Skip to the text

Sermo 3

QUOMODO RELIGIOSI VENTURO JUDICI CHRISTO REGNUM IN SE PARARE DEBEANT.

HIC est vere Propheta qui venturus est in mundum. Joann. VI, 14.

Recte in ista dominica leguntur lectio ista prophetica atque evangelium hodiernum, quoniam pulchre per omnia consonant sibi. Et quod in lectione ista Jeremias legitur prophetasse de Christo, in evangelio isto declaratur impletum in eo.

Ipse etenim tam præclarissimum faciendo miraculum, utpote satiando tot millia hominum ex quinque panibus ac paucis pisciculis, comprobavit se esse regem Messiam in lege et Prophetis promissum.1 Unde et turba viso tanto prodigio, dixit:2 Quia «hic est vere Propheta qui venturus est in mundum». Per quam circumlocutionem intellexerat Christum. Itaque, quum suscitasset Deus Pater David germen justum, id est Christum, regis David justissimum filium secundum humanitatem assumptam, ex tunc cœpit Christus rex regnare per gratiam in cordibus suorum fidelium, quos non corporaliter tantum, sed spiritualiter quoque refecit: quod exinde usque in præsens fecit in tota militanti Ecclesia in innumerabilibus millibus hominum.

Rogemus igitur Dominum Jesum Christum ut ipse solus indesinenter ac pure regnet in nobis, et mentes nostras spiritualibus panibus suis reficere semper dignetur. Nempe in quantum peccamus, in tantum non Christus, sed peccatum atque diabolus regnant in nobis, quum ratio nostra illis in tantum succumbat, consentiat ac ministret. Nam ut beatissimus ait princeps Apostolorum, A quo quis superatus est, hujus et servus est.3 Et quamvis absolute loquendo, non regnet diabolus in homine nisi per peccatum mortale, nihilo minus propter venialia aliqualiter in homine fertur regnare, quia et venialia ad mortale disponunt.

Hinc Cassianus ex ore abbatis Moysis loquitur: Expulso dæmone et vitiis in animabus nostris nequaquam regnantibus, regnum Dei fundatur in nobis, dicente Evangelista: Regnum Dei intra vos est.4 Porro intra nos esse non potest nisi scientia aut ignorantia veritatis, et amicitia virtutum aut vitiorum: per quæ vel Christo vel diabolo regnum in nobis paramus. Cujus regni qualitatem describens Apostolus, ait: Non enim regnum Dei est esca aut potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto.5 Qui ergo justus est, et pacem habet internam ac gaudium spirituale, in eo regnat Dominus Deus. Et in quo sunt injustitia, discordia atque tristitia inordinata operans mortem, regnat diabolus.

Nunquam igitur regnet in nobis superbia, ne ejus servi efficiamur ac filii, qui est rex super universos filios superbiæ.67 Non regnet in nobis impatientia quæ stultitiam operatur;8 non ira quæ in sinu stulti quiescit; non gula aut concupiscentia carnis, ne bestiis conformemur, et efficiamur ut equus et mulus quibus non est intellectus;910 non tepiditas aut pigritia, ne ex ore Domini evomamur.11 Sed rationi nostræ in omnibus imperet Deus, et ratio passionibus, quatenus anima nostra sit quasi cœlum in terris, et mens nostra sit thronus Dei: sicque in omni eventu, in omni adversitate et tribulatione perseveret mens nostra in luce sapientiæ constans, in discretionis judicio stabilis, in contemplatione jucundans, voluntas quoque in Deitatis amore flammigera, in zelo justitiæ libera, in totius boni affectu fidelis. Quo facto, venti passionum, tumultus tentationum facile exsufflabuntur.

Denique de hoc cœlo terreno loquitur Climacus: Firmamentum pro pulchritudine habet stellas; anima vero impassibilis facta (id est passionibus dominans), pro ornatu habet virtutes. Anima talis dæmonum impugnationes atque astutias reputat ludos. Impassibilis autem (id est vir perfectus, heroicus et divinus) proprie dicitur, qui carnem suam fecit incorruptibilem, hoc est inviolabilem a peccatis, ita quod concupiscentiis non assentit, passionibus non succumbit, vitiorum non servit corruptioni, nec exhibet membra sua arma iniquitatis12 peccato, a vitiis gulæ et immunditiæ penitus abstinet, ab exteriorum interiorumque sensuum irrefrenatione et abusu se prorsus custodit, mentem quoque suam a rebus creatis abstraxit et exaltavit, omnes sensus ei subjiciens, Deique vultui eam jugiter repræsentans.

Denique talis coram Deo et hominibus irreprehensibilem exhibet semetipsum. Tribus etenim modis, vel magis in tribus debemus nos coram Deo irreprehensibiles exhibere, videlicet in cogitatu, affectu et intentione, ut sit cogitatio sancta et utilis, affectio pura et spiritualis, intentio recta ac stabilis. Sic et coram hominibus in tribus bona provideamus, puta: in habitu seu vestibus, ne sint curiosæ; in operationibus, ne sint illicitæ; in locutionibus, ne sint infructuosæ. Quumque nihil sit cogitatu facilius, ac copiosissimam habeamus materiam cogitandi de pertinentibus ad salutem, utpote de Deo omnipotente et omni excellentia, perfectione ac beatitudine ejus, de universis beneficiis et promissis ipsius, de præceptis, consiliis et prohibitionibus ejus, de mysteriis Christi, et verbis, doctrinis, miraculis, sanctitate, gestis et passione ipsius, de propria vocatione et causa coram Altissimo, de his quæ Deus requirit a nobis, de examinatione conscientiæ et discussione propriæ vitæ, de omnibus quæ in Scripturis sanctis contenta sunt, et de virtutibus, operibus atque miraculis patrum nostrorum: quid est quod omnibus his relictis, vana et frivola, stulta et inutilia cogitamus, et ex cogitatione prava ad desideria labimur vitiosa? Ne ergo inutiliter occupemur, omnipotentis, sancti et supersapientissimi Dei præsentiam jugiter meditemur, ut sint oculi nostri semper ad Dominum, in cujus intuitu erubescamus committere quidquam illicitum sive omittere debitum.13 Quanto Creator cunctis hominibus major est in sapientia, sanctitate et dignitate, tanto plus verecundemur coram ipso habere nos viliter, acediose, turpiter, inordinate.

Postremo David germen justum, videlicet Christum prorsus justissimum, in vera sectemur justitia, omnem odientes impietatem et culpam ob propriam ejus enormitatem, turpitudinem, inordinationem ac vilitatem, et maxime in quantum inhonorativa est majestatis divinæ, ac offensiva sanctitatis supremæ.14 Propria quoque pecata in nobis ipsis reprehendamus ac ulciscamur quotidie. Et ita agamus judicium justitiamque in terra, dijudicantes, corripientes ac castigantes nos ipsos assidue in vera discretione;15 sed et proximum suum corripiat unusquisque caritative et ordinate. Et quoniam domini sapientes, servos sapientes libenter habent ac diligunt, exhibeamus nos servos sapientes sapientissimi Christi, ut in primis dono sapientiæ decoremur, atque per illud Deum et bona æterna cum mentis dulcedine amorose et uberrime contemplemur, deinde notitia sacræ Scripturæ, juxta cujus documenta, præcepta, consilia nos ipsos in omnibus dirigamus, ex qua etiam contemplandi materiam et diligendi formam accipiamus. Sicque juxta apostolica hortamenta, in sapientia ambulemus ad eos qui foris sunt, ut Deus per servos suos glorificetur et in eis laudetur, simusque bonus odor Christi in omni loco.1617 Sed et sermo noster semper in gratia sale sapientiæ sit conditus, nec proferamus quod quempiam scandalizet, sed solum quod audientes ædificet.18 Rogemus quoque Dominum ut linguam nobis tribuat eruditam, scientiam salutarem, copiam exhortandi salubriter efficacem:19 quatenus quicumque quempiam nostrum accesserit, ædificatus discedat; qui venerit desolatus, abeat consolatus; qui mente vulneratus aggreditur, curatus regrediatur. Et ita verbis et factis ac moribus simus proximis exemplares, atque nos ipsos coram Judice summo nobiliter, hoc est sapienter et virtuose, in cunctis habentes, et ipsum semper in omnibus totis præcordiis et totis viribus honorantes.

Footnotes

  1. Joann. vi, 5-14. ↩

  2. Ibid. 14. ↩

  3. II Petr. II, 19. ↩

  4. Luc. XVII, 21. ↩

  5. Rom. XIV, 17. ↩

  6. Job XLI, 25. ↩

  7. Tob. IV, 14. ↩

  8. Prov. XIV, 17. ↩

  9. Ps. XXXI, 9. ↩

  10. Eccle. VII, 10. ↩

  11. Apoc. III, 16. ↩

  12. Rom. VI, 13. ↩

  13. Ps. xxiv, 15. ↩

  14. Jer. xxiii, 5. ↩

  15. Jer. xxiii, 5. ↩

  16. II Cor. ii, 14, 15. ↩

  17. Coloss. iv, 5. ↩

  18. Coloss. iv, 6. ↩

  19. Is. l, 4. ↩

Chapter 238 of 243