Skip to the text

Sermo 7

QUAM FACIAT SIBI TERRIBILEM JUDICEM DEUM, QUI PRONUS EST CONFRATRIS SUI DICTA VEL FACTA TEMERE JUDICARE.

QUID vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quæ in oculo tuo est, non consideras? Luc. vi, 41.

Christus sapientia Dei Patris, sciens sibi omne judicium a Deo Patre esse collatum, et quam periculosum sit nobis judicare de aliis, quorum corda non intuemur, nec scimus quid agatur in eis, consultissime prohibet nobis temeraria et incauta judicia:1234 quæ sunt religiosis summe vitanda, quia non solum ad meliorem, sed item ad tutiorem viam tenentur, et ad quotidianum obligantur profectum, a quo pronitas ac temeritas judicandi de aliis, præsertim impediunt hominem. Nihilo minus quidam sunt religiosi, ut sic loquar, irreligiosi, intimorati, incustoditi ac stolidi, circa aliorum defectus et excessus observandos, describendos, dijudicandos, recitandos proni, curiosi, solliciti, se ipsos miserabiliter negligentes, imo fratres ipsis devotiores et spirituales patres suos judicare temere præsumentes. Quorum unicuique ait Salvator: Quid vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? Et quomodo potes dicere fratri tuo, Frater, sine ut ejiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum5 trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

Ex quibus æternæ, increatæ ac infinitæ Sapientiæ verbis ostenditur, quod volens corripere, judicare, corrigere, docere exhortarive alium, debet in primis corripere, judicare, corrigere, exhortari et instruere semetipsum. Qui enim in majoribus aut eisdem est vitiis, alium judicare, corripere aut corrigere est indignus. Propter quod ait Salvator: Medice, cura te ipsum;6 et Apostolus: Qui alium doces, te ipsum non doces.7 In Ecclesiastico quoque asseritur: Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.8 Et rursus Dominus loquitur: Ex ore tuo te judico, serve nequam.910 Hinc super illud Matthæi, Nolite judicare, scribit Chrysostomus: Non oportet exprobrare delictum, aut eum qui peccato aliquo præventus est, insolenter obruere, nec persequi jurgio, sed monere consilio. Non enim illum, sed temetipsum profecto condemnas, et facis tibi ipsi terribilius esse judicium, cogisque adversus te diligentissimam etiam de minimis fieri ultionem: ut enim diligentius tua examinentur peccata, legem primus ipse posuisti, severius de his quæ proximus peccaverat judicando. Sunt autem hæ diabolicæ tentationis insidiæ: nam qui severe discutit aliena, nunquam propriorum reatuum merebitur veniam. Et rursus: Si nullum (inquit) aliud haberemus peccatum, pro hoc solo nos gehennæ tradi satis abundeque sufficeret: quippe qui in aliorum delictis severi et amarissimi judices residemus, nostras autem trabes oculis nostris infixas non cernimus, qui aliena etiam minima tam sollicite perscrutamur, et ad condemnandos ceteros omne vitæ nostræ tempus absumimus.

Præterea, ut sciamus quæ judicia sint vitanda, quæ amplectenda, oportet advertere quod multiplex est judicium. Primum est judicium discretionis, quo inter bonum et malum, inter verum et falsum discernitur, et bonum ac verum eligitur, malum ac falsum abjicitur: de quo in Job fertur, Numquid qui non amat judicium, sanari potest?11 Et istud judicium debet quilibet circa se et circa subjectos exercere, si aliquibus præsit. Secundum est judicium commendabile, quod vocatur judicium propriæ discussionis, quo homo post propriæ vitæ diligentem examinationem judicat se talem qualis est: de quo ait Apostolus, Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.12 Tertium est judicium tolerabile, puta judicium definitivum seu assertivum de aliorum inexcusabilibus malis, quæ bono nequeunt animo fieri: de quibus Salvator, Ex fructibus (inquit) eorum cognoscetis eos.13 Quartum est judicium utile, scilicet judicium præsidentis, secundum regulas juris: juxta quod in Proverbiis habetur, Rex qui in veritate judicat pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.14 Quintum est judicium inutile, utpote judicium suspicionis, tamen absque pleno consensu rationis: de quo orat Psalmista, Aufer opprobrium meum quod suspicatus sum.15 Sextum est judicium detestabile. Quod fit quatuor modis. Primo, dum fertur sententia de secretis cordis sine sufficientibus signis: quod ad temerarium spectat judicium, quod non procedit ex certa notitia, neque ex vera prudentia. Secundo, dum dubia trahuntur in partem pejorem. Tertio, dum judicatur de futuro hominis statu, videlicet quod aliquis sit in vitiis suis mansurus, aut filius perditionis futurus. Quarto, dum contra jus assumitur exsecutio judicialis: contra quod dicit Apostolus, Quid mihi de his quæ foris sunt judicare?16

Insuper, super illud, Nolite judicare, asserit Augustinus: Nil aliud nobis hoc loco præcipi puto, nisi ut ea de quibus dubium est quo animo fiant, in partem meliorem interpretemur. Quædam namque et bono et malo animo fieri possunt: de quibus judicare temerarium est, maxime ut damnentur, id est, in pejorem partem trahantur. Duo autem sunt in quibus temerarium judicium vitare debemus: videlicet dum incertum est quo animo aliquid factum sit, aut incertum est qualis futurus sit qui nunc bonus aut malus apparet. Non ergo reprehendamus ea de quibus nescimus quo animo facta sint; nec ita reprehendamus quæ manifesta sunt mala, ut ejus qui fecit emendationem desperemus.

Præterea, juxta doctores, quædam sunt mala quæ bono animo fieri nequeunt, quoniam in sua ratione deformitatem peccati includunt, ut blasphemare, desperare, furari, latrocinari: de quibus judicare permittitur, quum certum sit quod sint mala. Alia sunt bona ex genere, quæ tamen male fieri possunt, ut dare aliquid mendicanti pro laude humana. Tamen quia aliorum nos latet intentio, talia sunt judicanda in bono, et probabiliter bona censenda, nisi verisimilia ad oppositum apparerent indicia. Juxta quod in Evangelio loquitur Filius Dei: Quum facis eleemosynam, noli tuba ante te canere, hoc est signa ostentationis monstrare.17 Alia autem sunt bona ex sua natura et propria ratione, quæ male fieri nequeunt: ut sunt eliciti et immediati actus virtutum, quibus secundum Augustinum, nullus directe utitur male, sicut diligere Deum, atque aliarum virtutum opera adimplere secundum intentionem, formam et modum Dei præcipientis, puta ex fide et caritate, ad gloriam Dei. Et talia sunt absolute bona et laudabilia judicanda in generali; tamen in particulari nos latet an actus nostri seu aliorum sint tales, absque revelatione divina, quum ignoremus an in caritate simus et gratia. Porro alia sunt opera indifferentia, utpote nec bona nec mala ex genere, ut levare festucam, fricare barbam. De quibus judicare illicitum est, quum agentis intentionem non videamus; sed interpretanda dicuntur in melius, non utique cum assertione, quia hoc esset incautum, quum sit incertum, sed cum quadam pia æstimatione et spe, qua semper de proximis meliora debemus confidere et sentire, nisi evidentia mali oppositi appareant signa.

Hinc, ut præclarissimus ille theologus et doctor irrefragabilis, Alexander magnus, videlicet Alexander de Hales, fatetur, ad simplices et subjectos etiam monachos pertinere potest judicium assertivum de manifestis et inexcusabilibus malis, loquendo de judicio interioris intelligentiæ et rationis, quod dicitur judicium adhæsionis, quo judicamus aliquem male egisse Deumque offendisse. De his autem de quibus multum probabilia malitiæ signa apparent, præsertim quæ suspicionem efficiunt violentam, licet eisdem cum condecenti probabilitate absque assertione temeraria judicare. Ex quibus judiciis procedere potest et debet proportionata correptio: quia de manifestis malis, quæ scilicet bene fieri nequeunt, corripiendus est frater cum assertione, quod scilicet sit culpabilis; de probabilibus vero malis corripiendus est moderatius et cum probabilitate, nec pia excusatio fratris est repellenda.

Deinceps communiter dicitur, quod de manifeste malis judicare permittimur, reprobando factum, non judicando aut condemnando personam. Contra quod objici posset, quod factum personam denominet: si ergo factum est malum, ergo et faciens. Rursus, quem actu mortaliter peccantem conspicimus, mortaliter vitiosum esse scimus, judicareque possumus. Et respondendum, quod personam judicare seu condemnare licite possumus ex evidentia facti, non quidem simpliciter, hoc est pro toto tempore atque finaliter, sed pro tempore certo, videlicet quamdiu in mortalis peccati actu esse conspicitur.

Simus ergo oculati, rigorosi, solliciti, considerando, discutiendo, dijudicando ac castigando proprias culpas; pii autem circa confratres. Et facillime ex toto corde omni injurianti indulgeamus, quemadmodum in evangelio hodierno docet Salvator, dicendo: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis: eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.18 Quo constat, quod sicut homo se habet circa proximos suos, sic Deus habet se circa illum. Unde qui fratribus suis caritativi, pii liberalesque sunt ex totis præcordiis, consilium auxiliumque præstantes secundum vires, et quod effectu non valent, agunt affectu, nec amari, acuti durique sunt alios judicando, conquerendo, aut ultionem quærendo, sed gratiam sibi communicatam in alterutrum administrant:19 hi specialem et maximam a Deo gratiam adipiscuntur. Judicare autem de aliis, summe periculosum est passionatis et amaris hominibus, potissimum de his a quibus offensos se arbitrantur, et circa quos minus bene afficiuntur. Si autem unusquisque se ipsum rite discutiat, tot calamitates, defectuositates, vitia atque pericula intuebitur in se ipso, quod non occupabit se inordinate cum alio, nec temere judicabit de aliquo, nec querulosus erit, neque detractor, neque facile offendetur: imo omni adversitate et confusione se dignum putabit, atque in propria causa patrocinari studebit.

Postremo, Christus in evangelio isto dicens, Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?20 percutit et condemnat quorumdam infelicium ambitionem, qui proprias defectuositates non intuentes, quum sint vani, passionati et ad se ipsos vitiose reflexi, ad fratrum suorum ducatum adspirant, officia amant, ad prælationem se ingerunt, etsi non evidenter, tamen latenter; et quod hominibus insinuare verentur ac sciri verecundantur, hoc mente coram Deo et Sanctis ejus gerere non formidant. O quam fœda est cordis eorum coram Deo pictura! Imperfectum ergo suum intueantur, et quam periculosum sit præsidere advertant; atque divini rigorem judicii pertimescentes, cum timore et tremore suam operentur salutem.21 Ad laudem, etc.

Footnotes

  1. 1 Cor. ii, 11. ↩

  2. 1 Reg. xvi, 7. ↩

  3. Joann. v, 22. ↩

  4. 1 Cor. i, 24. ↩

  5. Luc. vi, 41, 42. ↩

  6. Luc. iv, 23. ↩

  7. Rom. ii, 21. ↩

  8. Eccli. xxi, 30. ↩

  9. Matth. vii, 1. ↩

  10. Luc. xix, 22. ↩

  11. Job xxxiv, 17. ↩

  12. I Cor. xi, 31. ↩

  13. Matth. vii, 16. ↩

  14. Prov. xxix, 14. ↩

  15. Ps. cxviii, 39. ↩

  16. I Cor. v, 12. ↩

  17. Matth. vi, 2. ↩

  18. Luc. vi, 37, 38. ↩

  19. I Petr. IV, 10. ↩

  20. Luc. vi, 39. ↩

  21. Philipp. u, 12. ↩

Chapter 74 of 243