Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

DE DULCEDINE ET FRUCTU INCARNATIONIS FILII DEI.

ECCE dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit Rex, etc. Jer. XXIII, 5.

Inter omnia opera omnipotentis et supergloriosissimi Dei præclarissimum, mirabilissimum et incomprehensibilissimum, est incarnatio Verbi æterni, Unigeniti Patris altissimi. Ideo Deus, cujus sapientiæ non est finis, opus hoc incomparabile a mundi prædixit exordio, et per Prophetarum oracula, per Patriarcharum mysteria, per ænigmata et figuras id futurum prænuntiavit. Quod etiam ideo tam diu, tam multipliciter ac frequenter prædixit, quia in ipso consistit omnium salus. Per Filii et enim sui incarnationem et passionem Deus Pater genus humanum decrevit sibi reconciliare atque salvare: ideo semper necessarium fuit illud aliquo modo credi.

Act. III, 24. Hinc princeps Apostolorum ait: Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps annuntiaverunt dies istos. Et rursus testatur:

Ibid. 18. Deus qui prædixit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.

Luc. I, 68-70. Evangelicus quoque Zacharias apertius loquitur: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ; et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus. Denique sacratissima Virgo Christifera idem fatetur: Suscepit (inquiens) Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.1 Et in isto clarissime lucent robur ac veritas fidei christianæ, quoniam ea quæ in novo Testamento credimus adimpleta, probamus a mundi principio, præsertim in veteri Testamento, esse multipliciter divinitus revelata, præsignata ac prophetata. —

Et insuper omnia divina prodigia ac summa miracula per quæ Deus excelsus et adorandus, olim in veteri Testamento probavit Prophetarum oracula esse vere divina, a tempore Christi et Apostolorum a Synagoga ablata sunt, et per Christi Apostolos aliosque ipsius discipulos ad Ecclesiam copiosissime sunt translata, etiam quasi incomparabiliter abundantius atque præclarius quam unquam fuerunt tempore veteris Testamenti. Propter quod Christus in sermone post Cœnam disseruit: Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.2 Sunt autem et alia multa christianæ fidei certissima argumenta.

Præterea, quoniam Unigenitus Dei, verus Deus, Patri consubstantialis, æqualis et coæternus, tot et tanta pro nostra assumpsit ac fecit pertulitque salute, consideremus frequenter et contemplemur subtiliter quam supernaturalis, altus et præclarissimus sit finis propter quem pius Creator condidit genus humanum, ita quod propter finem illum (per originale peccatum sublatum hominibus) recuperandum, necessarium et convenientissimum erat Dei Filium incarnari. Quis ergo est finis iste? Utique salus æterna, beatitudo angelica ac cœlestis, beatifica et per essentiam clara visio Deitatis immediata, plena ac contentativa fruitio increatæ et incircumscriptibilis bonitatis. Ecce quam magna felicitas, quam altissimus finis, quam plenissimum gaudium, illum in se ipso clare per speciem intueri, qui est essentialiter verus et veritas, cujus essentia est veritas prima, increata, idealis, supersplendidissima, superserenissima, superconvenientissima et superpulcherrima, imo quæ est ipsa lux supermundissima et immensa, pulchritudo penitus infinita, serenitas illimitata.

Si naturaliter delectabile est videre quod pulchrum est, et tanto delectabilius quanto quid pulchrius (propter quod ait Scriptura: Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem;3 unde et venerabilis ille Tobias: Quale, inquit, mihi gaudium esse potest, qui in tenebris sedeo, et lumen cœli non video?):4 quale et quam incomparabile gaudium est, divinam in se ipsa clare contemplari essentiam, quæ omnis pulchritudinis et decoris est fons, essentialiter pulchra, incircumscriptibiliter splendida, infinite serena, conveniens, deliciosa, universis et singulis vere in infinitum splendidior, pulchrior, convenientior atque serenior? Si delectabile est videre non solum aliquem speciosum adolescentem, elegantemque virum, aut magnum prælatum, præpotentemve regem, sed etiam bestias quasdam raras, fortes, pulchras ac nobiles, puta leonem, elephantem, rhinocerotem: quam superjucundissimum est, clare conspicere summæ et interminabilis majestatis regem ac principem, universorum Deum deorum, in suo decore, supergloriosissimum, omnipotentem, supernobilissimum, incomprehensibiliter sapientem, pium, justum, perfectum, divitem et beatum, in sua illimitabili venustate, in omni sua opulentia, excellentia et splendore? Insuper, si tantum delectant exteriores sensus, corporalium ac vilium rerum odores, sapores, contactus, uniones, soni, harmoniæ ac melodiæ varii cantus: quam inæstimabiliter delectat omnem spiritualem interioremque sensum Creator omnipotens, omnium odorum, suavitatum, convenientiarum, delectabilitatum, harmoniarum, sonorum, melodiarum et cantuum sapientissimus institutor, excellentissimus ordinator, supergloriosissimus dator, in quo omnia illa superessentialiter, superexcellentissime et superplenissime continentur? Propter quod omnibus illis incomparabiliter plus delectat, et superdelectabilissimus, superdeliciosissimus superconvenientissimusque consistit.

Præterea, quum naturaliter sit jucundum frui re dulci, convenienti et bona, sapere et gustare suavia, amplecti amata, possidere desiderata: nonne ineffabiliter incomparabiliterque jucundum est, et vere beatificum et beatum, frui ad libitum summo, incommutabili, increato infinitoque bono, cujus natura est bonitas pura, quomodolibet omniformiterque perfecta atque perfectionaliter infinita, cujus essentia est dulcedo immensa, a quo omnis bonitas, universa suavitas, cuncta amœnitas emanavit, dependet, infiniteque deficit? O quam incomparabiliter dulce et jucundum est omni menti beatæ, in hoc bonum immensum, in hanc veritatem æternam, in hanc dulcedinem increatam ac infinitam, ore intellectus sui mordere, oculo interiori inspicere, palatum voluntatis immergere, gustu interno hunc supersubstantialem ac supersuavissimum cibum gustare, eo refici, satiari et in perpetuum æque delectabiliter frui! Quam delectabilissimum est universis Beatis, hoc supercarissimum bonum, ardentissime prædilectum, cum perpetua fruitione intra se amplexari; hunc superditissimum Deum, omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium opulentissimum fontem, cum æterna securitate feliciter possidere! Ecce qualis et quanta est felicitas electorum, quam vera et rationabilis est doctrina ac fides Christianorum, asserentium nullam puram creaturam fuisse idoneam et condignam recuperare ac promereri humano generi beatitudinem istam, quæ est dignitatis quodammodo infinitæ, quum sit infiniti boni immediata atque beata fruitio. Propterea Unigenitus Dei humanam assumpsit naturam, et in ea ac per eam recuperavit ac meruit nobis felicitatem et gloriam istam immensam, perpetuam, consummatam.

Et nunc, o fratres, quare negligimus, cur torpemus?5 Usquequo marcemus ignavia, et non intramus ad possidendam terram viventium, regionem cœlestem, hereditatem nobis paratam? Cur non cum omni diligentia ac sollicitudine continua vitamus universa peccata quantumcumque minuta? Cur non cum omni reverentia opus Dei peragimus? Quare non inflammatur cor nostrum tam summi et incomparabilis boni amore, tantæ felicitatis affectione? Cur non oculum mentis in eam modo pro posse defigimus, contemplando pro viribus bona gloriæ, quæ Dominus Deus noster omnipotens præparavit nobis in cœlis? Nunc ergo corda nostra quotidie cum omni conatu purgemus, custodiamus ac decoremus, et accendamur in Domino. Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desideret anima nostra ad Deum;6 ad ejus beatificam visionem, superdulcissimam fruitionem, securissimam possessionem avidissime suspiremus;7 quæ sursum sunt sapiamus; terrena, carnalia et caduca despiciamus. Nullus labor appareat nobis gravis, nullum tempus longum, quo beatitudinem tantam promereri valemus, et quoniam omni momento eam et ejus augmentum possumus promereri. Omnis quippe caritativa ad Deum affectio, omnis quoque ex caritate profluens actio, æternæ felicitatis est meritoria. Propterea nullam temporis horulam infructuose pertranseamus, imo assidue ac ferventer elevemus cor nostrum ad Dominum Deum nostrum, ipsum contemplando, diligendo, desiderando, orando, laudando, atque in sanctitate et justitia ei infatigabiliter serviendo.8 Et quoniam lumen illud æternum essentialiter sanctum infiniteque purum, nequaquam beatifice inspici potest nisi a mentibus omnifarie purificatis, vitemus cum summo conatu omne peccatum, et a quotidianis præteritisque peccatis omni modo nobis possibili nos ipsos quotidie expurgemus, atque in caritate et gratia Omnipotentis incessabiliter crescere enitamur, ad laudem et gloriam ejus.

Footnotes

  1. Luc. I, 54, 55. ↩

  2. Joann. xv, 24. ↩

  3. Eccle. xi, 7. ↩

  4. Tob. v, 12. ↩

  5. Josue XVIII, 3. ↩

  6. Ps. XLI, 2. ↩

  7. Coloss. III, 2. ↩

  8. Luc. I, 74, 75. ↩

Chapter 237 of 243