Sectio 11, art. 7: Utrum in Deo sit potentia,
Potentia passiva non potest tribui Deo, Actui puro, bene tamen potentia activa ; manifestum est enim quod unumquodque secundum quod est actu et perfectum, est principium activum alicujus
Notandum tamen est quod in Deo salvatur ratio potentiae activae quantum ad hoc quod est principium effectus ad extra, non autem quantum ad hoc quod est principium actionis, nam actio divina est ipsa divina essentia, quae est suum esse et suum agere.
»A * Af 2\ Vnde \ aCti° Dd n0n CSt aliud ab eJus P°tentia » et actio Dei ad extra est formahter immanens, ac virtualiter transiens, prout producit enectum ad extra. r
Ad 4*. Potentia activa in Deo est ipsum imperium divinum, prout est pnncipium operum Dei ad extra.
Art. II. _ Utrum potentia Dei sit inflnita.
De fide est quod Deus habet potentiam infinitam, cf. II Conc. Constantinop. (Denz. 210) : « Si quis dicit aut sentit, vel finitam esse Dei potestatem, vel eum tanta fecisse, quanta comprehendere potuit, a. s. »
Probatur: Quanto aiiquod agens perfectius habet formam, qua agit, tanto est major ejus potentia in agendo, v. g. ad calefaciendum. Atqui essenha Dei, per quam Deus agit, est infinita (q. 7f a. 1). Ergo Deus habet potentiam activam infinitam, seu potentiam infinite perfectam (cf. ad 1»). ^
Ad « Etiamsi nullum effectum produceret, non esset Dei potentk irustra ; quia frustra est, quod ordinatur ad finem, quem non attingit ; potenha autem Det non ordinatur ad effectum sicut ad finem. sed magis ipsa est finis sui effectus. »
Sanctus Thomas ibidem notat quod « potentia agentis univoci tota manifestatur m suo effectu ; potentia enim generativa hominis nihil potest
DEUS EST OMNIPOTENS plus quam generare hominem; sed potentia agentis non univoci non tota manifestatur in sui effectus productione » sicut potentia solis non tota manifestatur v. g. in maturatione fructuum terrae. Deus autem, ut patet, non est agens univocum. « Unde ejus effectus semper est minor quara potentia ejus, » Attamen manifestatur ejus virtus infinita in modo producendi, prout aliquid finitum producit ex nihilo, seu ex nullo praesupposito subjecto.
Analogice dicitur : homines magni ingenii remanent superiores operibus suis, sed tamen in modo producendi haec opera apparet eorum superioritas ; e contra homines ordinarii ingenii sunt quasi agentia univoca, quorum potentia tota manifestatuf in suo effectu ; non possent plus facere.
Chapter 98 of 105