Sectio 7, art. 1: Utrum aliquod nomen Deo conveniat
Sl. qu. Dimcultas est i° quia communiter Deus dicitur ineffabilis, 2° quia omne nomen est aut concretum (sapiens), aut abstractum (sapientia) ; nomen autem concretum non convenit Deo, quia Deus est simplex ; nec nomen abstractum, quia Deus est subsistens. 30 Sunt speciales difficultates pro nomine a quo significatur substantia cum qualitate, Deus enim est sine qualitate, pro pronomine demonstr ativo t quia Deus non monstratur ; pro verbo quod'significat cum tempore, dum Deus est supra tempus.
Besponsio tamen est : Deus potest a nobis nominari ex creaturis, non tamen ita quod exprimatur divina essentia secundum quod est vel quidditative.
i° Hoc probatur ex Sacra Scriptura, in qua Deus diversimode nominatur Dominus, Omnipotens, Qui est, et ex altera parte in ea dicitur etiam quod Deus est ineffabilis. Hoc etiam declaratur in IV Conc. Later. (Denz. 428) « Firmiter credimus quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. » Ita Dionysius,D<? divinis nominibus, c. 1 vocat Deum anonymum seu ineffabilem et dicit tamen quod habet plura nomina.
20 Probaiur raiione. Aliquid a nobis nominari potest, secundum quod a nobis cognoscitur. Atqui Deus in hac vita cognoscitur a nobis ex creaturis, secundum habitudinem principii et per modum excellentiae et remotionis, sed in hac vita Deus non potest videri per suam essentiam. Ergo Deus nominari potest ex creaturis, non tamen ita quod exprimatur divina essentia secundum quod est.
Major fundatur in hoc principio ab Aristotele (I Periher., c. 1) formulato, quo illustratur tota haec quaestio : « Voces sunt signa intellectuum (conceptuum et judiciorum), et intellectus sunt rerum similitudines. » Sic voces referuntur ad res significandas mediante conceptione intellectus. Haec formula superat et nGminalismum et conceptualismum subjectivum, est realistica. Nominalistae enim tenent quod ideae non exprimunt naturam rerum, v. g. idea humanitatis non exprimeret naturam humanam, sed potius collectionem hominum ut de facto est ; ita ideae essent utiles potius ad agendum, quam ad naturam rerum cognoscendam (pragmatismus). Sic juxta eos principium contradictionis est lex grammaticalis ad vitandam contradictionem in discursu, ad plus est lex cogitationis discursivae, non vero est lex fundamentalis entis extramentalis. Sic perveniunt ad nihilismum doctrinalem. Cf. de hac re apud Aristoteiem, !. IV Metaphysicae, defensionem valoris realis principii contradictionis prout fundatur in prima notione entis et in ejus primaria oppositione ad non ens.
Minor constat ex praedictis (q. 2, a. 3; q. 4, a. 3 ; q. 12, a. 4). Deus cognoscitur ex creaturis, ut principium earum ; sed de ipsa Deitate non possumus habere conceptum proprium, quo Deitas definiretur (non quidditative eam cognoscimus) ; e contrario de homine habemus conceptum proprium, quo definitur homo. Cf. de Potentia, q. 7, a. 5, ad im : « hujusmodi nomina (divinam substantiam significantia) non significant quid est Deus, quasi ejus substantiam definiendo ». Hoc est, secundum sanctum Thomam, id quod vult dicere Damascenus hic citatus. Unde, ut magis infra patebit, sub nomine Deitatis intelligimus quid eminens in quo formaliter eminenter continentur omnes perfectiones simpliciter simplices et relationes divinas, sed in via per respectum ad Deitatem sumus velut homines qui cognoscerent septem colores arcus caelestis et nunquam vidissent albedinem. Sub nomine albedinis intelligerent eminentem fontem colorum ; sed differentia est quod albedo colores non nisi virtualiter continet, dum Deitas formaliter eminenter continet omnes perfectiones simpliciter simplices.
Cf. Cajetanum in Iam, q. I, a. 7 ; q. 86, a. 1, n. vn : « Deitas concipiiur in conceptu alieno (entis, sapientiae), qui est tamen Deitatis conceptus non
DE HIS QUAE DICUNTUR SU BSTANTIALITE.R ET PROPRIE repraesentative, sed arguitive » ; et hoc sufficit ad ponendam differentiam inter Deitatem sic cognitam et id quod directe a nobis cognoscitur.
Unde nominatur Deus imperfecte, prout cognoscitur imperfecte ex creaturis, via causaliiatis (ut primus motor, prima causa efficiens, primus ordinator), via excellentiae (per conceptus communes : ens supremum, verum supremum, bonum supremum), via remotionis (per conceptus negativos, ut immaterialis, immobilis, etc.) ; vel uniuntur conceptus communes cum relativis : v. g. primum ens, cf, Cajetanum in Iam, q. 1, a. 7.
Hoc confirmatur ex solutione objectionum :
Ad im : Deus est ineffabilis prout « essentia ejus est supra id quod de Deo intelligimus et voce significamus ». Non enim eam quidditative cognoscimus. Non possumus dicere quodnam est formale constitutivum Deitatis ut est in se, sicut ille qui nunquam vidisset albedinem non posset dicere quid est albedo. E contrario cognoscimus quid est homo : animal rationale ; ejus differentiam specificam attingimus, quamvis modo abstracto, non vero modo intuitivo, ut angeli.
Ad 2m : per respectum ad creaturas nomina absiracta, ut sapientia, significant formam simplicem, dum nomina concreta, ut sapiens, significant ens subsistens compositum, in quo invenitur talis forma. Quia igitur Deus simul est simplex et subsistens, attribuimus ei nomina abstracta ad significandam simplicitatem ejus, et nomina concreta ad significandam subsistentiam ejus. Et addimus : Deus est sua Deitas (q. 3, a. 3), Deus non solum existit sed est sua existentia, sua bonitas, etc.
Ad 3m : « Verba et participia consignificantia tempus, dicuntur de Deo ex eo quod aeternitas includit omne tempus. » Sic dicitur de Deo, est, fuit, erit, absque distinctione praesentis, praeteriti et futuri. Sed in nostro modo -loquendi exprimitur modus imperfectus intelligendi proveniens ex hoc quod Deus non cognoscitur a nobis viatoribus nisi ex creaturis.
Corollarium. Perfectum nomen Deit id est nomen adaequatum, non potest esse nomen exterius prolatum, vel in imaginatione formatum, nec verbum mentis creatae, sed est Verbum increatum, in quo Pater suam essentiam adaequate dicit. Cf. I&, q. 34.
Chapter 49 of 105