Skip to the text

Sermo 6

QUALITER NON DEBEAMUS JUDICARE; ET DE MULTIPLICI JUDICIO.

NOLITE judicare, et non judicabimini. Luc. VI, 37.

Sciens Filius Dei sapientia Patris æterni pronitatem cordis humani in malum, et debilitatem ac fallibilitatem intellectus nostri, atque deflendam perversitatem ex superbia et curiositate manantem, qua singuli quique, nobis ipsis relictis et neglectis, proclives ac temerarii sumus alios judicare, accusare, contemnere et damnare, saluberrime docuit ac rationabilissime jussit ut neminem judicemus.12 Quo verbo ab innumerabilibus periculis et peccatis nos præservavit atque retraxit, si tamen obtemperare dignemur, et non, indomitorum instar equorum ac furentium canum, recalcitremus ac remordere conemur. Verumtamen verbum hoc Salvatoris difficultatem habet ad intelligendum, præsertim quum alibi dicat Salvator:3 Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate;45 et rursus, Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Neminem autem corripimus, nisi quem culpabilem judicamus: sicque correptio præsupponit et includit judicium. Denique præsidentes subditos suos judicare tenentur.

Est igitur advertendum, quod judicare tripliciter sumitur. Primo, stricte ac proprie: et sic judicare est per definitivam sententiam ex auctoritate aliquid determinare. Et ita eorum dumtaxat est judicare qui jurisdictionem super aliquem habent, sive in foro exteriori et contentioso, sive in foro interiori et conscientioso. Sicque asserit Thomas in secunda secundæ: Judicare, proprie nominat actum judicis in quantum est judex. Judex vero, ut ait Isidorus, dicitur, quasi jus dicens. Unde judicium sic sumptum, pertinet ad prælatos et præsidentes. In foro autem conscientioso spectat etiam ad confessores, quibus incumbit de confitentium judicare peccatis, et pœnam seu satisfactionem pro culpa ex auctoritate quadam imponere. Itaque judicium sic proprie sumptum, in tantum est licitum, in quantum est actus justitiæ. Porro, ad hoc ut sit justitiæ actus, tria sunt requisita: primum, ut ex inclinatione justitiæ, non ex aliqua passione aut prava radice, procedat; secundum, quod ex legitima procedat auctoritate ejus qui judicat; tertium, ut secundum rectam proferatur rationem seu directionem prudentiæ, et secundum regulas juris. Quodcumque autem defuerit horum, erit vitiosum judicium: quia si desit primum, vocatur judicium perversum; si desit secundum, vocatur usurpatum; si tertium, dicitur temerarium sive suspiciosum, ut quando de dubiis et occultis quis ex levibus conjecturis et signis judicare præsumit.

Secundo, judicare sumitur communiter et extense: et ita est idem quod aliquid tale aut tale affirmare aut æstimare, videlicet verum aut falsum, bonum aut malum, licitum sive illicitum reputare. Sicque ad quemlibet ratione utentem aliquo pertinet modo, Deo per Jeremiam dicente: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.6 Et maxime debet unusquisque actus proprios judicare secundum quod potest, ut de bonis gratias Deo agat, de malis pœniteat, dicente Apostolo:7 Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.

Tertio, judicare sumitur communissime pro quacumque apprehensione, qua aliquid apprehenditur ut est, vel ut conveniens seu nocivum. Et ita judicium ad irrationalia animalia quoque, atque ad quamlibet cognitivam ac appetitivam spectat potentiam. Nam ovis, viso lupo, judicat eum sibi nocivum, et fugit; visaque matre, judicat eam sibi convenientem, et currit ad eam. Juxta hunc sensum, unaquæque potentia cognitiva, secundum philosophos, judicat de suo objecto. Unde in libro Job habetur:8 Nonne gustus escas dijudicat, et fauces comedentis saporem?

Itaque, dum in evangelio hodierno loquitur Christus, «Nolite judicare», sumitur judicare secundo modo.9 Et intelligendum est verbum hoc Salvatoris, non de quocumque judicio, sed de judicio inordinato, utpote de judicio perverso, et usurpato, ac temerario seu suspicioso. Quod ut clarius intelligatur, oportet scire, quod judicii secundo modo accepti diversæ sunt causæ et varii gradus: quia interdum procedit ex evidentia facti, ut si quis videat quempiam furtum aut homicidium perpetantem; interdum ex evidentibus signis, ut si inveniatur nudus cum nuda in lecto, cum circumstantiis violentam suspicionem causantibus. Sicque malum de proximo judicare, nulla est culpa, et cuilibet licet, ut communiter scribunt doctores.

Verumtamen in his modis duobus, non reor licitum cum æquali certitudine malum de aliquo judicare. In primo etenim modo, cum absoluta certitudine judicare de proximo licet; in secundo autem, generaliter loquendo, non licet hoc, sed cum quadam præcipua probabilitate. Non enim certitudinaliter sequitur, Iste et ista simul in lecto inventi sunt nudi, ergo sunt fornicati: quia staret quod mas sectus esset aut frigidus, aut per impios compulsi essent simul jacere. Legitur quoque de S. Bernardo, quod religionem nondum ingresso, impudica puella se injecit ac sociavit in lecto; ille vero cum omni modestia in extremam lectuli se collocans partem, mansit castissimus. Insuper, quamvis de nobis ipsis ac aliis, ad tempus scire pro certo possimus nos esse in peccato mortali, non tamen cum absoluta certitudine scire valemus nos ipsos aut alios esse in caritate et gratia, sine revelatione divina. Propterea, quamvis ex evidentia facti, de nobis ac aliis certitudinaliter judicare possimus esse nos in culpa mortali; non tamen sic, quod simus simpliciter boni, videlicet in caritate et gratia constituti, aut quod actio nostra sit meritorie bona, quamvis sit bona ex genere. Nihilo minus possunt in aliquo apparere tot et tanta meritoriæ bonitatis ac sanctitatis indicia, quod cum certitudine multum probabili et valde præcipua liceat judicare eum vere meritorie bonum, seu in caritate existentem et Deo acceptum, quum illa indicia revelationi æquipollere veraciter videantur.

Tertio, judicatur malum de proximo ex levibus causis et signis. In quo judicio triplex est gradus. Primus, dum quis ex levibus causis aut signis, incipit dubitare de proximi bonitate: et hoc veniale exstat peccatum, ex infirmitate humana procedens; nec hoc proprie appellatur judicium, sed magis suspicio. Secundus gradus, dum ex hujusmodi signis firmiter sentit aut asserit de proximo quod sit malus: quod proprie vocatur judicium. Et si malum quod taliter de proximo judicat, mortale peccatum sit, tunc taliter judicare est mortale peccatum, quum sit caritati et rectæ rationi contrarium, justitiæ quoque atque prudentiæ derogativum. Tertius gradus, dum ex levibus causis et signis, non dumtaxat taliter judicat, sed etiam ad proximi punitionem procedit, affligendo aut accusando eum assertive, quasi de facto : et hoc prædictis est gravius, quum tam caritati quam justitiæ magis contrarietur. Hæc ergo judicia prohibet Christus, dicendo : « Nolite judicare ».

Porro, si interrogetur, an ex suspicionibus liceat judicare, respondent Thomas, Durandus, Joannes, et alii, quod suspicio propriissime sumpta, est opinio mali de alio, ex levibus causis et signis concepta. Oriturque talis suspicio ex origine triplici. Primo, ex malitia suspicantis, qui sibi de propria malitia conscius, faciliter judicat alios sibi esse consimiles. Secundo, ex malo affectu ad alium : sicut qui alium odit aut ei irascitur, malum de ipso facile suspicatur. Hujusmodi autem suspiciones quum sint perversæ, sicut earum origines, non licet judicare ex eis. Tertio procedit suspicio ex experientia quadam. Unde juxta Philosophum secundo Rhetoricæ, senes sunt magis suspiciosi, quia ex temporum diuturnitate aliorum defectus magis experti sunt, et verisimilius eos conjiciunt atque considerant : juxta illud in Ecclesiastico, Vir in multis expertus, cogitabit multa. Estque suspicio ista minus culpabilis, quia plus de certitudine habet, et ex causa meliori procedit.

Quum autem sit triplex suspicio, utpote levis seu temeraria, quæ ex levibus causis procedit et signis; alia vero sit suspicio probabilis, ut dum multa aut probabilia signa mali apparent; tertia autem sit suspicio violenta, quæ ex signis valde verisimilibus et quasi cogentibus profluit : præfata suspicionis definitio, de suspicione propriissime sumpta præstatur, utpote de suspicione levi ac temeraria. Suspicio autem probabilis, et violenta, quanto plus de certitudine sortiuntur, tanto minus proprie suspiciones vocantur. Nec ex suspicione probabili licet malum judicare de alio cum assertione, quia multipliciter falli quis posset; tamen judicare ex ea est minus culpabile quam ex temeraria suspicione, loquendo in genere. Imo veniale peccatum est, si in suspicione sistatur; si autem usque ad assertionem de malo alterius procedatur, mortale esse peccatum præsumitur, si malum quod alteri imputatur exsistat mortale. Ex quibus omnibus innotescit, quam periculosum sit inordinate de proximis judicare, potissimum religiosis, quorum est soli Deo et sibi ipsis vacare. Ideo, Climaco protestante, Qui judicat, usurpat sibi quod Dei est, et tanquam blasphemiæ reus probatur.

Denique, circa hæc verba Christi, Nolite judicare, ait Cyrillus : Christus Dominus noster sedat et tollit hic pessimam consuetudinem et passionem animarum nostrarum, principiumque contemptus aliorum. Quum enim deceat homines circumspicere semetipsos, atque secundum Deum conversari, hoc tamen multi non faciunt, sed examinant aliena, et si viderint aliquos infirmari aut cadere, tanquam priorum obliti defectuum, detrahunt. Postremo, quum homo omni possit momento a Spiritu Sancto tangi et pœnitere, quamvis possimus certitudinaliter judicare aliquem esse in mortali peccato, dum eum in actu hujusmodi vitii videmus intentum, tamen actu cessante, certitudinaliter judicare non possumus eum adhuc in culpa esse mortali.

Non igitur simus ad judicandum præcipites et incauti, sed potius juxta Christi doctrinam, simus misericordes et peccantibus condolentes, atque pro ipsis orantes; et cetera spiritualia misericordiæ opera tanto instantius ac copiosius exerceamus, quanto corporalia misericordiæ opera minus exercere valemus : quæ tamen pio affectu exercere non desistamus. Et judicet, corripiat ac castiget unusquisque se ipsum, ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Gen. VIII, ↩

  2. 1 Cor. 1, 24. ↩

  3. Joann. VII, ↩

  4. XVIII, 15. ↩

  5. Matth. ↩

  6. Jer. xv, 19. ↩

  7. I Cor. xi, 31. ↩

  8. Job xxxiv, 3; xii, 11. ↩

  9. Luc. vi, 37. ↩

Chapter 73 of 243