Sectio 11, art. 2: Utrum Deus aliquem hominem repro&et
Cum eadem sit ratio oppositotum, reprobatio definienda est per oppositum ad praedestinationem.
- Id est : Deus prius concepit per scientiam simplicis intelHgeniiae plures mundcs possibiles, inter quos mundum peccatorem cum Incarnatione redemptiva. In hoc mundo possibili, ordo naturae est propter ordinem gratiae cum permissione peccati originalis, et ordo gratiae propter I ncamationetn redemptiyam.
Deinde uno solo decreto Deus voluit hunc mundum possibilem cum omnibus partibus suis simul. Ita artifex non prius intendit fundamentum domus et deinde tectam ejus, sed primo intendit aptam habitationem et propter eam domum totam omnibus partibus suis constantem.
Respondetur t De fide est quod datur reprobatio, quae tamen non est praedestinatib ad malum; cf. Conc. Carisiacum (Denz. 316) contra Gotes- calc : « Deus bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis secundum praescientiam suam quos per gratiam praedestinavit (Rom., Vin, 29 ; Ephes., 1, 11) ad vitam et vitam illis praedestinavit aeternam ; ceteros autem quos justitiae judicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit ; poenam autem illis, quia justus est, praedestinavit aeternam. »
Sacra Scriptura loquitur de reprobis, de filio perditionis [Joan. xvu, 12) ; sanctus Paulus dicit : « Castigo corpus meum... ne... reprobus efficiar » I Cor.% ix, 27. — Christus ipse annuntiat judicium ; « Disxedite a me, maledicti, in ignem aeternum » Maith.p xxv, 41.
Raiione theologica ad quaestionem de definitione et de convenientia reprobationis respondetur : reprobatio est pars providentiae quae permiUii aliquos sua culpa deficere a gloria, et propter culpam infligit dpmnaljonn poenam. Sic reprobatio opponitur praedestinationi. Agitur de permissione peccati quod de facto non remittetur, praesertim peccati impofenitentiae finalis..
Quod autem non sit inconveniens quod Deus reprobet aliquos, sic probatur :
Ad providentiam provisoris universalis pertinet ut in rebus defectibilibus quae illi subjiciuntur, aliquos permittat deficere propter bonum totius universi. Atqui Creaturae intellectuales ad gloriam ordinatae sunt ex natura sua defectibiles. Ergo ad Dei providentiam pertinet ut permittat aliquos ab isto fme sua culpa deficere, et ut infligat damnationis poenam pro culpa.
De motivo autem hujusce permissionis divinae erit sermo in art. 5, ad ubi simul agitur de motivo praedestinationis.
■ lum dubium. An reprobatio siominet praescientiam tantum.
Respondetur. Non, sed ut dicit sanctus Thomas : « Includit voluntatem permittendi aliquem cadere in culpam et inferendi damnationis poeitam pro cuipa. » — Sic reprobatio negativa est voluntas permittendi culpam, quae de facto non remittetur ; et ut videbimus art. 5, haec reprobatio negativa est ante haec praevisa demerita non remittenda, quae non infallibiliter praeviderentur ut futura sine hac permissione divina.
Reprobatio autem positiva est voluntas inferendi damnationis poenaix. pro culpa, et ea est post praevisa demerita, nam omnis poena justa praesupponit culpam, pro qua infligitur.
2um dubiiiBi. Quid sentiendum est de sententia quorumdam thomista* rum, juxta quos reprobatio negaiiva> est, ante praevisa demerita, exclusio
AN SIT ET QVW SIT REPROBATIO 533 positiva a glorias tanquam a beneficio indebiio? Ita senserunt Alvarez, Salmanticenses, Joannes a sancto Thoma, Gonet, Contenson.
Respondeiur. Haec sententia difficilius conciliatur cum voluntate salvifica universali et non videtur habere fundamentum in praesenti articulo sancti Thomae, nec in aliis. Sanctus Thomas dicit solum in hoc articulo et alibi : « reprobatio includit voluntatem permittendi aliquem cadere in culpam », praesertim in impoenitentiam finalem et in peccata quae ad eam disponunt. Non loquitur de positiva exclisione a gloria, tanquam a beneficio indebito.
Dicit quidem sanctus Thomas in praesenti articulo ad im : « Quibusdam Deus non vult hoc bonum, quod est vita aeterna », id est : vitam aeternam eis vult antecedenter tantum et non consequenter seu efficaciter. Sed excludere eos a gloria tanquam a beneficio indebito esset non solum non velle, sed nolle, esset actus positivus exclusionis. Hoc autem videtur nimis durum, et ipso facto ante praevisa demerita excluderentur hi homines non solum a fine ultimo supernaturali, sed etiam a fine ultimo naturalL
Item ad 2m dicitur « reprobatio est causa derelictionis a Deo » scilicet post peccatum et propter peccatum.
Ad 3m explicatur quod reprobus potesl salvari, quamvis non salvabiiur de facto. Hoc autem melius explicatur si ante praevisa demerita non exciuditur a gloria tanquam a beneficio indebito.
Haec igitur sententia quorumdam thomistarum videtur quasi inconci» liabilis cum voluntate salvifica universali. Deus enim, quantum ex se est, vult sincere, voluntate aniecedenti, ut ornnes salvi fiant, ita ut eorum damnatio ex ipsis solis proveniat. Hoc autem non vellet, si ante omnem culpam ex parte reprobi praevisam, decrevisset positive eum a saiute aeterna excludere, tanquam a beneficio indebito.
Confirmatur : Deus unumquodque vult secundum quod habet rationem boni. Atqui quod aliquis, ordinatus ad finem ultimum naturalem et supernaturalera, ab eo excludaiur, tanquam a beneficio iadebito, ante praevisionem culpae, non est secmidum se bonam. Ergo.
Unde reprobatio negativa nihil aliud est quam voluntas permitiendi aliquem deficere sua culpa a fine nltimo. Propterea communiter theologi thomistae distinguunt permissionem peccati a denegatione gratiae efficacis, nam haec denegatio habet rationem mali poenae, ideoque praesupponit culpam, dum e contrario permissio culpae eam antecedit, et non est
- — malum poenae sed quid non bonum, privatio est plus quam siiupler negatio.
Est enim magna differentia xnter non dare aliquid gratuitum et illud denegare.
Objeciio. Deus cum ordinate procedit, prius intendit finem quam media, Atqui in negotio reprobationis, exciusio a gloria est ftnis, et permissio peccati est medium. Krgo Deus prius intendit exclusionem a gloria quam permissionern peccatL
Respondetur : concedo majorem ; nego minorem : exclusio enim a gloria tanquam a beneficio indebito non est finis in negotio reprobationis ;
DE PRAEBESTINATIONE nam finis est id ad quod pervenitur m executione. Deus autem nemineni in executione excludit a gloria ut a beneficio indebito, sed solum in poenam peccati.
Insuper non est quaerendus parallelismus absolutus inter reprobationem ei praedestinationem , nam providentia divina aliter se habet ad bona, et aliter ad mala ; bona per se intendit, quia per se sunt appetibilia ; mala vero, quia secundum se non sunt appetibilia, per se non intendit. sed permittit Unium et ea permissa ordinat ad aliquod bonum, nec permitteret nisi ex intentione alicujus boni.
Unde ex prima intentione boni totius universi, postulantis manifestationem justitiae. statim et immediate Deus vult simpliciter permittere culpam, et deinde culpam permissam et praevisam ordinat ad poenam, quod est bonum, nam justum est quod culpa puniatur, in hoc est splendor justitiae.
S'dm ehifciuia, Quid importat permissio divina peccati? Respondetur. Permissio divina peccati importat non conservaiionem in bono hic et nunc voluntatis ex se defectibilis ; nam si haec voluntas hic et nunc conservaretur in bono, peccatum impediretur et non permitteretur. Cf. I» II**, q. ?9t a. i ; q. 109, a. 2, ad 2*».
Sed attente consideranda est haec non conservatio in bono. Ibi est mysterium et vitanda est contradictio. Tria sunt notanda.
i° Non conservatio divina in bono voluntatis ex se defectibilis nondum est quid malmn, quia non est privatio boni debiti.
Deus enim non sibimetipsi debet conservare semper in bono voluntatem ex se defectibilem, dum e contra sibimetipsi debet eam semper conservare in esse cum anima immortali.
Pariter ex parte creaturae : voiuntati ex se defectibiii non debetur quod seniper in bono conservetur, sed solum in esse. Et si ei hoc deberetur esset impeccabilis.
Unde non conservatio divina in bono voluntatis ex se defectibilis non est quid makm. Attamen non dicimus quod sit quid bonum. Ita v. g... carentia majoris perfectionis in actu remisso caritatis non est quid bonum, nec quid malum, quia non est privatio boni debiti ; sic haec carentia majoris perfectionis valde differt a peccato veniali etiam levissimo, quod jam est simpliciter malum morale,
2° Peccatum eiiam initiaie est malum culpae, seu privatio rectitudinis 'debit&e, sed peccaturn sequitur infallibiliter divinam permissionem peccati, quae rmportat, ut dictum est, non conservationem in bono. Sic permissio divina peccati est bona, ratione finis, dum non conservatio in bono nec est bona, nec mala ; peccatum autem quod infallibiliter sequitur, necessitate consequentiae non causaiitatis sed iliationis, simpliciter malum est morale, malum culpae.
3° Denegatio divina gratiae efficacis est malum non quidem culpae .sed pistae poenae quae supponit culpam. Carere enim gratia est privatio
AN PRAE0ESTINATI ELIGANTUR A DEO boni, et est malum, non culpae, sed poenae ; sic haec denegatio differt a non conservatione divina in bono quae antecedit culpam etiam primam, et quae non est quid malum neque culpae, neque poenae.
Calvinus confundit im cum 30, scil. divinam permissionem peccati cum divina denegatione gratiae, dum sanctus Thomas haec duo optime distinguit, I Seni. d. 40, q. 4, a. 2. Item in articulo praesenti ad 2m: «Culpa provenit ex libero arbitrio ejus, qui reprobatur et a gratia deseritur. Et secundum hoc verificatur dictum Prophetae, scilicet : « Perditio tua ex te, Israel. » — Sic permissio divina, quae antecedit peccatum, et est solum ejus conditio sine qua non> (nullo modo ejus causa, nec directa nec indirecta1), distinguitur a divina derelictione, quae sequitur pecc&tum. — Item ibidem ad 3*.
Chapter 93 of 105