Skip to the text

Enarratio in evangelium

ESTOTE MISERICORDES, SICUT ET PATER VESTER CŒLESTIS MISERICORS EST. Luc. VI, 36-42.

SALVATOR in evangelio hodierno multa nobis proponit moralia documenta valde salubria. Et primo ad misericordiam nos hortatur, dicendo : Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est. Misericordia proprie virtus est qua quis miseriis aliorum cordialiter compatitur, realiterque succurrit pro posse. Misericordia itaque Deo non competit quantum ad primum istorum, quia compassionis affectus in Divinitatis invariabili impassibilique natura non cadit; nec quantum ad hoc Deus vocatur misericors, quia ut asserit Damascenus, misericors dicitur quasi cor miserum habens, miserum scilicet ratione pœnalitatis, quia compassio pœna quædam est. Sed quantum ad secundum, misericordia Deo potissimum convenit, quoniam omnibus indigentibus et miseris ad ipsum clamantibus piissime subvenit, ignoscit, gratiam præstat, bona corporalia spiritualiaque largitur :1 imo ingratos ac pessimos sæpe misericorditer prævenit, tangit, illustrat, convertit et salvat, sæpe tam gratiose, quod ubi abundavit delictum, abundat et gratia.2 Debemus ergo instar Patris cœlestis esse misericordes, proximis pie compatiendo, subveniendo, ignoscendo, et opera misericordiæ, tam spiritualia quam corporalia, pro viribus liberaliter impendendo, quemadmodum ad Ephesios docet Apostolus :3 Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Christus quoque :4 Beati (inquit) misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Deinde aliud proponit Dominus documentum. Nolite judicare, et non judicabimini. Verbum hoc difficultatem sortitur, propter diversas auctoritates Scripturæ, in quarum aliquibus judicare jubemur seu admonemur, ut quum ait Salvator :5 Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate.67 Apostolus quoque affirmat : Spiritualis homo judicat omnia ; et, Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur. Sic et Michæas ait :8 Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te :9 utique facere judicium, et diligere misericordiam.10 Atque Psalmista : Judicate egeno et pupillo. Quomodo ergo Christus ait tam absolute, Nolite judicare ? Quibus tamen verbis concordat illud Apostoli : Tu quid judicas fratrem tuum ? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi ; et, Unusquisque pro se rationem reddet Deo : non ergo amplius invicem judicemus.11

Pro horum concordantia est sciendum, quia ut Thomas scribit, judicium proprie sumptum, est actus judicis in quantum est judex. Judex vero dicitur, quasi jus dicens. Idcirco judicium est prolatio sententiæ secundum regulam juris. Unde judicium est actus justitiæ, tanquam virtutis inclinantis ad judicandum idonee ; et est actus rationis atque prudentiæ, tanquam proferentis ipsum judicium. Judicium itaque in tantum est licitum, in quantum ex justitia et ratione per prudentiam informata procedit. Denique tria requiruntur ad hoc quod judicium de alio per modum sententiæ definitivæ sit licitum. Primo, ut procedat ex virtute justitiæ, non ex impetu passionis, cupiditate seu odio. Qui enim in magnis peccatis sunt, judicare non debent eos qui in eisdem aut minoribus sunt peccatis, secundum Chrysostomum. Secundo, ut procedat ex auctoritate præsidentis: quia non debet quis mittere falcem in messem alienam, id est non judicare nisi sibi subjectos. Tertio, ut proferatur secundum veram prudentiam. Si primum horum defuerit, vocatur judicium injustum atque perversum; si secundum, vocatur usurpatum; si tertium, vocatur suspiciosum aut temerarium. Hæc itaque inordinata judicia prohibet Christus, quum ait: « Nolite judicare ». De manifestis vero, et quæ bono fieri animo nequeunt, possumus judicare, quum dicat Salvator:12 Attendite a falsis prophetis; a fructibus eorum cognoscetis eos.

Quoniam ergo debiles sumus in ratione, ita quod facile erramus et fallimur, atque ad passiones et vitia rectum judicium pervertentia proni sumus, Christus a multis periculis nos eripit et præservat, dum judicare nos prohibet. Et judicium istud inordinatum præcipue periculosum est ac cavendum imperfectis et passionatis hominibus; et præsertim providendum est eis, ne proni sint judicare eos ad quos minus afficiuntur, et contra quos cito tentantur, ne passionibus vitiisque cæcati, de illis judicent vitiose. Sed se ipsum unusquisque discutiat, attendat, dijudicet, increpet et castiget. Hinc ait Cyrillus: Christus hic sedat et tollit pessimam consuetudinem et pravitatem animarum nostrarum, principiumque contemptus aliorum. Quum enim deceat homines circumspicere semetipsos, et secundum Deum conversari, hoc tamen multi non faciunt, sed examinant aliena, et si viderint aliquos infirmari aut cadere, tanquam propriarum culparum obliti, mox detrahunt. Præterea dubia in partem meliorem sunt interpretanda, non cum absoluta assertione, sed cum pia confidentia et æstimatione. Judicium quoque detestabile est, dum fertur sententia de secretis cordis absque sufficientibus signis; item, dum judicatur de futuro hominis statu, hoc est, an debeat pœnitere an non: de hoc namque incerti consistimus, qualis scilicet quisque futurus sit; et rursus, dum dubia in partem trahuntur pejorem.

Præterea quæri potest, an ex suspicione liceat judicare. Ad hoc Thomas respondet: Suspicio est opinio mali de alio, ex levibus causis concepta; et procedere potest ex tribus. Primo, ex malitia suspicantis, qui sibi de propria malitia conscius, facile putat alios sibi similes in peccatis. Secundo, ex malo affectu ad alterum: sicut dum aliquis alium odit aut ei irascitur, facile suspicatur malum de eo. Tales igitur suspiciones sunt perversæ, sicut et causæ earum. Tertio procedit ex quadam experientia: unde secundum Philosophum, secundo Rhetoricæ, Senes sunt magis suspiciosi, tanquam aliorum defectuositates magis experti. Et ista suspicio est minus illicita, quoniam causa ejus est melior, certitudinique propinquior. Itaque non licet judicare ex suspicione procedente ex malitia suspicantis vel ex malo affectu ejus ad alium, nec ex suspicione procedente ex quadam experientia cum absoluta assertione. Insuper triplex est gradus suspicionis sive suspiciosi judicii. Primus, dum quis ex levibus causis aut signis, de bonitate alterius dubitat: quod est veniale peccatum, pertinens ad tentationem humanam, sine qua præsens vita non agitur, et ex humana infirmitate procedit suspicio ista. Secundus gradus est, quando ex levibus signis firmiter æstimat alium esse perversum: et hoc est mortale peccatum, et contra caritatem fraternam, et habet contemptum fratris adjunctum. Tertius gradus est, quando ex levibus causis proceditur ad punitionem alterius: et hoc adhuc gravius est, et contra justitiam.

Id quoque sciendum, quod quamvis dubia sint in melius interpretanda, quantum ad quamdam piam fiduciam, quoniam non debemus esse proni ad male sentiendum de alio; tamen, quando impendendum est remedium contra peccatum, interpretanda sunt in partem pejorem, propter securitatem, non asserendo quod mala sint, sed de pejori timendo, et pœnam seu satisfactionem pro eis injungendo, ac si mala essent. Itaque, « nolite judicare » judicio quocumque inordinato secundum modos prætactos, « et non judicabimini » judicio reprobationis ac condemnationis, dummodo alia quoque servetis præcepta, et usque in finem perseveretis in bonis. De hoc judicio loquitur Christus: Qui verbum meum audit, habet vitam æternam, et in judicium non venit.13

Nolite condemnare. Condemnatio ex judicio oritur, vel illud includit. Ideo, sicut non quodcumque, sed inordinatum dumtaxat prohibetur judicium, ita non quæcumque, sed inordinata condemnatio prohibetur, videlicet propter incerta et levia signa aliquem condemnare, seu etiam non subjectum, vel affirmare aliquem finaliter esse damnandum, qui tamen pœnitere quotidie potest. Præsidentes vero et judices possunt, imo et obligantur impios condemnare, quando justitia id requirit. Aperte etiam sceleratos, secundum quod tales sunt, et eos quos in actu vitioso videmus, damnare et reprobare sub conditione explicita vel implicita licet, videlicet, nisi pœnituerint: ut si aliquem videamus adulterium aut homicidium scienter committere, nullum est dubium, quin in peccato exsistat mortali, damnationeque dignus sit, et nisi pœnituerit, in æternum damnabitur. Et non condemnabimini damnatione æterna a Deo, dummodo ex caritate Dei vitetur condemnatio aliorum inordinata, et perseveretur in bonis, ut tactum est.

Dimittite injurias vobis illatas: juxta illud ad Colossenses, Induite viscera misericordiæ, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam;14 et dimittetur vobis a Deo, quod eum offendistis peccando, juxta illud Ecclesiastici: Relinque proximo tuo nocenti tibi;15 et tunc deprecanti tibi solventur peccata. Et ecce hæc est infinita misericordia atque dignatio superexaltati et incomparabilis Dei, quod vult illi dimittere sua peccata, qui ignoscit peccanti in se: quum tamen peccatum per comparationem ad Deum habeat enormitatem quodammodo in infinitum majorem, quam peccatum commissum in hominem per comparationem ejus ad hominem tantum, secundum quod Deus est majestatis, sanctitatis, et excellentiæ in infinitum majoris quam homo. Non ergo simus Deo ingrati, nec ad ignoscendum graves et tardi. Potest et ita intelligi: « Dimittite » ea quæ pauperes vobis debent, vel captos quos expedit dimitti, vel temporalia bona, secundum quod princeps Apostolorum asseruit, Ecce nos dimisimus omnia;16 « et dimittetur vobis » iniquitas vestra.

Date consilium aut auxilium indigenti, et quod rationabiliter postulatur a vobis non denegetis, sed date ex caritate Dei ac proximi, secundum veræ discretionis censuram; et dabitur vobis a Deo gratia in præsenti et gloria in futuro, quum Deus sit omnium bonorum copiosissimus remunerator. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Per hanc omnem circumlocutionem insinuatur, quod ineffabiliter copiosa erit retributio operum caritatis ac pietatis in cœlo: quæ retributio per mensuram exprimitur, quoniam præmium merito correspondet ac proportionatur, quemadmodum mensurato mensura; et item, quoniam Deus secundum sapientiam suam omnia moderatur, atque in pondere, numero ac mensura constituit universa.17 Quamvis autem ista retributio seu mensura effective detur ab uno Deo, Christus tamen pluraliter loquitur, « dabunt », videlicet pauperes quibus opera pietatis impenditis, quia cooperantibus interventione illorum ac meritis datur hæc mensura seu merces. Itaque, « mensuram bonam », id est legitimam, quia non minus quam justum est dabunt, « et confertam », id est plenam, « et coagitatam », ut per compressionem plus capiat, « et supereffluentem », id est tam abundantem et cumulatam ut supereffluat undique, « dabunt in sinum vestrum », id est in gremio cordis, in fundo mentis, in secretissimo intellectus ac voluntatis, quia intellectus implebitur ac reficietur beatifica contemplatione veritatis divinæ, voluntas quoque dulcissima fruitione bonitatis altissimæ.

Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis, id est, juxta exigentiam meritorum vestrorum vobis retribuetur; et sicut feceritis proximis vestris, juxta hoc Deus faciet vobis, videlicet prout opera vestra merentur : quoniam præmium correspondet merito, magisque pensatur secundum magnitudinem interioris affectus, quam operis exterioris; prout ait Salvator, quod vidua quæ misit et obtulit duo minuta, plus omnibus misit.18 Unde rursus Christus testatur : In domo Patris mei mansiones multæ sunt, id est diversi gradus præmiorum, juxta gradus ac differentias meritorum.19 Paulus quoque fatetur : Qui parce seminat, parce et metet.20 Nec his obviat quod pro temporali merito datur merces æterna, et quod Deus electos supra condignum remunerat, reprobos vero citra condignum punit : quoniam ista mensuræ æqualitas, proportio, sive identitas, consideratur in genere : ut qui plus peccavit, plus puniatur; et qui plus promeruit, copiosius coronetur.

Dicebat autem illis quibus sermonem hunc fecit, præsertim discipulis suis, et similitudinem quæ subditur : Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Hoc in corporalibus ita est; nec est similitudo tantum, sed veritas et res. Verumtamen Christus hoc pro similitudine introduxit, quia per hoc aliud designavit, videlicet quod etiam in spiritualibus ita est : utpote quod mente cæcus, id est ignarus, passionatus, negligens et carnalis, non est idoneus regere alios; sed tam ipse quam subditi ejus, ruunt, nunc quidem in foveam, id est vitiorum profunditatem, deinde in foveam infernalem, de qua scriptum est :21 Facies superborum in foveam demerge. His verbis edocuit Christus, quod rectoribus, et prædicatoribus, ac prælatis necessariæ valde sint notitia divinorum, scientia Scripturarum, splendor virtutum, stabilitas mentis, ne facile conturbentur aut passionentur. Ridicula etenim, imo et periculosa res est speculator et ductor cæcus, doctor inscius, præco mutus, præcursor claudus, rector injustus : tales namque se ipsos aliosque præcipitant. Hinc ait Gregorius : Dum pastor per abrupta vitiorum graditur, necesse est ut per præcipitium grex sequatur. Pastor enim se habet in populo sicut oculus in corpore. Propterea apud Jeremiam scriptum est :22 Quia stulte egerunt pastores et Dominum non exquisierunt, ideo omnis grex eorum dissipatus est.

Non est discipulus super magistrum. Hoc generaliter ita est, loquendo de magistro discipuloque formaliter : quia discipulus in quantum discipulus, inferior est magistro in quantum magister est; quamvis materialiter discipulus, id est homo qui est discipulus, possit esse magistro suo potentior, altior, sanctior, ingeniosior, imo et doctior. Si vero ad litteram per magistrum intelligatur ipsemet Christus, qui ait, Unus est magister vester Christus :23 certum est quod hoc magistro nullus discipulorum sit major; sed omnes valde sunt eo inferiores. Perfectus autem omnis discipulus erit, si sit sicut magister ejus, id est, si ei assimiletur per imitationem, aut conformetur. Non tamen talis discipulus erit perfectus simpliciter, sed in suo statu, gradu ac ordine. Si autem per magistrum Christus intelligatur, constat quod quanto plus quis hunc magistrum fuerit imitatus, tanto perfectior comprobetur : imo hujus magistri imitatio omnium est Christianorum perfectio.

Hæc autem locutus est Christus, ut se ipsum discipulis proponeret in exemplum. Tanquam dicat : Quum ego prætactas virtutes, præcepta, consiliaque impleverim, adversarios diligendo, inimicis benefaciendo, et cetera jam inducta agendo, decet ut et vos discipuli mei sic faciatis. Hinc alibi loquitur Christus : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.24 Aut certe verba hæc protulit Christus, ad declarandum quod cæcus cæcum non valeat ducere, id est prælatus insipiens alios regere :25 quia prælatus est velut magister subditorum suorum, ideo ipso errante, illi pariter errant, nec perfectiores sunt eo, secundum communem legem formaliterque loquendo. Verumtamen Deus electos suos non deserit, sed infirmat actione superna et directione angelica.

Deinceps Christus unumquemque hortatur ad sui ipsius discussionem sollicitam ac diligentem custodiam, que per aliam similitudinem instruit, cæcum a cæco duci non posse. Quid autem vides festucam, id est, parvum et veniale peccatum consideras, in oculo fratris tui, id est in proximo tuo, trabem autem quæ in oculo tuo est, id est grande et mortale peccatum proprii cordis, non consideras? quasi dicat Salvator : Stulte te habes in hoc, et contra caritatis ordinem atque justitiam agis. Hinc alio loco Christus disseruit : Quid proficit homo si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat?26 Caritas quippe incipit a se ipsa, et ordo caritatis ac justitia exigunt ut homo in primis corrigat, purget et curet se ipsum, aliis quoque exemplarem se præbeat, sicque idoneus sit eos arguere, ne in ejus negligentia scandalizentur. Aut quomodo potes dicere fratri tuo, id est proximo, Frater, sine, id est, permitte et patienter sustine, ut ejiciam festucam de oculo tuo, id est, parvum peccatum de corde tuo per correptionem et correctionem amoveam, ipse in oculo tuo trabem non videns, id est, in proprio corde majus sive mortale peccatum non pensans? Quasi dicat : Istud sapienter et ordinate facere nequis ; sed oportet ut in primis cures animam tuam, juxta illud :27 Medice, cura te ipsum. Unde ad Romanos dicit Apostolus : Qui alium doces, te ipsum non doces.28

Hypocrita: quia justum te simulas, alios increpando de parvis culpis, quum tamen sis vitiosus, non emendando te ipsum in magnis peccatis; ejice primum trabem de oculo tuo, hoc est, per contritionem, confessionem et satisfactionem, in primis purga te ipsum a magnis excessibus. Et istud potissimum pertinet ad prælatos, et præsidentes ac judices. Et tunc perspicies, id est, mentaliter illuminatus eris et acute videbis, ut educas festucam de oculo fratris tui, secundum sensum expressum.

Footnotes

  1. Matth. v, 45. ↩

  2. Rom. v, 20. ↩

  3. Ephes. iv, 32. ↩

  4. Matth. v, 7. ↩

  5. Joann. VII, 24. ↩

  6. Joann. XI, 31. ↩

  7. I Cor. II, 15. ↩

  8. Ps. LXXXI, 3. ↩

  9. Rom. XIV, 10. ↩

  10. Mich. VI, 8. ↩

  11. Rom. xiv, 12, 13. ↩

  12. Matth. vii, 15, 16. ↩

  13. Joann. v, 24. ↩

  14. Coloss. III, 12, 13. ↩

  15. Eccli. XXVIII, 2. ↩

  16. Marc. x, 28. ↩

  17. Sap. XI, 21. ↩

  18. Marc. xII, 42, 43. ↩

  19. Joann. xIV, 2. ↩

  20. II Cor. xIX, 6. ↩

  21. Job xL, 8. ↩

  22. Jer. x, 21. ↩

  23. Matth. xXIII, 10. ↩

  24. Joann. xIII, 15. ↩

  25. II Cor. ix, 6. ↩

  26. Luc. ix, 25. ↩

  27. Luc. iv, 23. ↩

  28. Rom. ii, 21. ↩

Chapter 68 of 243