Sermo 1
DE IMMENSA LIBERALITATE CARITATIS DEI AD HOMINES, ET DE SANCTITATE CHRISTI.
OMNES Prophetæ a Samuel et deinceps, annuntiaverunt dies istos. Act. III, 24. Hæc sunt verba principis Apostolorum.
Quoniam in fide unigeniti Filii salus totius consistit mundi (quemadmodum beatissimus Petrus docet: Non est, inquiens, aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri), hinc de Christo et ejus mysteriis Deus per universos Prophetas locutus est et prædixit.1 Et quamvis in themate præassumpto Petrus affirmet, quod omnes Prophetæ a tempore Samuelis et deinceps, annuntiaverunt dies adventus Christi, et tempus gratiæ ac evangelicæ legis, per hoc tamen nequaquam excludit tempora quæ Samuelem præcesserunt prophetam. Imo a principio mundi, Deus per verba et facta, per mysteria et figuras, de Christo prænuntiavit per sanctos Patriarchas ac vates, per Adam,
C Seth, Enoch, Abraham, Melchisedech, Job, multosque alios, quamvis non omnia sint descripta. Propter quod evangelicus Zacharias effatur: Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.2 Et in isto relucet certitudo ac firmitas fidei christianæ. Istud quoque tangitur in exordio hodiernæ lectionis propheticæ, Deo per Jeremiam loquente: Ecce dies veniunt, et suscitabo David germen justum.3
Secundo in verbis his tangitur immensa liberalitas beneficiorum Domini Dei, atque inæstimabilis caritas ac pietas ejus ad homines. Hoc quippe inter omnia beneficia omnipotentis Creatoris est maximum, quod Deus Pater unigenitum Filium suum misit in mundum per incarnationis mysterium, deditque eum hominibus salvatorem et advocatum, imo et fratrem:4 atque Filium suum sic dando, etiam minora dedit nobis per eum, vel in re, aut certe in spe. Propter quod ad Romanos ait Apostolus: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum: quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit? De hoc incomparabili beneficio Dei gratulabunda mente cecinit Isaias: Puer, inquiens, natus est nobis, filius datus est nobis; et vocabitur, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, etc. Hinc in sermone de sacramento Eucharistiæ dicitur: Immensitas liberalitatis beneficiorum Dei exhibita populo christiano, inæstimabilem ei tribuit dignitatem. Neque enim est aut fuit aliquando natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest nobis: nam et in Sacramento altaris tam veraciter quam incomprehensibiliter adest nobis.
Denique in isto relucet caritas Dei ac totius supergloriosissimæ Trinitatis ad homines, quod scilicet Deus Pater tantum bonum hominibus voluit ac donavit, et quod Unigenitum suum hominibus sic conjunxit; item, quod Unigenitus Patris nostram naturam sibi tam immediate et hypostatice copulavit, atque se ipsum nobis ita impendit; itemque, quod Spiritus Sanctus huic unioni cooperari dignatus est, et eam per Prophetas prædixit. Hinc ait Apostolus: Propter nimiam caritatem qua dilexit nos Deus, Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Insuper in eodem ostenditur infinita pietas Dei ad homines, quod scilicet genus humanum ita liberare dignatus est. Simus ergo pro posse grati divinæ liberalitati et beneficiis ejus, imo totius supersanctissimæ Trinitatis caritati qua prævenit nos et prior dilexit nos, atque universæ pietati et misericordiæ ejus in nobis. His, inquam, grati jugiter simus, hæc omnia memoriter retinendo, sæpissime attendendo, Deum ferventer amando, ei quoque obediendo in omnibus reverenter, et laudando eum devote ac semper. Nonne perversus et excæcatus est nimis, qui ex horum consideratione non accenditur ad amandum, nec incitatur ad honorandum, nec movetur ad regratiandum, nec emollitur ad pœnitentiam ac devotionem?
Præterea in verbis his insinuatur virtus ac sanctitas Christi, quum dicitur, Germen justum. Ipse etenim justus fuit et vere justissimus, non solum injustitia omni carendo, sed etiam omnem virtutem et perfectionem atque justitiam exsequendo. Unde quum ipse Dominus universitatis, inter peccatores ad Joannem venisset Baptistam ut baptizaretur ab eo, et Baptista ex tam incomparabili Christi humilitate esset attonitus, atque ex consideratione suæ majestatis ac sanctitatis reverberatus, admirandoque diceret, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ipse respondit: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Denique teste Apostolo, Christus humiliavit se, factus obediens usque ad mortem; nec metu mortis omisit veritatis prædicationem, impiorum reprehensionem, omniumque exsecutionem virtutum, sed coram Pilato, Ego, inquit, in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. In hac ergo veritate Christum Dominum incessabiliter imitemur, ipsamque justitiam cordialiter diligamus, zelemus et pro viribus defendamus, in ea jugiter crescere cupiamus ac enitamur, quia ut ait Salvator, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Justitiam sitit et esurit, qui tam indesinenter ac fervide de ea cogitat, eamque amplectitur, et in ea proficere nititur, quam incessanter atque ferventer esuriens ac sitiens cogitat et affectat cibum et potum. Injustitiam odiamus, et de operibus impietatis cordialiter doleamus; totisque viribus impediamus ne quæ injusta sunt fiant, aut quod justum est omittatur, secundum quod caritas Dei ac proximorum requirit.
Porro, ut sanctus ait Bernardus, justitia est reddere unicuique quod suum est. Tribue ergo tribus quod eorum est: redde superiori reverentiam et obedientiam,
Rom. VIII, 32. Is. IX, 6. S. Thomas. Deut. IV, 7. Ephes. II, 4; Rom. VIII, 3. 1 Joann. IV, 10, 19. Matth. II, 14. Ibid. 15. Philipp. II, 8. Joann. XVIII, 37. Matth. V, 6. æquali consilium et auxilium, inferiori disciplinam atque custodiam. Sanctus quoque Ambrosius loquitur: Justitia est quæ alienum nil vindicat, quæ cuilibet præstat quod suum est, quæ negligit propriam utilitatem ut servet communem æquitatem. Justitia, secundum Anselmum, est animæ rectitudo. Unde quemadmodum corpus est rectum dum ad superiora erigitur, et curvum dum inferius inclinatur: sic anima hominis justa et recta est, dum per cogitationes ac desideria, erecta est ad divina; injusta vero et curva, quando immoderate cogitat et affectat carnalia ac terrena.
Præterea, sicut de Domino Jesu Christo prædictum est, Regnabit Rex, et sapiens erit;5 ita et quilibet nostrum sit rex et sapiens, bene regendo se ipsum, carnem domando, concupiscentias ejus frangendo, in cibo, potu, somno, verbis ac vestibus moderamen servando, passionibus, animositati ac vitiis dominando, rationem quoque et voluntatem subjiciendo legi divinæ, et juxta documenta sacræ Scripturæ conversando ubique. Hæc est vera sapientia, intuitu et amore summi et incommutabilis boni beatitudinisque æternæ, præsentia ac terrena despicere, coram Altissimo semper sollicite ambulare, Deo jugiter obedire, omneque tempus ordinate ac fructuose expendere. Qui autem aliis appetunt dominari atque in mundo hoc exaltari, vani sunt, ambitiosi et fatui, non attendentes divini judicii rigorem.
Postremo, sicut de Christo legitur prophetatum, quod faciet judicium justitiamque in terra;6 sic quilibet nostrum exerceat in se ipso judicium, quia ut ait Apostolus, Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.7 Judicet ergo unusquisque se ipsum, proprios defectus et vitia considerando, reprehendendo et castigando; discutiat propriam vitam, examinet et expurget conscientiam suam; proximis quoque impendat caritatis effectum, eos pro posse pie instruendo, caritative corripiendo, ad salutem juvando. Hinc etenim ait Michæas propheta: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te: utique facere judicium et justitiam.8 Verumtamen judicia aliorum temeraria sunt prorsus vitanda, quum dicat Salvator: Nolite judicare, ut non judicemini. Et rursus: Nolite (inquit) secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate.
Itaque usque ad mortem inhæreamus justitiæ, nec unquam a Dei avertamur amore, neque ab ejus filiali timore. Unde in Vitaspatrum conscribitur, quod fuit quidam eremita famosus et sanctus, de cujus virtutibus populus undique loquebatur. Dixitque mulier quædam impudica et meretrix ad juvenes quosdam: Quid vultis mihi dare? et ego deponam et vincam solitarium istum. Illi vero promiserunt ei pecuniam: quod tamen fecerunt, non tam ut eremita ille peccaret, quam ut probaretur. Itaque mulier illa, advesperascente die quodam, cœpit coram cella eremitæ illius deambulare et fingere se errare; cœpitque flere et eremitæ auxilium invocare. Rogavit itaque eum ut se intrare cellam permitteret, ne devoraretur a bestiis. Tandem eremita ex caritate et compassione intromisit eam. Intromissa vero, cœpit paulatim solitarium illum tentare et attractare, et ad peccandum allicere; diabolus quoque virum illum sanctum cœpit impugnare ac inflammare fortissime. Quod sentiens ipse, dixit: Deus lux est, opera autem inimici sunt tenebræ. Quo dicto, accendit candelam, et posuit digitos suos in flamma candelæ et eos combussit, ut sic exstingueret ignem concupiscentiæ quo tentabatur. Mulier autem hæc videns, expavit atque obduruit quasi lapis. Facto mane, juvenes venerunt ad eremitam, dicentes: Venit hic vespere mulier aliqua? Qui respondit: Etiam. Et illi: Ubi est? inquiunt. Ait: Ite, videte maledictam et miseram illam, ecce destruxit omnes digitos meos. At illi circumspicientes, viderunt eam jam mortuam. Dixeruntque seni: Abba, ecce mortua est. Qui ait:910 Diabolus accepit potestatem in eam, facta oratione, suscitavit eam a mortuis. Rom.xii,17, 21. et ipsam occidit. Deinde subjunxit: Scriptum est ut reddamus bona pro malis. Et Illa vero pœnitens et veniam poscens, emendavit vitam suam veraciter.
NOTA. — Evangelium dominicæ hujus est, quod in quarta dominica Quadragesimæ legitur: quod ibidem expositum est. Suntque ibidem tres sermones annexi eidem: idcirco nunc brevitati studens, illud prætermitto.
Footnotes
Chapter 236 of 243