Skip to the text

Sermo 8

DE TRIBUS PRINCIPALIBUS CHRISTI CONSILIIS, IN QUIBUS OMNIS MONASTICA RELIGIO TRIAQUE VOTA RELIGIOSORUM FUNDANTUR QUÆ SUNT DE ESSENTIA CUJUSLIBET RELIGIONIS.

CHRISTO confixus sum cruci; vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Galat. ii, 19, 20.

Dominus noster Jesus Christus, legifer summus et sapientia Dei Patris, sciens ac docens caritatem Dei omnium esse virtutum altissimam, universa quæ docuit, consuluit aut præcepit esse vitanda aut peragenda, ordinavit ad hoc, ut credentes in ipsum, in caritate Dei proficiant, persevererent, perfectique fiant.12 Unde in Enchiridio loquitur Augustinus: Omnium evangelicorum Christi consiliorum ac præceptorum finis est, ut præceptum illud primum ac summum diligendi Deum toto corde perfecte adimpleamus.3 Porro quædam caritati Dei directe contrariantur, sicut peccata mortalia, præsertim invidia: et illa Christus absolute prohibuit. Quædam vero a caritatis profectu ac perfectione ut communiter impediunt hominem, ut divitiæ, deliciæ et honores, carnalis propinquitas, propriaque libertas: ideo talia consuluit Christus esse vitanda.

Horum vero quædam sunt penitus extra hominem, sicut terrenarum rerum possessio. Quas Christus consuluit propter Deum relinqui, dicendo: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus;4 et veniens sequere me. Sicque in isto consilio fundatur votum paupertatis voluntariæ. Quædam autem illorum sunt aliquo modo nobis conjuncta, ut uxor, parentes et proles. Quæ omnia docuit relinqui Salvator, dicens: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et fratres et sorores, et uxorem et filios, non potest meus esse discipulus.5 Et in isto fundatur votum perpetuæ castitatis.

Quædam vero illorum sunt intra nos, ut propria voluntas. Quam Dominus Jesus relinquendam consuluit, præinductis verbis adjiciendo: Adhuc autem et animam suam. Unde apud Matthæum ait: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.6 Et in isto fundatur votum obedientiæ. Docuit itaque Filius Dei hæc omnia derelinqui desiderio perfectionis atque intuitu Dei, ut in Deo cor amorosius perfectiusque figatur, vitiis plenius reluctetur, et in omni virtute concrescat. Cor namque humanum tanto integrius ac ferventius in uno defigitur, quo minus in multis dispergitur, et quo magis a multis abstrahitur. Siquidem virtus unita fortior est quam dispersa. Estque vulgare eloquium: Pluribus intentus, minor est ad singula sensus. Propter quod sancti affirmant doctores: Nequaquam homo in uniuscujusque operis ratione colligitur, quando mens ejus per diversa partitur. Et rursus: Impar (inquiunt) quisque invenitur ad singula, dum mente confusa dividitur per diversa.

Ut ergo in summi boni sincerissimo proficiamus amore, studeamus ad nullum prædictorum, imo ad nullum creatum affici inordinate, sensualiter, immoderate, sed solum spiritualiter, ordinate et pure, puta in Deo, secundum Deum et propter Deum, omnia scilicet referendo ad Dei honorem ac gloriam, nec ea amando aut cupiendo nisi secundum Dei voluntatem ac legem, seu prout nobis utilia aut necessaria sunt ad serviendum complacendumque Deo. Cujus oppositum faciunt religiosi proprium peculiumve habentes, et qui ad suos propinquos seu alios carnaliter afficiuntur, et pro eis inordinate sollicitantur, aut sæcularium more inquietantur. Sed quum ad proficiendum in Dei sancto amore, parum aut nihil prosit res ipsas exteriores ac propinquos deseruisse, nisi et ipsi interiores inordinati affectus ad illa funditus eradicentur de corde, propterea ipsas cupiditates et inordinatas omnes affectiones penitus exstirpemus, et solis necessariis contenti simus, atque in omnibus animum imperturbatum, cor per patientiam forte et inconcussum, mentemque reformatam habere ac possidere semper conemur.7 Unde nonnulli religiosi ita non agentes, frequenter pro rebus minimis ac vilissimis passionantur, contendunt et indignantur, tamque inordinate afficiuntur ad parva quorum usus eis concessus est, ut sæculares ad magna quæ possident. Hinc parva fratribus suis concedere renuunt, nec ea sibi auferri a superioribus suis æquanimiter ferunt.

Postremo de hac re sancti et expertissimi patres Eusebius Emisenus, Cassianus et Climacus plenissime ac subtilissime scribunt, quemadmodum quidam ad interiorem renuntiationem ac reformationem dare se negligentes, nunquam ad perfectionem pertingunt, imo parum aut nihil proficiunt: quin imo pereunt, quia sæpius pro uno stilo, pro graphio, pro tabula aut similibus immoderatissime concitantur. Nam amor habendi seu ipsa cupido nisi radicitus exstirpetur, ardentior est in parvis.

Deinceps sancti Patres hi docent triplicem esse renuntiationem: primam, qua ipsis rebus abrenuntiamus; secundam, qua interioribus inordinatis renuntiamus affectibus et pristinis moribus pravis ac vitiis; tertiam, qua propriæ voluntati in cunctis renuntiamus, et nos ipsos ac universa creata in tantum relinquimus atque transcendimus, sicque in Deum movemur, defigimur, transformamur ac rapimur, ut nihil creatum, neque nos ipsos, nec proprios actus, advertimus aut sentimus. Harum renuntiationum prima ad secundam, ambæque illæ ad hanc tertiam ordinantur.

Denique, sicut Climacus scribit, quicumque peccata sua efficaciter ponderat, ac divini rigorem judicii profunde considerat, imminentemque sibi mortis amaritudinem ac futura tormenta acutius speculatur, propriam quoque vocationem, et quid Deo promisit ac tenetur, subtiliter contemplatur, non ultra ad terrena et carnalia vitiose afficietur, nec ad propinquos aut alios sensualiter se habebit, neque in arrepto Dei itinere piger efficietur aut negligens.

Propterea omnia hæc juxta sanctorum horum doctrinam Patrum adimplere, et Deo digne conversari conemur. Ad laudem ejus, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

MONITUM AUCTORIS. — Epistolam et evangelium cum sermonibus suis de templi Dedicatione, in operis fine de Sanctis, Deo propitio ac agente, exponam. Nam juxta formam istam expositionum epistolarum ac evangeliorum de Tempore cum suis sermonibus, intendo et de Sanctis epistolas et evangelia cum sermonibus exponere.

FINIS SERMONUM DE TEMPORE

Footnotes

  1. I Cor. i, 24. ↩

  2. Is. xxxiii, 22. ↩

  3. Matth. xxii, 37, 38. ↩

  4. Matth. xix, 21. ↩

  5. Luc. xiv, 26. ↩

  6. Matth. XVI, 24. ↩

  7. I Tim. VI, 8. ↩

Chapter 243 of 243