Skip to the text

Sermo 6

DE FORMA ET SIGNIFICATIONE HABITUS MONACHORUM.

INDUIT me Dominus vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me. Is. LXI, 10.

Ut religiosus advertat quam abominabilis et injustus, quamque deridendus et stultus sit coram inspectore cordium Deo, nisi veræ devotioni, contemptui mundi virtutibusque insistat, nunc aliquid de ipso monastico habitu est tangendum. Monachorum etenim habitus, non solum litteralis, sed et mysticus perhibetur, quia non solum certus habitus eis præfigitur ut contegat nuditatem, pudorique consulat, et frigoris aut caloris immoderantiam pellat, sed etiam ut ex qualitate habitus sui admoneantur qualiter vivere obligentur. Quum enim habitus professioni, quemadmodum medium fini, debeat correspondere, sancti Patres tam specialem habitum religiosis præstiterunt, ad insinuandum quantum a mundanis hominibus teneantur distare, quibusque virtutibus et actibus oporteat eos pollere, et quam mortificati esse debeant omnibus quæ sunt mundi.

Denique de hoc gloriosus pater et doctor Joannes Cassianus, primo libro Institutionum Patrum sanctorum, sapienter disseruit. Et primo, cur cingulo utantur monachi exprimens: Monachum, inquit, ut militem Christi in procinctu belli jugiter positum, oportet accinctis lumbis semper incedere. Sic namque in veteri Testamento Sancti aliqui incesserunt, qui hujus monasticæ vitæ fundaverunt primordia, puta Elias ac Eliseus. Unde de Elia servi regis Israel regi suo dixerunt:1

Vir pilosus et zona pellicea renes accinctus occurrit nobis.2 De Joanne quoque Baptista refert Evangelista: Ipse Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos.3 Sed et principi Apostolorum Petro angelus jussit: Præcingere, et calcea te caligas tuas.4 De Paulo item apostolo Agabus dixit propheta: Virum cujus hæc zona est, sic alligabunt in Jerusalem Judæi. Ex quibus omnibus constat hos utriusque principes Testamenti cingulo esse usos. Itaque monachus, tanquam veraciter Christi miles, idcirco se noverit esse debere cinctum, ut ad cunctos usus ac opera cœnobii sit non solum mente paratus, sed etiam ipso habitu expeditus: nam quanto ad obedientiam fuerit promptior, tanto circa spiritualem profectum ac divinorum cognitionem ferventior comprobatur. Insuper lumborum accinctio, et ambitus mortuæ pellis, significat monachum mortificationem membrorum in quibus libidinis seminaria continentur, jugiter circumferre, ut impleat evangelicum illud, Sint lumbi vestri præcincti;5 et quod hortatur Apostolus, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram.6

Præterea, Cassiano narrante, in Ægyptiorum monachorum habitu quædam erant non tantum ad corporis curam quantum ad morum formulam congruentia. Nam parvulis utebantur cucullis diebus ac noctibus, ad innuendum ex habitu ipso, quod simplicitatem et innocentiam custodire essent solliciti. Sic et colobiis lineis vix ad cubitum pertingentibus utebantur, ad designandum quod opera mundi essent amputata ab eis, atque ab omni conversatione terrena eos esse mortificatos. Alia quoque nonnulla ad habitum suum spectantia deferebant, ad demonstrandum quibus peccatis carere, et quibus virtutibus tenerentur pollere. Et sic in diversis Ordinibus, diversi instituti sunt habitus ob mysticas causas, ut religiosi intelligant se omnia vana atque mundana debere despicere, et solis cœlestibus inhiare.

Nunc ergo perpendant religiosi et monachi qui sub veste religiosa monastica cor gerunt carnale, mundanum, inane, quam viles ac miseri, quam iniqui ac irridendi, quamque damnabiles sint coram Judice summo, infallibili ac supersapiensissimo Deo. Nonne omnino monstruosi atque mendaces, et velut vacua vasa sunt coram eo? Quum enim monstrum dicatur effectus suæ speciei inconveniens, isti qui a veris religiosis tam damnabiliter distant ac differunt, imo intus omnino eis contrarii dissimillimique consistunt, rite in ordine monachali monstra censentur. Quumque rem per eorum habitum forinsecus designatam intus non habeant, vacua vasa sunt. Imo quum vitiis intus sordeant, quæ virtutibus ad quas obligantur directe contrariantur, recte dicuntur mendaces, non habendo quod se habere ostendunt, sicque hypocritis conformantur. Denique similes sunt asino coronato, et simiæ religioso vestimento opertæ, ac fatuis veste sapientium indutis. Sunt igitur deridendi. Quis enim hominem armatum suis armis non utentem, sed omni hostium ictui se præbentem non irrideret? Cur equidem se armavit, si hostibus reluctari aut se tueri non voluit? Sic irridendus est religiosus monasticis utens vestibus, nec tamen virtutibus studens, ad quas designandas suus institutus ac formatus est habitus; imo potius omni dæmonum impugnationi, omni passionum vitiorumque motui infeliciter cedens, seque undique vulnerabilem præbens, nec suæ salutis adversariis digne resistens.

Postremo, circa habitum religiosorum, multæ, proh dolor! inordinationes, abusiones et enormitates jam emerserunt, tam in pretiositate et colore quam in curiositate et forma ac superfluitate diversa: quæ omnia prorsus sunt evitanda, ut nil curiositatis aut pompæ, nil superfluitatis aut indecentiæ in eorum appareat habitu, sed omnis simplicitas, omnis humilitas, aspernatio mundi, mortificatio sui, et interna religiositas mentis, hoc est interior cultus Dei, et diligentia animi soli Deo intenti, et ei jugiter complacere optantis.

Footnotes

  1. Ibid. XXI, 11. ↩

  2. IV Reg. I, 8, 6. ↩

  3. Matth. III, 4. ↩

  4. Act. XII, 8. ↩

  5. Luc. XII, 35. ↩

  6. Coloss. III, 5. ↩

Chapter 241 of 243