Sermo 5
DE VITA ET PERFECTIONE AD MONACHOS PERTINENTE, SECUNDUM DOCTRINAM DIVINI DIONYSII.
ACCEDAMUS cum corde vero in plenitudine fidei, adspersi corda a conscientia mala, tenentes spei nostræ confessionem indeclinabilem. Hebr. x, 22, 23.
Ferventissimus ac illuminatissimus ille Areopagita Dionysius, ritum institutionis ac benedictionis seu consecrationis monachorum, prout in primitiva fiebat Ecclesia, in libro de Ecclesiastica hierarchia describens, inter cetera ait, quod inter eos qui perficiuntur, summus est ordo monachorum, qui idcirco speciali nomine designantur.1 Nam quidam Apostolorum nuncupaverunt eos Dei famulos seu placatores, propter assiduum quem Deo exhibent famulatum. Alii nominaverunt eos monachos, a monade seu unitate, propter ipsorum singularem vitam qua adunantur ac simplificantur in Deo per abstractionem a materialibus ac sensibilibus rebus, et per divinorum contemplationem ac puram affectionem. Unde dicuntur et monachi, quasi singulares ac solitarii et uniti, quia eorum vita non debet in temporalibus esse divisa, sed in Deum reducta, ne cogitationibus et affectionibus aut sollicitudinibus per temporalia distrahantur aut evagentur, sed in uno summo quod solum necessarium est, stabiliantur.2
Deinde, in primitiva Ecclesia, sacerdos monachum benedicens ac consecrans stetit ante altare, cum cantu Deum pro monacho invocans, id est, aliquos psalmos illi ministerio convenientes decantans; et consecrandus in monachum, stetit retro sacerdotem. Qui monachum interrogavit an vellet renuntiare omnibus sæcularibus conversationibus ac phantasiis, sæcularibus quoque rebus seu opibus, non solum quoad consecutionem earum, sed etiam cogitationibus affectionibusque illarum; et exposuit monacho perfectionem vitæ monasticæ. Monacho autem confitente quod omnia vellet servare, signavit eum sacerdos crucis signaculo, atque tondebat; et pristinis vestimentis extractis, induit eum alias vestes, osculabaturque eum cum ceteris qui adstabant, et dedit ei Eucharistiæ sacramentum. Monachus vero nullum genu flectebat, nec super caput ejus evangelium ponebatur, ad designandum quod non est sui officii aliorum gerere curam seu prælationem, et animarum gubernationem habere, sed sui ipsius esse sollicitum et custodire unum, scilicet Deum, ipsum sincere colendo, vel se ipsum, cor purum ubique servando. Unde dicitur monachus, quasi custos unius.
Præterea, crucis signatio innuit monachum a carnalibus desideriis oportere penitus abstinere, ut cum Christo crucem suam portet quotidie, corpus proprium castigando ac proprias voluntates mortificando.3 Capillorum vero detonsio signat mundam, nudam et non fictam monachi conversationem, ne simplicitas mentis, eorum exteriori compositione ficte ornetur, sed pure erigatur ad Deum : quoniam sicut in libro Job scriptum est, Congregatio hypocritarum est sterilis, hoc est coram Deo infructuosa, Christo in Evangelio de talibus contestante, quia receperunt mercedem suam.45 Et iterum ait Scriptura :6 Simulatores et callidi provocant iram Dei. Rursus, quia capilli superfluunt corpori, per eorum abrasionem intelligitur resecatio superfluorum, ut monachi simplici ac tenui victu atque vestitu sint contenti, pro ut votum paupertatis eorum requirit. Propter quod dominus Guillelmus Antisiodorensis fatetur in Summa sua, quod tenuitas victus et vestitus adeo sunt de religionis essentia, quod non cadit dispensatio super ea. Insuper, per mutationem vestitus, innuitur quod monachus de gradu communis plebis ad altiorem assumitur gradum ac ordinem: propter quod ad novam melioremque vitam tenetur.
De his in libro præfato multa Dionysius sacer conscribit, ex quibus fundamentaliter innotescit quam interna, spiritualis, pura ac fructuosa religiosorum conversatio debeat esse, quia divino obsequio totaliter mancipati consistunt. Idcirco per sacrificium illud legale quod holocaustum vocatum est, sunt expressi. Holocaustum namque seu incensum ad divinæ majestatis honorem totaliter comburebatur, ad figurandum quod religiosi debent se totos Deo offerre mundoque mortuos exhibere.7 Quibus specialissime ait Apostolus: Nolite conformari huic sæculo; et rursus: Quæ sursum sunt quærite; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.8 Hinc cœnobium sepulcro assimilatur, quia in cœnobio debet religiosus huic mundo abscondi ac mori. Unde et claustrum a clausura nomen accepit, quia claustrales ab universis sæculi hujus inquietudinibus, curis, tumultibus debent esse reclusi, tanquam in omnipotentis Dei præsentia constituti, et vultui gloriæ ejus intenti (quorum est dicere cum Elia, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie), ut omne opus Domini efficiant diligenter, et juxta regulæ suæ tenorem ambulent timorate indesinenter, nec intuente Altissimo audeant cogitare et affectare quod coram hominibus erubescerent dicere.9
Væ igitur religiosis pigris, carnalibus, intimoratis ac dissolutis, qui cum ingratissimis illis Judæis redeunt corde in Ægyptum sæculi hujus nequam, hoc est ad levitates pueriles, ad vanitates et affectiones carnales, ad loquacitates et lautitiam gustus oblectamentaque corporis:10 sicque ad transgressiones et negligentias detestabiles efficiuntur quotidie proniores, et tandem sic indurantur ut propriam non advertant ruinam, nec sua pensent pericula, imo nec informationem, nec correptionem, multoque minus correctionem suscipiant; sed fit eis frons mulieris meretricis, quia de suis vitiis erubescere renuunt.11 Quibus, ut beatissimus princeps Apostolorum locutus est, contigit illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.12 Attendamus ergo, o fratres, vocationem professionemque nostram; et cuncta carnalia ac terrena pro nihilo adspicientes, Domino majestatis cum omni spirituali profectu jugiter serviamus.13
Footnotes
Chapter 240 of 243