Sermo 7
DE MONACHORUM ET RELIGIOSORUM DEFINITIONIBUS VERIS.
STABILES estote, et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. I Cor. xv, 58.
Ad hoc finaliter ordinatur ac tendit omnis illa religiosorum abstractio, qua a curis et actibus sæculi, a propinquis et sæcularibus hominibus se elongant, quatenus Deo altissimo stabilius sint intenti, et spiritualibus actibus frequentius occupati, puriores ferventioresque corde in omnibus. Hinc Climacus monachum multipliciter definiens seu describens, inter cetera ait: Monachus est, qui solum ea quæ Dei sunt agit, cogitat, loquitur, Christo unitus omni tempore, loco atque negotio. Et datur descriptio ista de monacho secundum statum monachalem perfectum, hoc est secundum completam monasticæ vitæ perfectionem. Ad hoc equidem tendit institutio regularis atque professio monachalis, ut monachus quantum in vita præsenti sit possibile, indesinenter Deo intendat, orando, psallendo, meditando, legendo, contemplando, diligendo, ceterisque virtutum exercitiis insistendo. Corporalia quoque opera ordinate ac discrete secundum divinæ legis tenorem et suæ regulæ institutionem, ad Dei honorem efficiat, otia semper negligentiasque vitando, et in continua cordis stando custodia, cum Propheta veraciter dicens: Providebam Dominum in conspectu meo semper; et item, Oculi mei semper ad Dominum. Ad hoc itaque conemur indesinenter, ut in divinis simus quotidie stabiliores, et orationibus, psalmodiis, meditationibus sacris absque distractionibus vanis ac miseris vacemus perfectius. Consuescamus mentem nostram in omni loco et actu frequenter ad Deum levare per internas ac breves orationes, laudes et meditationes, etiam in mensa, in via, in lecto, et in omni labore atque colloquio;12 nec sic recreationibus quibuscumque utamur, ut cordis læsionem dissolutionemque incurramus. Imo scribendo, studendo, aut alia quævis agendo, a Dei memoria non cessemus.
Deinceps istud faciliter adimplebit, qui Deum fervide diligit. Quod namque ardenter diligitur, ante oculos cordis quasi incessanter habetur, juxta illud, Ubi amor, ibi oculus: sicut videmus quosdam miserrimos carnali amore ita succensos, ut quidquid faciant, rei dilectæ oblivisci non queant. Qui autem in Dei amore nondum est perfectus, ad ista agenda consuetudinem sibi optimam facere moliatur, et Deum piissimum pro auxilio gratiæ id agendi fiducialiter ac instanter precetur. Consuetudine vero adepta, erit sibi istud perfacile et jucundum, imo dulcissimum.
Hæc namque agendo, experietur sæpissime consolationes divinas, compunctiones internas, inflammationes supernas: sicque cum Enoch ambulabit cum Deo, et cum David ambulabit coram Domino.34 Præterea, constat ex his quam longe sint a vera monachi ratione, a monastica perfectione, a spirituali profectu, qui dissoluti sunt moribus incustoditique oculis, qui tam facili occasione ad loquacitates, ad consolatiunculas pueriles et fatuas se effundunt, atque in risus et cachinnos ac dissolutiones vertuntur. Videant tales qualiter suæ satisfaciant professioni, qua ad perfectionem quotidie tendere tenentur, ne tanquam rei et transgressores voti desuper judicentur, reprobentur ac pereant.
Iterum Climacus monachum describens, ait: Monachus est violentia naturæ indesinens, et custodia sensuum indeficiens. In qua descriptione abstractum pro concreto est positum, ut sit sensus: Monachus est indesinens violentator sui ipsius, et indeficiens propriorum sensuum custos. Quum namque Christo testante, regnum cœlorum vim patiatur, et violenti rapiant illud5, et arcta sit via salutis (in quibus verbis cœlestibus violenti vocantur qui salubriter vincunt se ipsos, et salutarem violentiam inferunt sibimetipsis, prava desideria superando, et Deo propriam voluntatem subdendo), patescit quod quanto religiosi præ ceteris magis abnegaverunt se ipsos et propriis voluntatibus renuntiaverunt, tanto amplius obligantur propriam superare naturam, proprias libertates concupiscentiasque abjicere, et proprios refrenare affectus ac motus.6 Quod in principio satis est difficile, in tantum ut Salomone testante, qui dominatur animo suo, melior ac fortior sit urbium expugnatore.7 Dicitur demum monachus custos indeficiens sensuum suorum interiorum et exteriorum, inordinatum illorum usum vitando, ne per exteriorum sensuum portas mors ingrediatur, ne oculi videant vanitatem, ne figantur in feminas, ne aures illicitorum verborum auditui præbeantur, sed juxta Scripturam, sepiantur spinis, ne audiant linguam nequam, ne audientiam tribuant detractori, neque discordiam seminanti.8910 Tactus etiam præcipue refrenetur ab omni contactu inordinatum motum ac stimulum concitante, nec in cibo et potu quæratur delectatio gustus, sed naturæ necessitas. Conformiter custodiendi sunt religioso sensus interiores ab apprehensionibus phantasticis, ab imaginationibus fœdis, a phantasiis protervis, a cogitationibus vanis. Hic ergo considera te ipsum, o religiose, an vere sis monachus, an modo præfato frangas atque custodias temetipsum: alioqui dole, ingemisce, et juxta prætacta te dirige.
Tertia descriptio monachi est: Monachus est sanctificatum corpus, expurgatum os, et illuminata mens. Quæ descriptio datur quasi per partes integrales, et in ea ponitur pars pro toto, ut sit sensus: Monachus est homo habens corpus divino cultui consecratum, a carnalibus inquinamentis mundatum, in sanctis operibus animæ subditum, habens quoque os a verbis illicitis purum ac sancto silentio perornatum, et mentem desuper illustratam, ad divinorum contemplationem limpide elevatam. Cur autem per tria hæc specialiter describitur monachus, nisi quoniam specialiter spectant ad eum, et in his alia ad ipsum spectantia includuntur? Itaque constat quam longe distent a monacho gulosi, garruli, pertinaces ac duri.
Quarta descriptio est: Monachus est mœrens et dolens anima indesinenti mor- tis memoria. Ubi rursus principalis pars hominis pro homine ponitur. Pertinet quippe ad monachum, ex consideratione mortis quotidie flere, propria pensando ac deplangendo peccata, ac metuendissimum Dei ponderando judicium atque supplicia peccatoribus post vitam præsentem parata. Debet etiam flere præ desiderio regni cœlestis, cum Apostolo exclamando: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?11 et cum Propheta: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est;12 et rursus: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei?13 Sed ex compassione passionis Christi flendum est monacho, non in quantum passio Christi fuit redemptio mundi, sed quia mitissimus Agnus tam crudelissimam mortem innocentissime pertulit.14 Ideo dixit Apostolus: Christo confixus sum cruci; et iterum, Si compatimur, et conregnabimus. Spectat quoque ad monachum, aliorum peccata deplangere et pro omnibus orare, præsertim pro benefactoribus et propinquis ac sibi commissis. Postremo, qui verissime monachus est, lacrimatur frequenter ex abundantia gaudii spiritualis, et ex suavissima complacentia proprii Creatoris, qua superserenissimus ac supergratiosissimus Deus complacet sibi in contemplatione theorica qua rapitur ad divina. Advertant hæc religiosi ad levitates, risus, cachinnos dissolutionesque proni, et deplorent se ipsos, eo quod a ratione verissima monachi distent tam infinite, quum et Christus in Evangelio contestetur: Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis.15
Quinta descriptio est: Monachus est ordo et consistentia incorporalium in corpore materiali et sordido consummatus. In qua definitione denuo abstractum et substantivum concrete adjectiveque sumitur, ut sit sensus: Monachus est homo ordinatus et consistens instar angelorum in corpore materiali et sordido seu immundo quantum ad naturales impuritates. In carne etenim non carnaliter conversatur, et vitam angelicam ducit in terris, terminos sibi in regula sua præfixos transgredi non præsumens, sed juxta similitudinem angelicorum spirituum in cunctis ordinate se habens, seque divinæ legi et observationi regulari subjiciens.16 Unde et discretio præcipue necessaria est monacho, teste beatissimo patre nostro Antonio, ut omnia suo loco et tempore agat, ne perturbetur, sed tranquilla mente adhærens Altissimo, ei acceptum semper reddat obsequium. Sapientissimo etenim Deo ordinatio valde placet.
Footnotes
Chapter 242 of 243