Skip to the text

Sectio 11, art. 4: Utrum praescienfla meritorum sit eauss praedestinattoms

St. sju. In memoriam revocanda sunt de hac re principalia systemata secundum terminologiam modernorum ; jam quidem supra enuntiata sunt in prologo quaestionis.

, r absque usu scientiae raediae : Augustitius.

3 | ^ ZSST" cum usu scientiae mediae ad Co;^^^ g ™ l distributionem gratUe congruae : mxni et Suarez.

<§ 60 I ( saltem futuribilibus : Molina, Billot.

Jj *§ I ex praevisis meritis ■!

( absolute futuris : Vasquez.

Sanctus Thomas in statu quaestionis hujusce articuli ostendit quod. non ignorat rationes adversariorum ; scil. videtur quod praedestmatio sit rPraevisis meritis, nam in Ep. ad Rom. vni, 30, dicitur : « Quos ^praescmt hos et praedestinavit » ; 2° quia secus praedestinato esset sme rafaone seu irrationabilis ; 3° <l™ iniquum est dare ^^^^^

Responsio tamen sancti Thomae est in argumento sed c. PraescietMa mmtortm mn est cama vel ratio firaedestmatiems, et est e3us pnncipJi* conclusio Et in hoc consentiuat Suarez et BeUarmmus.

InteUidt sanctus Thomas non est causa praedestinatioms ad glormm, ut sup a efm definiverat in art. i scil. : «ratio li^^J !S in finem vitae aeternae. » Insuper praedestmatio ad solam ^ariam non £ praedestinatio proprie dicta, nam simui stat cum repro- batiToe m mctorUute Sacrae Scripturae sanctus Thomas hoc probat brevlm in praesenti articuio, et longius in suo Comm. Ep. "*"^£**Z£ (Cf. supra in prologo hujusce quaestionis : t«tnnomum Sacr

Etenim ad Titum ni, 5 dicitur : « Non ex openbus jusa ae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit » Irem 1. ExoH. xxxin, 19 : « Miserebor cm vomero, et « mihi tt?acuerit » — Ps. xvH, 20 : « Salvum me fecu, qaon a^n voiuu Z ? xi. a5 : « Confiteor tibi Pater, quia abscondisti haec a

Si^rtpr^tiboa. et revelasti ea parvulis : Ua Pater, quomam ff m ^aSuTante te. » Ubi quod aliqui prae aliis majora auxxha acd^ant refertur ad Dei praedilectionem et beneplaatum Ilem alu ^ a^FauH, jam citati, pro electione Efk }, 4 : I £tart - - ipso ante constitutionem. mundi, ut essemus sancti. » ~ Rom., IX» ?b •

« Igitur non est volentis, neque currentis seH mi= • Rom vt ot • r\ ■ ■ , «-uueiuis, sed miserentis est Dpi » • , - XI' 35 • « Quis pnor dedit illi et retribuet,,r > n ' ~~ et per ipsum et in ipso sunt omnia I ^,7 n ^™1™ CX iDSO nit? Quid autem habes, quod non acceristP ' > a " Quis emm te discernostra sunt effectus praed^ilectionTs 2^ W'"^ merita ejus causa. /?ow. xi. 33 « O aItit.,H« §l P°Ssunt esse

Dei. Quam «camjJLbSfS* i£TT " eiusl» C, sanctum Thomam ^«t^X^Tgf* ^

Ita msuper intellexit AueustinL „f £\ * ln fine-

«t fatentur Bellarminus et Suar iTZioLlT* rtun,J <P«*X-) «t dicit se recedere ab Augushni sentenril r V

P- 546 sq : « quae mnt^S^LS Z * f ' Cd j j M ' ^ acjitcnud. ^ugustim plunmos ex fidftlifmc *a doctos. mirum in modum turbavit, ne dicam iJK„« « ftUUn turbati, ad S^S^ *J5£T eTT **• *****

Molinae tandem rev^Lrif nS J v " etc- » ~ Q«asi Deus uni saoi-nti«tffc fVelavent quidquid Augustino, sanctis Paribus ar pi^t,Ss rn,s ,heo,°^s Per plura saecula minime aDDanii' ° jam m prologo hujusce quaestionis vidimus LXE foVr. - ! «jusce argumenti Sacrae Scripturae et

«e ^nac re sanctum Albertum magnum, Suml " q. 63. ^ haereses damnatas, eas ordinat ^^S iudiS T memoriam revocat lectioms supra enuntiatum I» 20,J3 ^ 4 ^ praedi*

divinae i2£ffi5l iT? T"8' ^ *** merita esse increatuj unde C ^ ^ ^ ffSS^SSS f — hk aCtUS eSt id est uno actu increato Jt oZa * v^e /nem n^ et ? media sed vult media ordinari ad fmen^ ^ CfT \ ^ xo a , V°lendl aUquL^usTm^sS f ^ effectW praedestinatio habeat

Circa hoc fuerunt tres errores, scil.

•O cd

O nl w a

| Ita Origenes, qui posuit animas ab initio creatas.

ante jnstificaiionem scil. propter initium salutis.

Pelagini et Semipelagiani post justificationem, scil. Deus praedestinavit ad gratiam aliquos, quia praescivit eos bene usuros gratia.

Sed hoc est contra Rom . ix, 2 : « Cum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni vel mali, non ex operibus, sed ex vocante dictum est : major serviet minori. »

Sed hoc est contra II Cor, 11 1, 5 : « Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis. »

Resp. Non est distinctum quod est ex libero arbitrio et ex praedestinatione, sicut nec est distinctum quod.est ex causa 2& et ex causa i^.

Notandum est quod confutatio hujusce tertii erroris valet contra Molinam, imo contra omnes qui admittunt scientiam mediam quae supponit esse distinctum id quod est ex libero arbitrio et ex praedestinatione (scil, ex gratia. versatili aut etiam congrua).

Revera causa prima.et causa secunda sunt duae causae non coordinatae, sed subordinatae , ita ut secunda nihil agat nisi ut mota a prima. Item vaiet haec ratio sancti Thomae contra omnes qui admittunt in ordine executionis concursum simuitaneum, aut etiam praemotionem physicam indifferenteni ut Pignataro S. J. 1 et aiii, nam etiam isti ultimi tenent esse distinctum id quod est ex causa prima scil. esse acius» et id quod est ex causa secunda libera, scil. ipsa deierminaiio liberi arbitrii per scientiam niediam prae\dsa ; velint noiint, debent admittere quamdam passivitatem seu dependentiarn in scientia Dei, in actu puro^, nam ex duobus hominibus aequaliter tentatis et adiutis. iuxta eos, unus converteretur et aiter non. Sic homo se discerneret, discrimen veniret ab homine et non a Deo. qui passive se haberet in sua praevisione. Cf. ultimam et debiiissixnam responsionem P. d'Al^s, in suo libro : Providence ei lihre arbitre, capf ult s

Ib 2a parte corporis articuli sanctus Thomas ponit duas conclusione et duas ad 3m.

conclusio : « Nihil prohibet aliquem effectum fraedestinationis esse causam ei raiionem alterius, posterioretn quidem prioris secundum rationem causae finalis, priorem vero posterioris secundum rationem causae meritoriae, quae reducitur ad dispositionem materiae. » Nam finis est prirnus in intentione et posterior in executione.

Sic causae ad invicem sunt causae, sed in diverso genere, ut Deus fecit materiam propter formam, et formam ut actuantem materiam. Ita

  1. De Deo creatoret 1899, p. 519« CL id quod diximus de hac opinione alibi : Ls •prtdesiinaiion de$ saints $t la grdce, p. 274, 295,. 399^ 401,

340 DE PRAEDESTIN ATIONE giZoria esl causa finalis meritorum, et merita disfonunt ad obtentionem gloriae.

Ita « Deus praeordinavit se daturum alicui gloriam ex meritis » (nam in executione Deus gloriam non dat gratis, sed secundum merita, contra id quod dicent protestantes) ; et « praeordinavit se daturum alicui gratiam (efficacem, ex voluntate consequenti) ut mereretur gloriam ».

Sic Deus praedestinat ad gloriam antequam ad gratiam, nam sapiens prius intendit finem quam media ad finem, ut dictum est in art. praece* denti : « Non praecipitur aliquid ordinandum in finem, nisi praeexistenU voluntate finis. » — Ita cum sancto Thoma et thomistis, Scotus, sanctus R. Bellarminus et Suarez.

In hac prima conclusione sanctus Thomas non vult dicere : Deus praeordinavit se daturum alicui gratiam ab extrinseco efficacem, ut mereretur gloriam. Hoc excluditur ab eis quae supra dicta sunt de voluntate consequenti Ia, q. 19, a. 6, im et in nostro articulo ex eo quod jam dictum est : * non est distinctum quod est ex libero arbitrio et ex praedestinatione » ; et pariter hoc excluditur ex ratione sequentis conclusionis.

s& conclusio : « Impossibile est quod totus praedestinationis effectus in communi habeat aliquam causam ex parte nosira. »

Haec propositio in aliquo sensu admittitur a Molina, prout totus effectus praedestinationis includit primam gratiam quam mereri -non possumus. — Sed sanctus Thomas hanc propositionem multo profundius intelligit, ut patet ex ratione ejus.

Ratio est : « Quia quidquid est in homine ordinans ipsum in salutem, comprehenditur totum sub effectu praedestinationis, etiam ipsa praeparatio ad gratiam. Neque enim hoc fit nisi per auxilium divinum, sec. iliud Thren., v, 21 : « Converte nos, Domine, ad te et convertemur. »

Id est : etiam determinatio libera actus salutaris disponentis ad justtficationem et postea actus meritorii electorum comprehendtiur tota sub effeciu praedestinationis , et igitur non potest esse causa seu ratio praedestinationis, quae proinde non. est ex praevisis meritis. Hoc est contra id quod dicit Moiiiia, imo est etiam contra Congruismum, in quo gratia congrua non est ex se efficax. et sic in eo determinatio libera meritorum electorum non est proprie effectus praedestinationis.

Ratio sancti Thomae est igitur corollarium principii praedilectionis, scil. « Cum amor Dei sit causa bonitatis rerum, non esset aiiquid alio melius, si Deus non vellet uni majus bonum quam alteri » Ia, q. 20, a. 3. — « Quid habes quod non accepisti ? » Unde brevius : merita electorum sunt effecius praedestinationis et proinde non possunt esse ejus causa1. Cf. eiiam

  1. Augustinus dicebat : dum Deus coronat merita nostra, coronat dona sua. Ita In Indiculo De graiia Dei (Denz. X41) dicitur : « Tanta est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita> quae sunt ipsius dona, et pro his, quae largitus est, aeterna praernia sit donaturus. » — Item Conc. Trid. Denz. 810.

DE CAUSA PRAEDESTINATIONIS 54*

Ideo sanctus Thomas addit in fine corporis nostri articuii : « Habet tamen hoc modo praedestinatio ex parte effectus pro ratione divinam bonitatem, ad quam totus effectus praedestinationis ordinatur ut in finem, et ex quaprocedit sicut ex primo movente. » Manifestat enim bonitatem Dei. (Cf. ad im et ad 2m.) Hoc explicatur ad 3m.

Ad 3m sunt duae aliae conclusiones :

5» conclusio est : « Voluit Deus in hominibus quantum ad aliquos, quos praedestinat, suam repraesentare bonitatem, per modum misericordiae parcendo; et quantum ad aliquos, quos reprobat, per modum justitiae puniendo. Et haec est ratio quare Deus quosdam eligit et quosdam reprobat » Unde hoc mysterium est simul dulcissimum et terribiie.

Hoc probatur ex sancto Paulo Rom., ix, 22 : « Volens Deus ostendere iram (id est vindictam justitiae), sustinuit (id est permisit), m multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gionae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gioriam. » Item II Tim., v, ao.

Hoc explicatur, prout Deus omnia fecit propter suam bonitatem manifestandam, et quidem diversimode, quia res creatae non possunt attirgere ad simplicitatem divinam. Sic Deus permittit ahqua mala fieri re muita bona "impediantur. Bonitas autem divina prout est suupsms diffeiva fundai misericordiam. et prout habet jus inalienabile ut dmgatur super omnia fundat justitiam. Sic conveniens est manifestatio non somm Misericordiae sed spiendoris Justitiae, et ambae sunt expressiones (hvmae Bonitatis. Cf. Sanctum Augustinum, De Civ. Dei, l. XXI, 12.

f conclusio est : « Sed quare hos elegit in gloriam et lUos reprooavu »on kabet rationem nisi divinam voluntatem. »

Hoc dupliciter probatur : 1« auctoritate sancti Augustim (In joan., tr. 26): « Quare hunc trahat et ilium non trahat Deus. noh velle dijudi- care, si non vis errare, » : 2o Ex anaiogia naturalium et artificiahum : ita emm ex simpuc voluntate Dei dependet quod haec pars materiae sit sub forma terrae, et illa sub nobifiori forma ignis. - Item ex simpfici voluntate det quod hic lapis est in inferiori parte paneus, et tlle lapicfis (omnmo aequalis et simifis) in superiori parte panetis. bonitate •

Valet analogia. nam homines non sunt m se ^m ^' quia « cum voluntas Dei sit causa bonitatis rerum, ^^^^ si Deus non veilet uni majus bonum, quam alten. » « Quid habes quoci

SS^Llt : iniquum est ut aequalibus inaequafia dentur. Restnd^ in fine responsionis ad 3- : « In his quae e* , M potest ahqms pro hbito suo aare ciu r lubtrahat debUum, absque praejudiao justxtme. Et hoc es quod cuot paterfamilias MaUh. xx, 15 : « ToDe quod tuum est, et vade an norM mihi quod volo, f acere ? » - Gratia autem efficax, quae est m electis praedestinationis effectus, non ex debito, sed gratis datur. Omnibus tame,adultis datur gratia sufficiens qua possibilis est adimpletio praeceptorum : qui vero resistit gratiae sufficienti meretur privari gratia efficaci,

Hic articulus adulteratus est a Calvino, sed in se pulcherrimus est et perfecta traditionis expressio.

Confirtnatur conclusio ex doctrina Tridentini de gratuitate doni perseverantiae finalist quod conceditur solis electis ; gratis datum est bono* latroni in Calvario potius quam alteri, et Petro potius quam Judae. Conc. Trid. (Denz. 806) dicit : « Perseverantiae munus de quo dicitur : « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit » (Mt. x, 22), aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens esi eum, qui stat, statuere (Rom. xiv, 4) ut perseveranter stet, et eum qui cadit restituere. »

Unde communiter docetur quod justus non potest mereri donum. perseverantiae finalis ; hoc enim donum nihil aliud est quam status gratiae in ipso instanti mortis conservatus, atqui status gratiae est principium meriti, et principium meriti non cadit sub merito. Cf, Ia IIae, q. 114, a. 9, — Si igitur quidam volunt dicere : praedestinatio est ex praevisis meritis, debent saltem addere : sed haec merita non perdurant usque ad finem absque gratuito dono perseverantiae finalis, quod solis electis conceditur.

Sic sanctus Thomas docendo gratuitatem absolutam praedestinationis conservat doctrinam Sacrae Scripturae, praesertim sancti Pauli : « Quid autem habes quod non accepisti? » Ita etiam judicant sanctus R. Beliarminus et Suarez, qui docuerunt absolutam gratuitatem praedestinationis ad gloriam, quamvis conservaverint theoriam scientiae mediae, ad explicandam distributionem gratiae congruae, ut Deus infallibiliter cognoscat effectum hujusce gratiae.

Tota haec doctrina sancti Thomae de praedestinatione virtualiter continetur ergo in principio praedilectionis : « Cum amor Dei sit causa bonitatis rerum, nullus esset alio melior, si non magis diligeretur et adjuvaretur a Deo. »

Et hoc valet etiam pro angelis, unde sanctus Augustinus dicit (De Civ. Dei, XII, 9) de angelis : « Si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, itti amplius adjuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se nunquam casuros certissimi fierent, pervenerunt, »

Remanent verba C. Carisiaci (Denz. 318) desumpta ex sancto Prospero: « Deus omnipotens omnes homines vult salvos fieri, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum. Quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum. »

Removentur systemata nimis humana, et remanet mysterium praedestinationis revelatum, tanquam contempiatioms objectum.

^ mmmmmmm wmmmmmmmmm* t Ml#la*w 1 1 ■

De motivo reprobationis negatlvae.

lum dubium i quodnam esi moiivum r efir obationis negativae, absolute s&mfitae, nondum considerando eam ut est reprobatio hujus potius quam alterius.

In explicatione art. 3, diximus quod reprobatio negativa consistit, juxta sanctum Thomam, in « voluntate permittendi aliquem cadere in culfiam » dum reprobatio positiva est « voluntas inferendi damnationis poenam pro culpa

Nunc attente formulanda est doctrina de motivo reprobationis negativae, ad vitanda inconvenientia supra enuntiata (art, 3) quae sequuntur ex dpinione secundum quam haec reprobatio est exclusio positiva a gloria tanquam a beneficio indebito, quod difficile conciliatur cum voluntate

■ salvifica universali.

In primis manifestum est quod motivum reprobationis negativae, seu permissionis peccati impoenitentiae finalis et peccatorum quae ad hanc impoenitentiam disponunt, non potest esse ipsa praevisio hujusce peccati, nam Deus non praevideret peccatum impoenitentiae finalis, v. g. Judae, ut quid non solum possibile, sed futurum, si illud non permitteret Et pariter peccata praecedentia hoc ultimum peccatum, ad illud non disponerent de facto, si Deus hoc non permitteret ; potest enim Deus sublevare peccatores obduratos et pluries hoc facit. Quaeritur quare Deus permisit quod in aliis non remittantur peccata, sive peccatum originale, sive peccata personalia.

Est quidem magna differentia inter permittere peccatum v. g. Petri, ut fiat humilior, cum intentione efficaci ejus salutis, et ex altera parte permittere peccatum quod non remittetur, v. g. peccatum Judae, scihcet sine intentione efficaci ejus salutis.

Ex praedictis autem constat quod datur in Deo fiermissio fieccati quprumdam ante firaevisa eorum demerita. Eo ipso enim, quo aliqui prae aliis praedestinantur ad gloriam ante praevisa eorum merita, necessario sequitur fiermitti fieccatum eorum, qui non pertinent ad numerum electorum 2.

Imo et brevius : cum reprobatio negativa sit ipsa voluntas permittendi ut aliqui peccando deficiant a gloria, et cum fiermissio fieccati refiroborum hoc fieccatum firaecedat, hoc peccatum non potest esse ejus motivum.

Semper deveniendum est ad aitiora principia, quibus saeculo IX terminata est controversia de praedestinatione inter Episcopos Galliae

  1. Contra praedestinatianismum, necnon contra Wiclefi, Joannem Huss, Hieronymum de PragaPLutherum et Calvinum, omnes catholici tenent quod Deus juatus judex neminem punit nisi culpabilem. Imo Dominus ait : « Nolo mortem impn .*& tatur impius a via sua et vivat. » Ezeck. mnns^ G . Cono. S^i^

  2. E contrario inter molinistas Lessius (De dtv. fsrf., 1. 14, c. 2, a° 15), Franzeun De Deo uno, th. 55), Pesch (De Deo uno, prop. 61-62) et alu tenent 3uxta pnncipia

Dlinismi ut ea intelligunt, quod non datur reprobatio negativa ante praevisa dementa. hoc dissentiunt ab omnibus thomistis, et etiam a Suarezio, a Bellarmmo. a KU12:.

544 *>£ PRAEDESTJNATMONE augustinianos et alios; in Concilio Tusiaco (de Tuzey) ann. 860 (P. L., t. 126, coL 123) haec principia sic formulata sunt : « In caelo et in terra omnia quaecumque voluit Deus, fecit (Ps. exxxiv). Nihtl enim in caelo vel in terra fit, nisi quod ipse Deus aut propitius facit (ut conversio Petri et boni latronis), aut fieri juste permittit (ut peccatum Judae et mali latronis). * Unde quaeritur motivum permissionis peccati impoenitentiae finalis et peccatorum quae de facto non remittentur et ad impoenitentiam disponent.

Ad hanc quaestionem, responsio generalis est quod Deus nihii vult nisi sub ratione boni, unde ijon vult permittere aliquos sua culpa defieere a gloria, nisi propter aliquod bonum. Ideo sanctus Augustinus dicit in Enchir. c. 11 : « Deus nullo modo sineret aliquid mali esse in operibi suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut benefaceret etiam de malo. » Brevius : Deus non permittit malum, nisi propter majus bonum*

Sed propter quodnam majus bonum Deus permittit impoenitentiam iinalem plurium hominum et angelorum ? — Sanctus Thomas respondet in articulo nostro, ad 3m : « Voluit Deus in hominibus quantum ad aliquos quos praedestinat, suam repraesentare boniiaiem per modum misericordiae parcendo, et quantum ad aliquos quos reprobat per modum justitiae puniendo, Et haec est ratio quare Deus quosdam elegit et quosdam reprobat. » Hoc jam aliqualiter enuntiatur in Ep. ad Rom. ix, 22 : « Vokns Deus ostendere iram, (id est vindictam justitiae), et notam facere potentiam suam, sustinuit, (id est permisit}, in multa patientia vasa irae apta in interitum, tit ostenderet divitias gloriae suae in vasa misexicordiae quae praeparavit ad gloriam. »

Haec est igitur ratio reprobationis negativae absolute sumptae : manifestatio bonitatis divinae per modum justitiae ; bonitas Dei ut suiipsius diffusiva est radix misericordiae, et ut habet jus inalienabile ut diligatur super omnia est radix justitiae,

Hoc se tenet ex parte finis.

Addendum est quod ex parte creaturae ,seu ex parte causae materialis, est negativae reprobationis conditio sine qua non seu dispositio ad defectum,. scil. naturalis defectibilitas creaturae. Si enim ex se creatura humana vel angelica non esset defectibilis, Deus qui est fons bonitatis, non permitteret eam deficere. Sed « si aliquid est naturaliter defectibiie, consequens est quod aliquando deficiat ».

Haec tamen defectibilitas non est proprie motivum reprobationis, non enim Deus permittit defectum propter naturae defectibilitatem, ut motivum, sed propter aliquod bonun inde procurandum. Et ideo defectibi - litas naturalis est potius conditio sine qua non, seu aptitudo et dispositio ex parte materiae.

Propositio obscurior iotius quaestionis est : Deus permittit impoenitentiam finalem plurium (v. g. mali latronis potius quam alterius) ut poenam praecedentium peccatorum quae de facto non remittentur, propier majus

DE MOTIVO REPROBATIOMS NEGATIVAE 545 bonum ad quod pertinei manifestatio splendoris infinitae justitim. Haec propositio quidem est obscurissima, sed ad eam facilius tenendam, possumus considerare quod ejus negatio sustineri nequit, seu praedicta propositio improbari nequit. Et in ea apparet applicatio altissimi principii praedilectionis, quod est corollariutn principii causalitatis et finalitatis, secundum quae omne bonum venit a supremo bono et ad illud ordinatur ; principium istud praedilectionis revelatum est Moysi : « Misereor cujus miserebor et misericordiam praestabo cujus miserebor (Ex. IX, 16). Quis enim te discernit, quid autem habes quod non accepisti? (I Cor. IV, 7.) Nullus esset alio melior si non magis praediligeretur a Deo. Et inter bona altiora, propter quae Deus potest permittere peccatum, est Splendor Justitiae, seu manifestatio infinitae Bonitatis, quae inalienabile jus habet ut super omnia diligatur.

Sic Deus vult permittere peccatum propter majus bonum ; propter illud vult permittere quod id quod est defectibile aliquando deficiat ; et haec permissio est conditio sine qua non peccati, non vero ejus causa nec directa, nec indirecta, quia provisor universalis, intuens altiores fines, non tenetur impedire haec peccata, nequidem peccatum impoenitentiae finalis,

Creatura defectibilis exse apta defectui conqueri jure non potest a bundaniiores gratias, quibus a defectu praeservaretur ; sicut ait sanctus Paulus, Rom. ix, 21 : « O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? Numquid dicit figmentum ei qui se (inxit : Quid me fecisti sic ? An non habet potestatem iigulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Quod si Deus volens ostendere iram... » scih splendorem justitiae suae et misericordiam etc. — Haec figura symbolica jam erat in 1. Eccli. xxxm, 13 : « Quasi lutum in manu figuli, sic homo in manu illius, qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. »

Item dixerat Jeremias xvmc 6 : « Ecce sicut lutum in manu figuB, sic vos in manu mea, domus Israel. » — Item Isaias xlv, 9 : «Ego Dominizs faciens omnia, Rorate caeli desuper... Vae qui contradicit fictori suo... numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis et opus tuum absque manibus est? Vae qui dicit patri : Quid generas? et mulieri : Quid parturis? »

Ex una parte scil. non electorum, manifestatur praesertim splendot Justitiae, non tamen sine Misericordia ; ex altera parte scii. electorum, manifestatur praesertim Misericordia, non vero sine justitia. Cf. Ia, q. 21, a. 4, ad im : « Quaedam opera attribuuntur justitiae, et quaedam misericordiae, quia in quibusdam vehementius apparet justitia, in quibusdam misericordia. Et tamen in damnatione reproborum apparet misericordia, non quidem toiatiter relaxans, sed aliqualiter allevians, dum Dem punit citra condignum. Et in justificatione impii apparet justitia, dum Deus culpas relaxat propter dilectionem, quam tamen ipse misericorditer infundit ; sec. illud : « Dimissa sunt ei peccata tnulta, quoniam dilexit multum. »

Insuper, ut ibid. dicitur ad 3m : « in hoc etiam quod justi puniuniur in hoc mundo apparei fustitia, et misericordia, in quantum per hujusmodi afflictiones aliqua levia in eis purgantur, et ab aifectu terrenorum in Deum magis erigtmtur, sec. iilud Gregorii : mala quae in hoc mundo nos premunt, ad Deum nos ire compellunt. »

Corollarium, Unde est quidem magna inaequalitas conditionum sive naturalium sive supernaturalium. Sed non raro inaequalitas gratiarum compensat inaequalitatem conditionum naturalium, sec. illud Domini : « Beati pauperes spiritu, Beati mites, Beati qui lugent, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam » scil. multae tribulationes justorum* et inter eos illi qui magis diliguniur a Deo, ut Christus et B. M. V. pati debent pro aliis, ut victimae, in holocausto perfecto. Ita omnes martyres et magni servi Dei qui semper multum doluerunt. Sic mirabilissima fit r compensatio; quae quodammodo indicatur a Christo in parabola de malo divite et de bono mendico apud Luc. xvl, 25 : « Abraham dixit malo diviti damnato : « Fili, recordare quia recipisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. »

Hoc pulcherrime dicitur etiam in I. Sapientiae in, 1, ubi sic exprimitur praedestinationis dogma : « Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget iilos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori et aestimata est affiictio exitus illorum, et quod a nobis est iter, exterminium ; illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati, in multis bene disfionentw ; quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum %%■ fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos*.. (ita speciatim martyres.) Fulgebunt justi et tanquam sciniillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis et regnabit Dommus illorum in perpetuum... quoniam donum et pax esl eleciis suis. » Sic jam clare exprimitur dogma praedestinationis in V. T.

Hoc magnum mysterium praedestinationis divinae de se potius est objectum contemplationis quam discussionis theologicae. Investigatio enim theologica de se ordinatur ad quamdam altiorem intelligentiam, sec. illud Conc, Vat. Denz. 1796 : « Ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam Deo dante mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam assequitur, ... nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda, instar veritatum, quae proprium ipsius objectum constituunt... Divina enim mysteria sua natura inteilectum creatum sic excedunt... ut quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac vita mortali peregrinamur a Domino : per fidem enim ambulamus et tion per speciem » II Cor. v, 6.

Hoc specialiter verificatur de praedestinatione quae est altior pars Providentiae..

2um dubiiun» Quodnam est motivum reprobationis negaiivae comparative sumptae, scil. ut est reprobatio hujus hominis potius quam alterius, V. g- Judae potius quam Petri.

Responsio sancti Thomae est : Reprohatio negativa comparative sumpt£y non hahet rationem nisi divinam voluntatem, cf. art. 5, ad 3m : « Sed qusr^ hos elegit in gloriam et illos reprobavit, non habet rationem nisi divinam voluntatem. » Hoc probat dupliciter i° ex sancto Augustino tr. 26 in Joan.r « Quare hunc trahat Deus et illum non trahat ? Noli velle judicare, si non vis errare. » — 20 analogia ex naturalibus et ex artificialibus, scil. « quare haec pars materiae est sub ista forma et illa sub alia, dependet ex simplici divina voluntate ; sicut ex simplici voluntate artificis dependet quod ille lapis est in ista parte parietis et ille (aequalis) in alia, quamvis ratio artis habeat quod aliqui lapides sint in hac, et aliqui sint in illa. »

In isto secundo argumento ex analogia naturalium et artificialium est major subaudita, scil. : in his qui pares snnt in defectibilitate, non potest assignari ratio cur unus prae alio permittatur a provisore deficere, praeier voluntatem provisoris. Tunc subsumitur minor. Atqui omnes creaturae ad finem supernaturalem ordinatae pares sunt in defectibilitate, et a solo Deo habent quod non deficiant, nam ipsum non deficere est bonum et a fonte omnium bonorum provenit. Ergo ex sola Dei voluntate pendet ut hi potius quam illi permittantur deficere. Hoc exprimitur in C. Trid. Denz* 806 : de dono perseverantiae : « quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens est eum, qui stat, statuere (Rom. xiv, 4), ut perseveranter stet, et eum, qui cadit, restituere... Qui se existimant stare, videant, ne cadant (I Cor . x, 12) et cum timore et tremore salutem suam operentur. »

Hoc est fundamentum humilitatis christianae, scil. duplex mysterium creationis ex nihilo et gratuitatis gratiae. Haec humilitas non degenerat in pusillanimitatem et desperationem, quia Deus impossibilia non jubet et humiliter orantibus dat gratiam.

Objectiones praeeipoae coritra hanc doctrinam de motivo reprobationis, sive in genere, sive in particulari sunt sequentes. Ostendendum est quod in hoc non est inclementia ex parte DeL xa objectio. Absque eo quod ullus reprobetur, justitia Dei manifestaretur in electis, tum illos praemiando, tum illos puniendo temporaliter, pro delictis commissis.

Respondetur : sic non nisi imperfecte manifestaretur infinita Dei justitia. Nam in praemio justorum magis elucet misericordia quam justitia, et insuper nullo modo justitia vindicativa. Haec autem manifestatur diminute in poenis temporalibus, nec inde innotescit quid debeatur infinitae peccati malitiae, quae, quantum in se est, tollit a Deo dignitatem finis ultimi. Item valde diminute manifestaretur misericordia infinita, si Deus ad tempus tantum beatificaret electos.

Insuper revelatum est quod quidain reprobantur propter eorum peccata, a Deo permissa, et ratio hujusce permissionis divinae non potest esse nisi majus bonum.

Instantia. Velle ostendere justitiam punitivam ante praevisam culpam, esi velle funire ante culpam. Atqui hoc est injustum et ducit ad praedestinatianismum Gottescalc et CalviaL Ergo hoc rejiciendum est*

Respondetur : nego majorem, quae confundit infinitam Justitiam cum finita poena. Non enim Deus vult permittere culpam ex amore et intentione finttae punitionis, hoc repugnaret justitiae. Sed ex intentione manifestandi inftnitam Justitiam, seu jus imprescriptibile Summi Boni ut super ornnia diligatur, primo vult permittere" culpamf et deinde vult inftigere poenam pro culpa ad manifestationerh Justitiae. Punitio est solum medium ad manifestationem justitiae, et tale medium ut non sit finis intermedius respectu permissionis peccandi. Nequit enim esse finis intermedius, nam punire non est bonum nisi praesupposita culpa. Unde certissime Deus non vult permittere culpam ex amore punitionis, hoc esset crudelitas ; sed ex amore justitiae suae infinitae, seu bonitatis suae super omnia diligendae. Sed in hoc puncto doctrinae facilis est deviatio, et parvus error in principio magnus erit in fine.

Sic Deus posset convertere in ultimo instanti eorum vitae magnos persecutores Ecclesiae, sed potest etiam permittere eorum impoenitentiam finalem ex amore Justitiae infinitae in aeternum manifestandae, non vero ex amore punitionis.

Instantia. Velle permittere culpam ad ostensionem justitiae, est velle permittere culpam, ut puniatur. Atqui hoc durum est et redolet inclementiam. Ergo.

Respondetur : nego majorem, hoc enim esset veile punire ante culpam, quod non esset ostensivum justitiae, sed ipsi contrarium. Punitio non est finis intermedius, sed solum medium ad manifestationem justitiae, nam non habet rationem boni nisi praesupposita culpa ; dum e contra manifestatio bonitatis et justitiae infinitae habet rationem boni etiam ante praevisionem culpae futurae, sufficit cognitio possibilitatis culpae. Simpliciter enim bonum est quod manifestetur imprescriptibile jus Dei, ut super omnia diligatur, tanquam supremum bonum, et hoc proclamant poenae aeternae, ut dicit Dante in suo poemate dum agit de Inferno, canto terzo, v. i :

Per me si va nella citti dol&nte,

Per me si va neU'et6rno dolore, Per me si va tra la perduta gente. Giustizia rndsse il mio alto fattore : F6cemi la divina potestate, La somma sapi£nza e il primo amore.

i 1 2* objectio. Sed tunc oporteret admittere duram sententiam quorumdam thomistarum, scil. exclusionem positivam reproborum a gloria tanquam a beneficio indebito, ante praevisa peccata. Nam eodem instanti quo Deus praedestinatos elegit ad gloriam, coeteros omnes ab ea exclusit. Ergo sequitur durior sententia supra rejecta.

Respondetur : distinguo antecedens : eodem instanti quo Deus praedestinatos elegit ad gloriam, coeteros omnes ab ea exclusit positivet nego, fermissive, concedo, Item distinguo consequens ; ergo exciusio permissiva reproborum praecedit demerita praevisa, quae non remittentur, concedo ;

exclusio positiva a gloria, nego.

Deus enim, praedestinando saliquos, non format hunc actum oppositum : « Volo coeteros rejicere a gloria », sed istum « volo permittere ut coeteri sua culpa decidant a gloria. » — Hic actus est quidem exclusio ab electione efficaci ad gloriam, sed non est exclusio positiva ab ipsa gloria. Et eo non obstante, reprobi manent semper ordinati ad gloriam, ita ut nisi seipsos impedirent, ad eam pervenirent.

Unde Deus non repellit eos a gloria, sed permittit ut sua culpa decidant a gloria. — Ut bene notat Billuart (Cur. theol : De motivo reprobationis, § ii, Solv. objectiones), aliud est ergo excludi positive a gloria ante culpam, et aliud excludi ab electione efficaci ad gloriam. Primum negamus, sed concedimus non electos ante culpam excludi ab electione efficaci ad gloriam; nec vi voluntatis antecedentis salvandi omnes homines eis debetur electio efficax ad gloriam, alioquin omnes salvarentur, et voluntas salvifica universalis non esset solum antecedens, sed consequens, ac infallibiliter adimpleretur.

Revera non electi ante culpam excluduntur ab electione efficaci ad gloriam tanquam a beneficio indebito, quod fit permittendo eos suae fragilitati. Et hoc admittitur etiam quodammodo a Molina, dum dicit : Deus gratuito amore suo decrevit ponere electos in talibus circumstantiis in quibus praeviderat eorum salutem ut futuribilem, et decrevit ponere alios in circumstantiis in quibus praeviderat eorum impoenitentiam finalem»

Instantia. Sed ex ista exclnsione permissiva sequitur infallibiliter idem effectus ac ex exclusione positiva a gloria. Ergo frustra negatur haec positiva exclusio.

Respondetur : distinguo antecedens : idem effectus sequitur ex parte reprobi, concedo ; ex parte Dei> nego. Nam ex positiva exclusione sequi videtur Deum esse auctorem cur aliqui non salvarentur, quia eos a salute repelleret ; — dum ex permissiva exclusione, sequitur solum quod nonelecti sua culpa deficiant a perseverantia, et Deus ad hoc solum perrnissive se habet.

Notabiiis est differentia; nam sicut Deus non est auctor culpae, contra Calvinum, ita nec est aucior perditionis, seu exclusionis a gloria. Sed est salutis aucior : unde Conc. Carisiacum Denz. 318 ait : « quod quidam salvantur, salvantis est donum, quod autem quidam pereimt, pereuntium est meritum. »

Instantia. Sed C. Trid. declaravit : Denz. 804 : <i Deus sua gratia semel justificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur. » Atqui velle permittere ut aliqui sua culpa deficiant a gloria est illos deserere antequam ipsi recedant, Ergo Deus Iioc pennittere nequit.

Respondetur. 1« Plures inteliigunt hoc verbum Tridentini sic : Deus nemini justo snbirahii gratiam mnctiftcaniem nisi propter peccatum prae- cedens. Et hoc est certissimum.

Dato hanc desertionem divinam esse inteliigendam de suUractione gratiae actuahs, distinguo majorem : Deus non primus deserit froj>ri« subtrahendo auxtlia communia et protectionem ordinariam quam habet erga justos, concedo, nam haec subtractio auxiliorum cornmunium est poena, praesupponens culpam. Sed Deus permittit cutpam antequam culha advemat; et sic non nisi improprie deserit. — Verum est quidem, ut ait Billuart ibid. § m, quod Deus permittendo hominem suae defectibilitati ipsum a peccato non praeservat} per auxilium speciale et efficax. Sed hoc auxilium speciale et efficax quamvis sit aliquomodo debitum naturae humanae in communi, non tamen debitum est huic individuo, potius quam alteri.

Manifestissimum est quod permissio divina peccati debet antecedere ipsum peccatum permissum, non quidem ut causa, sed ut conditio sine qua non. Si enim Deus non permitteret hoc peccatum, certo non eveniret et nihil evenit nisi sit volitum aut saltem permissum a Deo. Unde haec divina permissio peccati non est desertio propHe dicta de qua loquitur C. Trid. dum dicit : « Deus sua gratia semel justificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur. » Si diceretur : Deus deserit eo ipso quod permittit peccatum, hoc esset dicere : non potest Deus permittere primum peccatum priusquam peccatum eveniat.

Conc. Trid. tenet enim quod omne peccatum praesupponit divinam permissionem, declarat enim Denz. 816 quod Deus permissive se habet ad peccatum, v. g. ad proditionem Judae. Et dicitur in Missa : Non permitias me separari a te,

Instantia ultima. Etiam secundum thomistas, nemo privatur auxilio efficaci nisi ex sua culpa ; ergo falsum est dicere : Deus ante culpam hominem improprie deserit, subtrahendo ei auxilium efficax.

Respondetur. Distinguo antecedens : denegatio gratiae efficacis estpoena, praesupponens culpam saltem initialem, concedo ; sed simplex permissio divina peccati non est proprie denegatio gratiae efficacis et culpam, ut patet, antecedit.

Deus enim conferendo gratiam sufficientem habet voluntatem antecedentem conferendi efficacem, nisi homo propria et mala voluntate resistat sufficienti. — Posset quidem Deus abundantiori auxilio impedire hanc resistentiam et malam voluntatem ; sed ut provisor universalis ad hoc non tenetur, et propter altiores fines vult voluntate consequenti permittere hominem suae defectibilitati. Sic verum est hominem privari propter culpam suam gratia efficaci, quam Deus, in collatione sufficientis, volebat voluntate antecedenti illi dare.

Dubium. Peccatum onginaie est-ne sufficiens reprobationis positivae motivum ?

Respondetur cum pluribus thomistis : distinguendo, scil. : utique, in his in quibus non remissum estt praesertim in infantibus sine bap tismo morientibus, prout nulium aliud peccatum habent, sic privantur visione

DE MOTIVO RE PROB ATIONXS NEGATIVAE beatifica, absque tamen poeaa sensus. — Nego, vero in his quibus remissum est. Sed in his ultimis, sequelae peccati originalis, ut concupiscentia, debilitas ad bonum, sunt conditiones majoris defectibilitatis, ex qua sequuntur peccata actualia, et ultimo peccatum impoenitentiae finalis propter quod positive reprobantur.

Si vero agitur de reprobatione negativa, cum peccatum originale sit idem in omnibus praedestinatis et reprobis, non potest esse in reprobis causa permissionis peccatorum non remittendorum. Ideo sanctus Thomas non loquitur de peccato originali in praesenti articulo, sed dicit : « Quare hos elegit in gloriam et illos reprobavit non habet rationem nisi voluntatem divinam. » Ita Salmanticenses, Alvarez, Joannes a sancto Thorna.

De effeetiims reprobationis. — Effectus reprobationis est quidquid fit a Deo ex intentione efficaci manifestandi suam justitiam per reprobationem aliquorum.

Unde proprii effectus reprobationis sunt : i° permissio peccati non remittendi, 2° denegatio gratiae, 30 excaecatio, 40 obduratio, ac tandem 5° aeterna damnatio.

Ipsum peccatum non est effectus reprobationis, quia Deus nullo modo est causa peccati, nequidem indirecte, dum illud permittit1.

Signa autem reprobationis sunt amor nimius rerum temporalium, peccatum libidinis usque ad senectutem, spiritus rebellionis contra doctri- Bas Ecclesiae, aversio a sacramentorum receptione, et magna superbia;

Juxta Salmanticenses 8 reprobatio est effectus praedestinationis electo-

  1. Cf. Sanctum Thomam, I* II*®, q. 79, a. 1 et 2, Dicit sanctus Thomas ibid, a : 1, « Neque indirecte Deus est causa peccati. Contingit enim, quod Deus aliquibus non Praebet auxilium ad evitandum peccata^ quod si praeberet, non peccarent : sed hoc totum facit secundum ordinem suae sapientiae et justitiae, cum ipse sit sapientia et justitia : unde non imputatur ei, quod alius peccet, sicut causae peccati; sicut gubernator non dicitur causa submersionis navis ex hoc quod non gubemat navem, nisi quando subtrahit gubernationem potehs et debens gubernare. » Deus autem non sibimetipsi debet semper praeservare a deficientia id quod naturaliter defectibile est ; sed si aliquid de se est defectibile, consequens est quod aliquando deficiat ; et hoc permittitur a Deo propter majus bonum.

Ibidem, a. 3, sanctus Thomas dicit ad explicandam exeaecationem et obdurationem, quae sunt poena praecedentium peccatorum : « Deus proprio judicio lumen gratiae non immittit illis, in quibus obstaculum invenit. » Et ibidem, a. 4 : « Excaecatio ex sui natura ordinatur ad damnationem ejus qui excaecatur : propter quod ponitur etiam reprobationis effectus. Sed ex divina misericordia excaecatio ad tempus ordinatur medicinaiiter ad saiutem eorum, qui excaecantur. Sed haec misericordia non omnibus impenditur excaecatis, sed praedestinatis solum,quibus omnia cooperantur in bonum (Rom., vin, 28).»

  1. Cursus TheoL, De fraedestinatione , tr. V, disp. V, dub. unic. n° 25 ; cl ibidem disp. VIII, dub. II, § 11, circa hanc conciusionem : « Bicendum est reprobaiionem. quanium ad primam permissionem primi peccati efficaciter conduceniis ad damnationem reprobi, non Habere causam merifoviam ex parte ejusdem reprobi. » Ratio est quia respectu permissionis hujusce primi peccati non potest aliud peccatum esse causa illius. Non agitur de peccatis quae remittentur ut sunt etiam in multis electis. — Agitur de permissione rum, quia magis ostendit majorem illam misericordiam, quam Deus erga praedestinatos habuit, unde ad Rom. ix, 22, dicitur : « Deus sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriarn1. • — Sic omnia sunt propter electos, qui cognoscunt splendorem justitiae, in ipsa restitutione ordinis et victoriae bonitatis divinae supra malum. Cf. Ia, q. 113, a. 7, Angeli, quamvis eis sicut Deo displiceat peccatum, non dolent de peccatis, nec de poenis hominum ; et volunt quod circa hoc ordo justitiae servetur.

Sic etiam, ut aiunt iidem theologi, ibidem, magis apparet quam liberaliter, absque ullo debito, Deus elegerit praedestinatos ad gloriam, magis ostenduntur sic divitiae misericordiae divinae erga illos. Itera magis apparet ex reprobatione defectibilitas liberi arbitrii creati et simul vires quae nobis ex gratia conferuntur. Sic omnia convertuntur « in laudem gloriae gratiae Dei ». Ephes.> 1, 6. — Brevius Augustinus aequivalenter dixit pluries : mali sunt in mundo aui ut convertantur , aut ut bonos exerceanU

Cf. Bossuet, DSf. de la Tradition, 1. XI, c. v2.

Molina (ed. cit., p. 480) admittit quod manifestatio justitiae est unus ex finibus propter quos Deus permittit peccaturn.

primi peccati non remittendi in fuiuro, durn e contra sn vita electorum permittuntur a Deo peccata quae remittuntur postea. Hoc est proprie inscrutabile mysterium, quod verificatum est in angelis sicut in hominibus.

  1. Ita sanctus Thomas in Ep. ad Rom.f ix, 24.

  2. Bossuet in hoc locof|c. iv dicit : « II y a cette difference entre Dieu et rhomme, que 1'homme n'est pas innocent,. s'il laisse commettre le pech£ qu'il peut empecher, et que Dieu, qui, Ie pouvant empecher sans qu*il Jui en coutat rien que de le vouloir, le laisse multiplier jusqu'a Texces que nous voyons, est cependant juste et saint ; quoiquHl fasse, dit saint Augustin (Op. imp. III, c. 23, 24, 27), ce que, si Vhomme l& faisait, il serait injuste. Pourquoi, dit le meme Pere (ibid., c. 27), si ce n'est que les regles de la justice de Dieu et celles de la justice de 1'homme soht bien differentes ? Dieu, poursuit-il, doit agir en Dieu, et 1'homme en homme. Dieu agit en Dieu, Iorsqu'il agit comme une cause premiere, toute puissante et universelle, qui fait servir au bien commun ce que les causes particulieres veulent et opereijt de bien ou de mal ; mais Vhomme dont la faiblesse ne peut faire dominer le bien, doit empicher tout le mal qu'il peut.

« Telle est donc la raison profonde par laquelle Dieu n'est pas oblige cTempecher ie mal du p£ch£ : c*e$t qu'il peut en tirer un bien et meme un bien infini ; par exemple, du crima. des Juifs, le sacririce de son Fils, dont le merite et la perfection sont infinis... II nous suffit de savoir, comme le dit encore saint Augustin {ibid., c. 24), que phi$ sa justice est haute, plus les rigles dont elle se sert sont impinitrables . »

Bossuet, ibidem, ch. v, in elevatione contemplationis dicit : « Les hommes veulent bien entendre les permissions du peche" qui tournent a leur avantage ; par exemple du peche des Juifs, pour leur donner un Sauveur ; du peche de saint Pierre, pour le rendre plus humble ; de tous les p^ches, quels qu'ils soient, pour faire davantage ^clater la grace. Mais quand on vient k leur dire que Dieu permet leurs peches pour faire ^clater sa justice ; comme cette permission tend a les faire souffrir, leur amour-propre s V oppose. II n'en faut pas moins reconnaitre cette cinquieme verite ; que Dieu permet le pechd, parce que sans cette permission il n'y aurait point de justice vengeresse. et qu'on ne connaitrait pas la severit6 de Dieu, qui est aussi adorable et aussi sainte que sa misericorde.., Cest ce que Dieu dit par Moise a Pharaon Exod., ix, 13 (en Un annoncant Ia punition de ses fautes) et l'on sait avec quelle force cette parole a ete repe^tee par TApotre (Rom., ix, 17). » En ce passage en effet saint Paul nous dit : « Ainsi Disu fait misericorde k qui il veut, et il endurcit qui il veut. »

Au meme endroit, ch. vi, Bossuet cite encore cette parole de saint Augustin, qui sert de principe k toute 1'ficole : « Deus obdurat, non quidem impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam (Ep. cxciv). Dieu endurcit, non en donnant la maiice, mais en ne donnant pas la misericorde. » Ibidem notatur quod est calomnia dicere : secundum igitur Augusfcmum Deus est causa peccati ; aperte enim quingentiens contrarium dixit.

De Praedestinatione ut est mysterium miserieordiae.

Tota haec doctrina de gratuita praedestinatione reduci potest ad hanc observationem, quae est quasi a posteriori, quaeque jam supra notata est scil * si ex duobus peccatoribus aequaliter obduratis unus convertitur potius quam alter, hio est effectus speoialis misericordiae Dei erm iPsum; a fortiori est effectus specialis misericordtae, si ahquis justus perseverat in bono a multis annis et praesertim si conservatur m statu Ltiae a tempore baptismi in infantia usque ad mortem. Sic qua^sx a posteriori pro sensu christiano manifestatur veritas mystern praedestmationis gratuitae, sicut etiam multis modis manifestatur voluntas salyifica universalis. Harum veritatum conciliatio intima remanet abscondita m caligine fidei, sed in hac obscuritate invenitur tamen lumen vitae quod est contemplationis objectum.

Ouoad spiritualitatem vide quid de praedestmatione duot auctor Imitaiionis Ckristi, l III, c. tvm : De altioribus rebus non ^rutandts (n ^ 4 8) : « Ego sum qui cunctos condidi Sanctos : ego donavi gratiam, ego praestiti gloriam. Ego novi singulorum merita ; ego fraevem eos w Ledictionibus dulcedinis meae (Ps. xx, 4). Ego praesavi ddectos meos ante saecula; ego eos elegi de mundo (Joan., xv, 19), non ipsi me praeelegerunt. Ego vocavi per gratiam, attraxi.per xmsencordiam ; ego perduxi eos per tentationes varias. Ego infudi consolationes magmficas. ego ded, nerceverantiam, ego coronavi eorum patientiam.

P Ego primum et novissimum agnosco ; ego omnes maestimabdi dilectione amplector. Ego laudandus sum in omnibus sanctis ; ego super ^ Snedkendus sum et honorandus in singulis, quos sic gionose m^enificavi et praedestinavi sine ullis praecedentibus profnrs mmte. >> - 7m no 8) f Non gloriantur de propriis meritis, quippe qm «*i niM aLribunt, sed totum mihi, quoniam ipsis cuncta ex mfimta divinae se commisit voluntati. et cesbd.vit.

^RT vi. Utrum praedesttaatlo sit certa.

«t -a ^idetur ouod non sit certa, * quia potest acquiri et perdi ^ .^«f^Sinationis «ffectus, 2° quia possibile est ahquem

SSuS* ut t rum, peccare et tunc occidi ; 3° Deus qui

^nc hominem potest eum non praedestmare.

Kespondetur tamen : firaedestinatio est certa et infallibilis quoad coh„ cuUonen sm effectus ; et ut statim apparebit pro sancto Thoma ^tu d certitudme non solum praescientiae, sed etiam causalitatis. HaeT tamen secunda negata est a Molina. men

Certitudo praedestinationis constat ex Sacra Scriptura: Joan. vi ,Q. « Haec est voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo. » - Joan., x, 29 : « Nemo potest rapere oves meas de manu Patns mei. , In his verbis indicatur certitudo non solum prae scienhae, sed causalitatis omnipotentiae divinae quae electos S et perducit ad sahitem. - Matth. xx,v, 24 : « Surgent pseudochristl

S TiZT -n,drantUr' 81 fied etkm ekcti- ' Si fieri potest;

ocn. . si non speciahter praeservarentur a Deo.

M-"1 C6rtitudA° non solum Praescientiae sed causalitatis indicatur in aefinitione sanch Augustini : «praedestinatio est praescientia et praeparario

Slrr ei> rbus cer:issime ,iberantur lz^:

\Ve clono perseveranttae, c. 14.)

rtr^T the0l0gica ?robatur «sponsio, scilicet : praedestinatio est pars providentiae, quae mcludit voluntatem Dei absolutam et consequentem circa salutem electorum. Atqui haec voluntas Dei absoluta et cZmuZ semper Seu infallibiliter impletur. Sic praedestinatio differt a tZ^TVT nZadimpletm in his Pro indud" solum volunta- r?™ "1 antecedenter *al^- <»ninm hominum,

V^ltlfT™ Vu conse<luens non laed" libertatem creatam, quia Deas efficaciter vuit etiam quod electi libere mereantur vitam aeternam ; caasahcas divina se extendit etiam ad modum liberum electionum nostra^ ram actuahzat hbertatem nostram, et eam actualizando certo certius eam non destruit, ut supra explicatum est, q. 19 a 8

Sanctus Thomas, De Veriiatet q. 6, a. 3. praeexcludit sententiam Mohnae, dum scnbit : « Non potest dici quod praedestinatio supra cer~ titudinem providentiae nihil aliud addit nisi certitudinem praescientiae ■ ut s, dicatur quod Deus ordinat praedestinatum ad salutem Lit et quemli bet ahum sed cum hoc de praedestinato scit quod non deficiet a salute. f1€ eniln d2cendo- praedestinatio non esset fer electionem praedestinanhs quod est contra auctoritatem Sacrae Scripturae et dicta sanctorum ;

i Certltudinem Praescientiae ipse ordo praedestinationis habel infalhbilem certitudinem » scilicet causalitafis.

Neque tamen naec certitudo nocet libertati creatae, quia cum volunta- Dei sit efficacissima non solum sequitur quod eveniant electiones praes destmatorum, sed quod hbere eveniant, ut Deus vult.

Quaenam sunt signa praMcstinationis.

Ex variis locis sancti Augustini, sancti Gregorii Magni, sancti Anselmi,

DE CERTITUDINE PRAEDESTINATIONIS sancti Bernardi, sancti Thomae, theologi eruerunt sequentia praedestinationis signa ex quibus habetur conjectura aut ad summum quaedam certitudo moralis de ea, scilicet : i° bonae vitae decursus ; 20 testimonium conscientiae a gravioribus peccatis purae, praesertim si homo paratus est mori potius quam Deum graviter offendere ; 30 adversitates hujus vitae patienter propter Deum toleratae ; 40 libenter verbum Dei audire ; 50 misericordia in pauperes ; 6° dilectio inimicorum ; 70 humilitas ; 8° specialis devotio erga B. M. Virginem, de qua canit Ecclesia : « Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino. » — Cf. sanctum Thomam, Ia IIae, q. 112, a. 5, et IV C. Gentes, c. 21, 22, de signis ipsius status gratiae.

Unde verbum 1. Imitationis, i, c. 25 : « Si scires quod es praedestinatus, quid facere velles ? Fac nunc quod tunc facere velles, et bene securus eris. »

Praedicta signa specialem securitatem afferunt sub speciali inspiratione Spiritus Sancti, de quo dicitur ad Rom. vnr, 16 : « Spiritus reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei » per affectum filialem erga ipsum, quem nobis inspirat, ut notat sanctus Thomas in Comm. hujusce Epistolae. — - Attamen, ut dicitur in C. Trid. (Denz. 805) : «Nisi ex speciali revelatione sciri non potest, quos Deus sibi elegerit. » Item (Denz. 826) : « Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit : an sit. »

Sic ipsa salus in termino viae remanet adhuc incerta, et tamen « spes certitudinaliter tendit in suum finern, quasi participans certitudinem a fide quae est in vi cognoscitiva » IIa IIae, q. 18, a. 4. Sic certitudo spei non est certitudo salutis, sed tendentiae ad salutem, quae magis ac magis roboratur accedendo ad terminum.

Chapter 95 of 105