Skip to the text

Sermo 4

DE INSTITUTIONE VITÆ MONASTICÆ, ET ORIGINE RELIGIOSORUM AC MONACHORUM.

MULTITUDINIS credentium erat cor unum et anima una. Act. IV, 32.

Beatissimus monachorum pater, re et nomine Benedictus, in principio Regulæ suæ ponit quatuor genera monachorum. Primum vocavit monasteriale seu cœnobitale, videlicet congregationem religiosorum sub uno rectore ac regula servientium Deo. Secundum anachoretale vocavit, hoc est eremitarum, qui bene exercitati ac reformati in cœnobio, procedunt ad singulare certamen contra diabolum, congregationem Fratrum relinquendo ac solitariam prorsus vitam ducendo, ut tanto quietius, perfectius, ardentius atque propinquius vacent ac placeant Deo, quanto ab omni societate, occupatione et inquietatione humana fuerint plus abstracti. Tertium vocavit genus Sarabaitarum, id est pigrorum atque carnalium monachorum, qui bini aut trini, aut certe seorsum singuli habitantes, absque spiritualis patris regimine et sine approbatæ regulæ observatione vivunt ad libitum : quibus pro lege est desideriorum voluptas; et quidquid rectum putaverint sive elegerint, sanctum affirmant; quod autem noluerint, putant illicitum. Quartum genus vocavit gyrovagum, puta eorum qui per totum tempus suum per diversas provincias hinc inde discurrentes, ternis aut quaternis diebus in diversis Fratrum cellulis hospitantur, vagi, instabiles, suisque desideriis ac gulæ illecebris servientes, ac Sarabaitis deteriores.

Denique huic S. Benedicti recitationi magna ex parte concordat quod secundo Collationum Patrum libro, præclarissimus pater et doctor noster Joannes Cassianus ex verbis sancti patris abbatis Piammonis descripsit : Tria (inquiens) sunt genera monachorum, quorum duo sunt valde bona, tertium tepidum est et omnino vitandum. Primum est cœnobitarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes, unius superioris directione reguntur. Secundum est genus anachoretarum, qui primo in cœnobiis instituti, atque in actuali conversatione perfecti, secreta solitudinis elegerunt. Tertium est Sarabaitarum, qui cœnobiorum disciplinam et patrum gubernationem vitantes, proprias discunt facere voluntates, bini aut trini in cellulis commorantes. Est sane et aliud quartum genus eorum, qui anachoretarum speciem sibi assumunt. Quum enim in principio suæ conversionis ad modicum tempus in cœnobio cum fervore quodam fuerint conversati, statim tepescunt; et passiones suas ac vitia moresque pristinos evellere negligentes, ac spiritualis patris subjacere judiciis dedignantes, separatas expetunt cellas et solitarie manent, quatenus a nemine molestati, videantur ac reputentur patientes, mites ac humiles. Quæ institutio, imo tepiditas, eos quos semel infecerit, nunquam ad perfectionem permittit accedere : quia per talem recessum, eorum passiones et vitia non solum non eradicantur, sed in deterius convalescunt, dum a nemine provocati, quoddam letale vulnus intra se portant absconditum.

Præterea de origine cœnobitarum, id est monachorum in congregatione sub rectore viventium, sic abbas Piammon dixit : Cœnobitarum conversatio a tempore prædicationis Apostolorum sumpsit exordium. Nam talis fuit vita primitivæ Ecclesiæ in Jerosolymis sub sanctis Apostolis, quia ut Lucas testatur, multitudinis credentium erat cor unum, et omnia erant eis communia, dividebaturque singulis prout unicuique opus erat.12 Quumque tempore procedente, post Apostolorum discessum ac divisionem, multiplicatis credentibus, cœpisset fervor ille primitivus tepescere, non solum in subditis sed etiam in prælatis, quidam in quorum mentibus mansit apostolicus fervor, memores pristinæ perfectionis, ab aliorum recesserunt consortio, atque in suburbanis et secretioribus locis morari cœperunt, talemque vitam ducere, qualem sub Apostolis omnes credentes habuerunt communiter. Qui eo quod a conjugiis abstinuerunt, et a parentum consortio aliorumque conversatione se abalienaverunt, inter se communem vitam ducentes, ex communione consortii cœnobitæ vocati sunt; eorumque habitacula cœnobia sunt vocata. Istud itaque est antiquissimum monachorum genus, quod per annos plurimos solum usque ad abbatis Pauli vel Antonii duravit ætatem.

Insuper his concordat quod S. Hieronymus libro de Illustribus viris ait : Philo Judæus, natione Alexandrinus, idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia in libro quem de prima Marci evangelistæ apud Alexandriam scripsit Ecclesia, in nostrorum laude versatus est, id est, Christianos laudavit, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse commemorans, et habitacula eorum monasteria vocans. Ex quo apparet, talem vitam fuisse Ecclesiæ primo in Christum credentis, qualem nunc monachi imitantur, ut nihil cujusquam sit proprium, nullus inter eos sit dives, nullus pauper, patrimonia egentibus dividantur, orationi vacent et psalmis, doctrinæ quoque et continentiæ, quales Lucas refert primum Jerosolymæ fuisse credentes.

Insuper, juxta abbatis Piammonis relationem, ex optimis cœnobitis prodiit genus anachoretarum, qui ex cœnobiis, non ex impatientia, tædio, pusillanimitate aut vanitate, sed majoris profectus altiorisque contemplationis desiderio recedentes, solitudinis secreta ingressi sunt, solitariam omnino vitam agentes : non contenti victoria qua inter homines occultas diaboli calcaverunt insidias, sed manifesto cum dæmonibus conflictu congredi cupientes. Quorum principes Paulus Antoniusque fuerunt. Sarabaitæ autem per Ananiam et Saphiram de quibus in Actibus habetur, sunt figurati, quoniam instar illorum evangelicam perfectionem non in veritate et sinceritate, sed simulatorie arripuerunt, ut carnalia commoda et laudes assequerentur humanas.3 — Ex his innotescit institutio vitæ monasticæ, et monachorum origo atque distinctio.

Sed advertendum, quod omnis religiosa ac monachalis vita ac Ordo in evangelicis Christi fundatur consiliis, præsertim in tribus : in quorum uno consulit paupertatem, in alio castitatem, in tertio plenam obedientiam. Practica vero et exsecutio consiliorum illorum, exordium habuit tempore, loco ac modo præfatis. Nunc ergo, o religiosi, o solitarii, o monachi universi, admirabilem vestræ vocationis dignitatem pensate, quæ in evangelicis æternæ et increatæ sapientiæ unigeniti Filii Dei fundatur consiliis, quæ a sanctis Apostolis ac beatissima illa primitiva Ecclesia sumpsit exordium, quæ a tot præelectis, gloriosis ac sanctis patribus est servata, quæ angelicam puritatem sectatur, atque in terris vitam orditur cœlestem. Idcirco satagite digne ambulare vocatione qua vocati estis a Spiritu Sancto. Non fatigemini animis vestris, nec ex diuturnitate et frequentia exercitiorum actuumque bonorum quæ quotidie agitis, tepescat, lassescat aut præsumat cor vestrum :45 imo quo diutius, eo ferventius magisque timorate Deo servite in omni mentis custodia. Non cesset manus vestra, sed quidquid potest, instanter efficiat :67 erit enim merces, et utique merces æterna ac infinita, operi vestro.89 Non sunt condignæ passiones vitæ præsentis ad gloriam vobis paratam :10 ideo patrum vestrorum vestigia incessanter sequamini, et eorum statum cum omni diligentia observate.

Footnotes

  1. Act. IV, 32, 35. ↩

  2. Act. IV, 32, 35. ↩

  3. Act. V, 1 et seq. ↩

  4. Hebr. XXII, 3. ↩

  5. Ephes. IV, 1. ↩

  6. Deut. IV, 9. ↩

  7. Ps. II, 11; ↩

  8. Eccle. IX, 10. ↩

  9. II Par. XV, 7. ↩

  10. Rom. VIII, 18. ↩

Chapter 239 of 243