Skip to the text

Sectio 11, art. 8: Utrum Deus sit omnipotens*

Est de fide quod Deus est omnipotens (Denz, 1783), prout virtus ejus est infinita. Dicitur omnipotens, prout potest facere quidquid est absolute possibilej scil. quidquid non repugnat ad esse, quidquid est capax existendi, seu quidquid potest habere rationem entis realis.

Probatur : « Esse divinum, super quod ratio divinae potentiae fundatur, est esse infmitum, non limitatum ad aliquod genus entis, sed praehabens in se totius esse perfectionem. Unde quidquid potest habere rationem entis continetur sub possibilibus absolutis, respectu quorum Deus dicitur omnipotens. »

Ad 3m. « Dei omnipotentia ostenditur maxime in parcendo et miserendo,... prout libere peccata remittit, et sic perducit homines ad participa- tionem infiniti boni, |

Ad 4m> « In hoc reputatur stulta mundi sapientia, quia ea, quae sunt impossibilia naturae, etiar^ T)eo impossibilia judicabat. »

Akt. IV. — Utrum 3m$ pesait faeere quod praeterita non.fueriot

Respondetur negative, quia sub omnipotentia Dei non cadit id quod contradictionem implicat. Praeterita autem non fuisse, contradictionem impiicat. Ita Deus ab aliquo peccatore auferre non potest quod non peccaverit et quod caritatern non amiserit ; Deus aufert quidem peccatum per justificationem, sed non potest auferre quod homo non peccaverit.

Chapter 99 of 105