ tormentorum excessu non caperet, quoniam totus calamitate et pœnis esset repletus, præoccupatus et victus; sic Sancti in patria tam indicibili beatitudine sunt repleti, quod se ipsos præ gaudio et exsultatione capere vix videntur. Ideo scriptum est, quod quasi scintillæ in arundineto discurrent, et quasi vituli de armento tunc salient.78 Erunt namque in ipsa increatæ beatitudinis immensa plenitudine quasi in pelago quodam profundissimo demersi atque absorpti.
Nullum itaque tempus appareat nobis longum, nullus labor molestus, nulla tribulatio gravis, quibus tantam adipisci felicitatem valemus. Studeamus semper cor mundum habere et in caritate proficere : siquidem beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et quo Deum nunc purius ferventiusque diligimus, eo ipsum in æternum clarius jucundiusque videbimus. Nulla ergo passionum caligine, nulla ira, impatientia, cupiditate, injustitia, aversione patiamur mentis nostræ aciem inquinari. Et in primis omnem excutiamus ignaviam et torporem, omnem carnalitatem et dissolutionem; omnique diligentia suam quisque custodiat mentem, et fructuose occupet eam, potissimum quum omni hora possimus tantæ beatitudinis promereri augmentum. Faciamus igitur omne opus Dei diligenter, ferventer, gaudenter, ad laudem et gloriam ejus.
Footnotes
Chapter 72 of 243