Skip to the text

Dominica XXV post Trinitatem

ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ

ECCE DIES VENIUNT. Jer. XXIII, 5-8.

QUONIAM dominica ista proxima est dominicæ Adventus Christi, idcirco nunc legitur loco epistolæ, lectio ista prophetica apud Jeremiam scripta, quia in verbis lectionis istius, Christi adventus prophetatus legitur, divinitusque promissus est. Ait itaque sanctificatus in utero Jeremias propheta : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo, id est, in terra concipi generarique faciam, David germen justum, id est Christum, qui secundum naturam humanam, de semine David regis natus est ex Virgine gloriosa, secundum illud ad Romanos : Factus est ex semine David secundum carnem. Idcirco vocatur justum germen, id est sanctus filius, regis David. Unde ad Virginem sanctam angelus dixit : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Et recte Christus vocatus est justum germen, de quo Gabriel dixit Mariæ : Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. De quo etiam apud Isaiam legitur : Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Unde Stephanus primicerius martyrum ait obstinatis Judæis : Dura cervice, patres vestri occiderunt eos qui annuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos proditores et homicidæ fuistis. De his diebus scribit ad Galatas Apostolus : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Et de germine isto scriptum est in Isaia : In die illa, videlicet tempore evangelicæ legis, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis.

Et regnabit Rex, hoc est, Christus per fidem, caritatem et gratiam spiritualiter regnabit in corde credentium qui ei deserviunt. Per prælatos quoque et vicarios suos præest fidelibus. Sicque ab exordio primitivæ Ecclesiæ, regnavit in Ecclesia militanti, et nunc regnat in Ecclesia triumphanti. Imo Christus secundum suam naturam assumptam, prælatus est omnibus creaturis, quemadmodum contestatur : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Alibi quoque dicitur : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Hinc Gabriel dixit Mariæ : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Quod et ab Isaia apertissime est prædictum. De quo etiam apud eumdem legitur prophetatum : Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Denique Christo secundum utramque suam naturam competit esse regem : quia ut Deus, est rex per increatam auctoritatem; et ut homo, per concessam in tempore potestatem. Et sapiens erit : quia in quantum Deus, sapiens est sapientia increata et infinita, imo essentialiter est ipsa Sapientia. Unde Apostolus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam nominat. Sapientia namque appropriatur Filio, quemadmodum ars, veritas et exemplar, quia procedit a Patre per intellectum. Porro secundum naturam humanam, sapiens est sapientia creata infusa, quæ

Jer. 1, 5. Rom. 1, 3. Luc. 1, 32. Ibid. 35. Is. LIII, 9. Act. VII, 51, 52. Galat. IV, 4. Is. IV, 2. Matth. XXVIII, 18. Joann. III, 35. Luc. 1, 32, 33. Is. IX, 6, 7. Ibid. XXXIII, 22. I Cor. 1, 24.

Cf. t. XXIX, p. 159 A et s. in Christo multiplex assignatur, sicut in expositione evangelii in dominica secunda post Nativitatem ostensum est.

Et faciet judicium et justitiam in terra. In Evangelio asserit Christus, Ego non judico quemquam;12 et iterum, Non misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: quo modo ergo Christus in primo suo adventu fecit judicium? Et respondendum, quod duplex est judicium, videlicet discretionis, quod ad prudentiam atque justitiam pertinet, quo inter bonum et malum, inter verum et falsum discernitur: et hoc Christus in primo suo adventu perfectissime fecit, bonos laudando, impios increpando ac detestando, virtutes docendo, vitia prohibendo, sicut in Evangelio scribitur; quosdam etiam occulto judicio ad fidem et gratiam misericorditer deducendo, alios juste derelinquendo. Sicque inter prædestinatos et præscitos discrevit: propterea ait, Nunc judicium est mundi.3 Aliud est judicium discussionis et remunerationis, quod particulariter fit in mortibus singulorum, et universaliter fiet in fine sæculorum: cujus judicii exsecutio spectat ad Christum secundum naturam assumptam. Judiciariam namque potestatem et ejus exsecutionem seu sententiæ prolationem meruit Christus sua humiliatione ac passione: quanquam et aliunde sibi competeret, utpote ratione hypostaticæ unionis suæ humanitatis cum Verbo æterno. Nam eo ipso quo Christi humanitas suppositali unione Verbo unita est, prælata est omni enti creato, et habet super omnia auctoritatem, præsidentiam atque judiciariam potestatem. Hinc ait ipse: Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio;45 et denuo, Dedit ei potestatem, et judicium facere, quia Filius hominis est. Hinc de ipso in Isaia est prædictum: Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ.6 Præterea Christus in terra fecit justitiam, hoc est opera virtuosa, justa et sancta, quemadmodum fatetur: Ego (inquiens) quæ placita sunt Patri, facio semper.

In diebus illis, puta in primo Christi adventu, salvabitur Juda, hoc est omnis populus Judæorum, imo totum genus humanum, quantum ad sufficientiam, non quantum ad efficientiam.7 Christus quippe, quantum in se est, pro totius humani generis satisfecit peccatis, sanctissime conversando, innocenterque moriendo. Verum non omnes passionis suæ fructum et efficaciam sortiuntur: quod est ex defectu eorum, non Christi. In Christi quoque passione omnes Judæorum Patriarchæ, Prophetæ, ac ceteri prædestinati olim defuncti, ab originalis peccati reatu redempti sunt, sicut et ipse prædixit: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.8 Præterea, in primo Christi adventu salvati sunt omnes veri Judæi, hoc est Deo fideliter confitentes (Juda namque confessio interpretatur), non autem carnales reprobique Judæi, qui synagoga sunt Satanæ.9 Propter quod Simeon justus dixit de infantulo Jesu: Positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel.10 Unde de electis Judæorum reliquiis apud Isaiam prædictum est: Sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.11 Præterea, de salvatione non Judæorum tantum, sed et totius mundi per Christum, omnes pene Prophetæ locuti sunt. Ad Abraham etenim dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes;12 et in Psalmo:

D Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terræ.13 Et in Isaia Deus Pater loquitur Christo: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ;14 itemque apud Danielem: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei; potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur.15 At vero salvatio ista hominum facta per Christum, intelligenda est a reatu originalis peccati, a potestate diaboli, ab omni iniquitate, ab infernali punitione, atque de veræ et æternæ felicitatis adeptione, non de liberatione corporali ac temporali a captivitate humana ad regnandum in sæculo isto, sicut excæcati putant Judæi. Unde hanc spiritualem salvationem optavit beatissimus patriarcha Jacob, dicens : Salutare tuum exspectabo, Domine.16

Et Israel habitabit confidenter. Hoc uno modo intelligi potest de habitatione illa pacifica quam in primo Christi adventu habebant Judæi sub Romano imperio, quia tunc multis annis inaudita pax fuit in sæculo, ita quod ad unius Octaviani imperatoris præceptum totus orbis conscribebatur. Unde ab Isaia et Michæa prædictum fuit, Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium (quod omnes de primo Christi exponunt adventu); et subditur ibi, Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Secundo potest istud exponi de habitatione illa confidentiali et secura quam veri Israelitæ in Christum credentes, habuerunt post ejus resurrectionem suscepto Spiritu Sancto, quando etiam pro fide Christi non metuebant, sed cupiebant occidi, utpote pleni fiducia Dei. De quibus in Actibus habetur : Omnes qui credebant, erant pariter, et sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis; et collaudabant Deum, habentes gratiam ad omnem plebem. Et rursum : Quum orassent, motus est locus in quo erant; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Hinc per Isaiam Deus prædixit : Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Tertio potest istud intelligi de electis Israelitis pro statu eorum in Ecclesia triumphanti.

Et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Ex hoc vaticinio probatur divinitas Christi. Nempe pro eo quod dicitur hic, Dominus justus, in Hebræo ponitur nomen Domini tetragrammaton, quod secundum Rabbi Moysen et ceteros Hebræorum doctores, incommunicabile est creaturis, quia impositum est Deo altissimo ad designandum nudam ejus essentiam absque omni ad creaturas respectu. Divinitas autem Christi etiam aliis locis quamplurimis veteris Testamenti ostenditur, quemadmodum in illo Isaiæ : Parvulus natus est nobis, et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis;1718 item in Michæa, Egressio ejus a principio, a diebus æternitatis; atque in Psalmo, Sit nomen ejus benedictum in sæcula, ante solem permanet nomen ejus.19 Quod aliis pene innumerabilibus probari testimoniis potest. Itaque credentes in Christum « vocabunt eum, Dominus justus noster ». Etenim in se ipso essentialiter justus est secundum quod Deus, et omni justitia quantum creatura capax est, plenus ut homo. Ipse quoque justificat eos qui credunt in ipsum, juxta illud :20 In hoc omnis qui credit, justificatur.

Propter hoc, ecce dies veniunt, dicit Dominus; et non dicent ultra, Vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Ægypti; sed, Vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua.21 Totum hunc textus passum pariter posui, eo quod expositio id requirat, ut veritas plenius innotescat. Itaque doctores catholici, sequentes Hieronymum, ista exponunt de Judæorum conversione ad fidem, per quam spiritualiter adunati sunt in Christo, atque ad Deum reducti; habitaveruntque in terra sua, videlicet in Ecclesia militanti, deinde in Ecclesia triumphanti et regno cœlorum, quod est terra viventium, regioque vivorum, quam Deus patribus antiquis sub nomine terræ promissionis principaliter promisit in præmium. Sed huic expositioni obviare videtur, quod alio quodam loco Jeremiæ, hæc eadem verba, quasi sub eadem habentur forma, et tamen ibidem de reditu a captivitate Babylonica exponuntur. Et respondendum, quod Jeremias ibi præmisit de

Babylonica captivitate, quod scilicet Judæi ob sua facinora in Babylonem ducerentur captivi, et statim adjecit verba nunc introducta: idcirco ibi sic exponuntur. Hic vero prophetavit Jeremias de Christi adventu, incarnatione, regno, et mundi salvatione per ipsum, protinusque adjecit verba nunc introducta: idcirco hic exponuntur de spirituali eductione Judæorum a locis terrarum in quibus dispersi fuerunt. Nam quidam eorum in omnibus locis illis conversi sunt. In Actibus quoque habetur, quemadmodum in Jerusalem fuerunt habitantes Judæi viri religiosi, ex omni natione quæ sub cœlo est, quorum plurimi per Apostolos crediderunt:22 erantque præordinatione divina ex diversis regnis ac sedibus ad Judæam reducti, et in Jerusalem adunati, habitantes ibidem in terra patrum suorum. Itaque verbis iis declaratur magnitudo et grata recognitio beneficiorum Christi, ita quod Judæi in Jesum credentes, beneficia suæ incarnationis, instructionis, passionis, missionisque Spiritus Sancti, et donorum gratiæ ac salutis, in tantum magni penderent, quod beneficium eductionis de Ægypto traderent quodammodo oblivioni, eo quod beneficia per Christum collata, incomparabiliter sint majora. Liberatio demum Judæorum de Ægypto et Babylone, fuit figura liberationis spiritualis et perfectæ factæ per Christum.23 Figura autem et umbra, veritate patefacta et figurato jam apparente, cessant. Sed et motus majores expellunt minores, et majus lumen offuscat minus.

Footnotes

  1. Ibid. III, 17. ↩

  2. Joann. VIII, 15. ↩

  3. Joann. XII, 31. ↩

  4. Joann. V, 22. ↩

  5. Ibid. 27. ↩

  6. Is. XI, 3, 4. ↩

  7. Joann. VIII, 29. ↩

  8. Joann. XII, 32. ↩

  9. Apoc. II, 9. ↩

  10. Luc. II, 34. ↩

  11. Is. IV, 3. ↩

  12. Gen. XXII, 18. ↩

  13. Ps. XXI, 28. ↩

  14. Is. XLIX, 6. ↩

  15. Dan. VII, 14. ↩

  16. Gen. XLIX, 18. ↩

  17. Mich. V, 2. ↩

  18. Is. IX, 6. ↩

  19. Ps. LXXI, 17. ↩

  20. Act. XIII, 39. ↩

  21. Jer. XVI, 14, 15. ↩

  22. Act. II, 5. ↩

  23. Ibid. 41. ↩

Chapter 235 of 243