Skip to the text

Sectio 8, art. 2: Utrum Deujs velit alia a se

St* qu. Nunc jam agitur de objecto secundario voluntatis divinae. Initio sanctus Thomas optime enuntiat difficultates hujusce problematis. Forsitan sunt illae propter quas Aristoteles non affirmavit quod Deus mundum proprie vult et praesertim libere vult. Et de facto istae difficultates reno-

  1. Si dicitur voluntas divina dependet ab inteilectu divino hoc est secundum nostrum modum imperfectum concipiendi, qui oritur ex distinctione rationis. ratiocinatae inter utrumque.

Si vero agitur de ipsa re divina, omnes theologz exclndunt in divinis omnem oausalitatem et dependentiam, sed admittunt solum ordinem originis inter Personas divinas, cf. Ia 27, a. i.et 2* Cf. Billuart jn hunc locum.

  1. De hoc fundo volnntatis nostrae saepe loquitur Tauler.

QUOMODO DEUS VULT ALIA A SE 389 p vatae sunt a Spinoza (initio Ethicae, I, 33) ad statuendum quod Deus non agit propter finem, et quod mundus procedit a substantia divina secundum necessitatem naturae.

Principales difficultates sunt 2a, 3a, 4a. In 2a dicitur : volitum movet volentem, sicut appetibile appetitum, id est allicit, trahit ad se appetitum. Deus autem non potest moveri seu allici ab alio. Ergo non vult aliud a se. — In 3a difficultate dicitur : Deo sufficit sua bonitas, voluntas ejus ex ea satiatur. Ergo non proprie vult alia a se ; si hoc affirmatur, est solum quid metaphorice dictum, ut dum dicitur : Deus est iratus. — In 4a difficultate dicitur : si Deus vult se et alia a se, sunt in eo duo actus voluntatis, quia multiplicantur actus secundum volita, et hoc est contra simplicitatem divinam.

Hae difficultates ponuntur ad purificandam ab omni imperfectione notionem voluntatis per respectum ad creaturas. Et sic ponitur fundamentum solutionis difficultatum quae versantur circa actum liberum voluntatis divinae, de quo est sermo in art. seq. et circa Dei amorem erga creaturas, de quo agitur infra q. 20.

Responsio sancti Thomae est duplex : r° Deus non solum se vult, sed etiam alia a se (et quidem voluntate proprie dicta, non metaphorice), 2° Deus vult $e> ut finemf alia a se ut ad finam, i° Utrumque saepius affirmatur in Sacra Scriptura et est de fide. Sanctus Thomas citat I Thessal. iv, 3 : « Haec est voluntas Dei, sanctificatio nostra », et pro secunda parte responsionis, communiter citatur textus 1. Proverbiorum, xvi, 14 : « Universa propter semetipsum operatus est Dominus. » Item Ps. cxni, 3 : « Omnia quaecumque voluit fecit. » — Conciliurn Vaticanum (Denz. 1805) aequivalenter exprimit secundam partem responsionis, definiendo : « Si quis mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit, an. sit. » Ibidem statim antea definitur libertas creaftsionis. ' * * 9 W*'~ ~ >l » jm

20 la eonclusio ratione sic probatur :

Est similitudo proportionalis inter naturalem inclinationem et rationalem inclinationem quae est voluntas. Atqui res naturales, in quantum perfectae sunt, naturaliter inclinantur ad communicandum aliis suum bonum. Ergo multo magis pertinet ad voluntatem divinam, prout est perfectissima, ut bonum suum aliis per similitudinem communicet ; sic vult se et alia a se.

Major non tam expiicite enuntiatur in articulo, sed enuntiata erat

• _ m articulo praeceden ti ; est nobis manuductio necessaria, quia non cognoscimus spirit.ualia nisi in speculo sensibilium, et judicamus de inclinatione spirituali voluntatis ex quadam analogia cum naturali inclinatione rerum sensibilium. Est normalis elevatio mentis.

Minor probatur ex effectu, seu ex experientia, ut notaverat Aristoteles : « Videmus quod omne agens, in quantum est aetu et perfectum, facit sibi simile. » Ex hoc manifestatur quod omne perfectum naturaliter inclinatur ad hoc quod firofirium bonum in alia diffundat* Sic planta.adulta generat similem, et omne animal adultum generat sibi simile.

^ Ex hac observatione, inductive mens procedit ad enuntiationem hujusce principii generalis : « Ad rationem voluntatis pertinet ut bonum quod quis habet aliis communicet, secundum quod possibile est. »

Neoplatonici, praesertim Plotinus (Enneade, v, i. 6, 7) et Dionysius :saepe hoc principium enuntiaverunt : « Bonum est essentialiter diffusivum sui. » Sic inductive veritatem ejus manifestabant, secundum progressionem -ascendentem : sol illuminat ac calefacit, planta adulta similem generat, pariter animal adultum seu perfectum ; item homo qui plene artemj scientiam aut sapientiam possidet, inclinatur ad suam cognitionem aliis communicandam. Similiter amor perfectus est principium omnium donorum, ita v. g. amor generosus patris et matris erga filios suos. Unde ex his omnibus apparet quod bonum est suiipsius diffusivum, imo quanto est altioris naturae tanto intimius et plenius est sui diffusivum. Haec elevatio mentis quoad substantiam conservatur a sancto Thoma in praesenti articulo et !n IV C. Gentes, c. xr, ad iUustrandam fecunditatem divinam ad intra in generatione aeterna Verbi divini, nec non Ilf* q. 1, a. 1 ad enuntiandam convenientiam Incarnationis.

m Si autem principium istud verum est, applicatio ejus ad voluntatem Dei manifesta est, prout voluntas Dei est perfectissima.

Ut notat sanctus Thomas I*, q. 5 , a. 4, ad 2™ ; Ia 11« q. 1, a. 4, ad rm bonum dicitur sui diffusivum prius et immediate in genere causae finalis^ per respectum ad agens, et deinde seu mediate in genere causae efficientis,' prout agens perfectum inclinatur ad active communicandum aliis bonum quod possidet.

Ex hoc autem principio Plotinus deducit quod Summum Bonum non solum est suiipsius diffusivum, sed quod actualiter se diffundit, secundum necessitatem naturae, ut sol emittit radios suos. Sic mundus esset quasi necessaria irradiatio bonitatis divinae, seu divinae perfectionis. Et aliquid simile dicit Leibnitzius in suo optimismo absoluto, dum affirmat necessitatem, non physicam, sed moralem creationis et creationis optimi mundi inter possibiles ; alioquin, inquit, Deus non esset infinite sapiens et bonus1;

Sanctus Thomas affirmat quod « pertinet ad voluntatem divinam ut bonum suum aliis per similitudinem communicet, secundum quod est possibile ». In hoc affirmat convenientiam nullo modo necessitatem moralem hujusce communicationis.

Circa hanc primam partem corporis articuli sunt tres difficultates.

2a difficulias est : si bonum est essentialiter diffusivum sui, videtur quod Deus, ut est summum bonum, sit essentialiter diffusivus sui ad extra et quod proinde creatio non sit libera, quod tamen est de fide; ut dicetur art. seq.

% Jfi ^™** .de Leibnitz, mtion Erdmann 1840, Thiodicie, Ie Partie, § 7-10, 1 &uc3tio^ p°ir77!ii6. La M°nad0l0^> § 53, ^dition fi. Boutroux, issi. V ^

QUOMODO DEUS VULT AhlA A SE

Respondetur. Dum dicitur bonum est essentialiter diffusivum sui, oportet distinguere capacitaiem. communicandi , et actum communicandi. Certo capacitas communicandi aliis bonum est perfectio necessari^. in Deo; Insuper actus communicandi bonum aliis seu perficiendi non involvit imperfectionem et Deo convenit. Sed hoc sufficit. Bonum quidem allicit agens, inclinat illud ad agendum, sed agens potest agere aut secundum necessitatem naturae, aut libere ; et in articulo sequenti ostenditur quod Deus vult alia a se liberrime, quia « bonitas Dei est perfecta, esse potest sine aliis et nihil ei perfectionis ex aliis accrescit ».

2a difficultas : an in Deo actus communicandi bonum aliis sit specialis perfectio .

Respondetur negaiive, quia Deus non melior nec major est ex hoc quod universum orbem creavit. Hoc melius explicabitur in art. seq. et radicaliter opponitur doctrinae Leibnitzii dicentis : si Deus non.creasset nec creasset optimum mundum inter pbssibiles, non esset infinite sapiens, nec infinite bonus. E contrario secundum sanctum Thomam, et hoc egregie dicetur a Bossuet contra Leibnitzium : Deus non melior est ex hoc quod creavit universum, et non minus bonus fuisset, si non creavisset. Hoc magis explicite apparebit in art. seq. Et sufiicit nunc hoc dicere ad notandum quod in articulo praesenti agitur solum de convenientia creationis, imo ita ut non esset inconveniens si Deus creare non voluisset, ut dicetur in art. seq.

Notandum est circa hoc quod thomistae generaliter non admittunt modum loquendi Cajetani, in commento praesentis articuli, dum dicit, n° iii : « Inclinari in bonum aliorum per modum voluntatis divinae est perfeciio voluntatis divinae; sed... perfectio voluntaria... et omnino iibera* Concedere autem quod Deum velle alia est perfectio voluntaria et omnino libera, nullum est inconveniens... quoniam significat suum oppositum non esse imperfectionem. »

Communiter tamen thomistae hunc modum loquendi rejiciunt, quia non potest concipi in Deo nova perfectio libera quasi superaddita infinitae perfectioni necessariae Actus puri, et virtualiter ab ea distincta, sic enim voluntas divina conciperetur cum fundamento in re divina ut potentialis per respectum ad hanc novam perfectionem liberam superadditam, et in hoc est quoddam periculum pantheismi, prout sic minuitur valor principii : <( ipsum esse divinum est esse cui nulla potest fieri addiiio », propterea non potest esse accidens in Deo. Cf. Ia, q. 3, a. 4 et 6.

Unde thomistae dicunt id quod Cajetanus melius inspiratus scripsit in Illani^ q. x, a. 1, n° vr : « Communicare se aliis importat perfectionem non in communicante , sed in illis quibus communicatur \ ... Et ad naturam boni spectat comrnunicare seipsum aliis, non ut ipsum communicans sit melius, sed ut alia bonificentur per ipsum. »

Godoy O. P. in Iam q. 19, d. 48, § iv et v, n. 85 bene notat quod primus modus loquendi Cajetani intelligi debet de perfectione libera, quae deesse potest iii Deo, non in quantum est perfectio, sed sub ratione objecti contingentis voliti. Sed thomistae ad hoc exacte exprimendum dicunt :

actus liber in Deo non adait in eo novam perfectionem, sed supponit mfimtam perfectionem Actus puri, et est defectibilis solum ratione obiecti voliti. Cf. art. seq.

Terminologia communiter recepta paulo aliter exprimit id quod Cajetanus dicere volebat ; formulatur nempe ut propositio modalis de dtcto, potius quam ut propositio modalis de re. Non dicit : actus creandi est perfectio Iibera et conveniens in Deo, quia tunc conveniens caderet super dicit : conveniens est quod Deus creavent umversum orbem, quamvis non fuisset inconveniens si non creasset Item convemens est quod nos elevaverit ad vitam gratiae, et quod Filium suum misent m mundum ad nos salvandos, quamvis non fuisset inconvemens si nos non elevasset ad ordinem supernaturalem, aut si non voluisset Incarnationem. Haec enim sunt liberrima.

In hoc exemplo aj>paret quod non aequivalet propositio modalis de re propositiom. modali de dicto, ut notavit sanctus Thomas; 1« q. 14 a 13 ad 3». : falsum est enim dicere: omnis res quam Deus scit est necessaria. Sed verum est dicere : necesse est (necessitafe consequentiae non consequentis) quod omne scitum a Deo sit. Item verum est dicere : necesse est (necessitate consequentiae) quod praedestinatus velit bonum saiutare et salvetur. Sed falsum est dicere: praedestinatusnecessario vult bonum salutare et salvatur Unde remanet argumentum sancti Thomae, scil. : « Ad voluntatem Dei pertinet ut bonum suum aliis communicet secundum quod possibile est » 3* dtfficultas oritur ex his ultimis verbis « secundum quod possibile est ». Ex hoc videtur, quod Deus, si creat mundum, debeat creare mundum mehorem mter mundos possibiles, ut dicet Leibnitzius.

Resfondetur. Sanctus Thomas tenet. ut dicet art. seq., volitlonem qua Ueus vult aha a se esse liberrimam, et non posse a nobis eognosci a priori sed solum post -factum aut per revelationem. Nunc autem, post factum creauonis, ostenditur quod conveniens est quod Deus creet, quamvis non fuisset mconvemens si non creasset ut dicetur art. seq. Unde haec verba « secundum quod possibile est , indicant solum praedictam convenientiam'. Insuper ut mfra dicetur I», q. 25, a. 6, supremum possibile aut creabile non potest connpi, quia « qualibet re a se facta Deus infinitus potest n wr wm °rem *' V- g- angel0S semPer meliores et altiores, quia inter quodlibet creatum et infinitam Dei perfectionem est distantia infinita.

Jjc *

2* eonclusio articuli est ; Deus vult se ui finem, alia a se ut ad fmem. Hoc seqmtur ut corollarium primae concl., quia Deus non potest absque ordine, sci subordinatione velle seipsum et alia a se ; nec potest haec duo objecta velle ut coordinata, tanquam ex aequo ; nam omnis coordinatic bupponit subordmationem ; ordo est dispositio secundum prius et posteriusper respectum ad aliquod principium ; et proinde verificatur prius in subordinatione quarn in coordinatione ; v. g. duo milites non sunt coordinati, msi pnus subordinentur eodem duci alicujus legionis.

QUOMODO DEUS VULT ALIA A SE 393

DiflcuUas est quoad hanc secundum conclusionem. Si Deus omnia vult nropter seipsum, hoc videtur minuere ordinariam conceptionem honitatis seu liberalitatis Dei, et generositatis ejus amoris erga nos. Imo caritas Dei erga nos est amor, non concupiscentiae, sed benevolentiae ; atqui amor benevolentiae est quo diligimus alium non propter nos sed propter ipsum. Ergo Deus, ut vere nos diligat amore benevolentiae et non concupiscentiae, debet nos diligere propter nos et non propter seipsum. Haec est objectio proposita a Kantio, Hennte, Gunther, recentius a Laberthonni^re (in articulo posthumo, cf. Revue Thomiste, juillet-oct. 1935, p. 568-605).

Respondetur i° Contra Herm^s et Gunther definitum est in Conc. Vatic, (Denz., 1805) : « Si quis mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit, an. sit. » Hoc autem sic explicatur in capite correlativo ejusdem Concilii (Denz. 1783) : « Hic solus verus Deus boniiate sua et omnipotenti virtute, non ad augendam suam beatitudinem nec ad acquirendam % sed. ad manif estandam perfectionem suam per bona, quae creaturis impertitur, liberrimo consilio, simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. » — Cf. Contra Herm6s et Gunther, J.-M.-A. Vacant, Ittudes thhlogiques sur le Concile du Vatican, 1895, t. I, p. 268

Concilium Vaticanum sic explicavit sensum verborum 1. Proverbiorum, xvi, 14 : « Universa propter semetipsum, operatus est Dominus » id est ad manifestandam bonitatem suam. Si homo operatur ad manifestandam bonitatem suam non subordinate Deo est vaba gloria, sed si homo vel Deus ipse operantur ad manifestandam bonitatem divinam seu supremam, nulla est vana gloria, sed vera ; ex hac enim manifestatione sequitur clara Dei notitia cum laude, quae est vera gloria, et agnitio debita supremae exeeilentiae.

Nec inde sequitur quod Deus nos diligat non amore benevolentiae, sed concupiscentiae. Etenim amor benevoientiae est quo diligens vuU bonum alieri, et non solum sibi. Atqui Deus vult bonum nobis, et non solum sibi ; imo Deus vult seipsum nobis dare, et nobis dedit Filium suum ; sed subordinamur Deo tanquam supremo bono. Ergo Deus nos diiigit amore benevolentiae, sed subordinat nos sibi. Id est ; nos diligit ut subjectum cui vult bonum, non vero ut finem creationis.

Alioquin esset inversio ordinis seu perversio, sicut dum avarus praeeligit aurum suae propriae dignitati rationali, et propter amorem auri perdet animam suam.

Jmo si Deus diiigeret creaturam ut finem creationis, non amplius summum bonum diligeret super omnia, sic Deus recederet a seipso, esset peccatum mortale in Deo, id est cumulus absurditatum.

Unde falso definiretur amor benevolentiae , nec Deo attribui posset, si diceretur : est amor quo alter propter seipsum diligatur et non propter z, In hoc esset amor concupiscentiae.

DE VPLUNTATE DEI amantem. Definiendus est amor benevolentiae, amor quo volumus bonum alteri; ita ut alter sit subjectum cui volumus bonum et non necessario finis ultimus dilectionis nostrae1. Sed quando nos diligimus Deum amore benevolentiae et caritatis, volumus bonum Deo sciL gloriam ejus, et insuper diligimus eum ut finem ultimum. Sic dicitur in P$. cxin, i : « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam » ; sic est vera gloria et non vana.

Ita magistri cum vero gaudio exponunt altas veritates studentibus, etiam unico studenti, et magis quidem propter amorem veritatis et Dei, quam propter amorem studentis cui veritas communicatur.

Insuper ex positione Kantii, "Her;m£s et Gunther, sequeretur potius miseria creaturae quam ejus beatitudo ; quia si creatura rationalis esset fznis creationis, finis ultimus hominis non esset summum Bonum, super omnia diligendum, sed esset bonum limitatum dignitatis humanae ; et sic aspirationes naturales hominis ad bonum infinitum frustrarentur etiam in ordine naturali.

Denique falsum est dicere quod est « egoismus » in Deo, si omnia fecit propter seipsum.

Egoismus enim est amor inordinatus suiipsius, quo homo praeeligit se altiori bono v. g. familiae, patriae, etc. Deus autem non potest se praeeligere altiori bono, quia identificatur cum Surnmo Bono. Dum Deus seipsum super omnia diligit, Bonum supremum omnibus praeeligit, ut oportet 2,

Unde haec doctrina, quidquid dixerint Kantius,. Hermes, Gunther et Laberthonnifere, nullo modo minuit Dei liberalitatem et amorem benevolentiae seu caritatis ejus erga nos ; sed valde illustrat summam amabilUatem divinae bonitatis, quae sola diligi potest a Deo ut finis. Bonitas creata seu creatura non potest diligi a Deo ut finis, quamvis creatura sit subjectum cui Deus amore benevolentiae vult bonum, ad manifestationem bonitatis suae.

Imo quia hic amor creaturarum, ut dicetur art. seq. est Iiberrimus, id est nullo modo necessarius ad beatitudinem Dei, eo ipso est absolute gratuitus et ideo liberalissimus, radicaliter oppositus egoismo, et est manifestatio generositatis Dei,seu ejus magnificentiae, Insuper, ut notat Billuart circa praesentem articulum, « tanto generosior et perfectior est amicitia, quanto amatus nihil in se amabile habens, pauperrimus, ex sola gratuita voluntate diligitur et beneficiis cumulatur. Ita Deus diligit creaturas ex sola sua bonitate, iisque sua bona communicat, non propter suam utilitatem, sed ut illis bene sii in ipso tanquam in summo bono et suo ultimo fine. »

  1. Si quandoque dicitur : « de ratione amicitiae est quod amicus diligatur propter seipsum », sensus est : « quod amicus diligatur ut finis cui, seu subjectum cui beneficia volumus » ; non est sensus quod bonum quod est in amico sit ratio cur amamus iiium ; imo generosior est amicitia quando amatus nihil in se amabile habet.

  2. In hoc apparet quam maxime erraverunt illi qui locuti sunt de « egolsmo transcendentali » Dei ; egoismus non est perfectio simpliciter simplex, est defectus, scil. inordinatus amor suiipsius. Non est igitur in Deo, nec sumcit addere « transcendentalis »F ut hic defectus fiat absoluta perfectio.

QUOMODO DEUS VULT ALIAASE rt Pc rv t • cvi i • « Confitemini Domino quoiuam bonus, quoniam in Cf. Ps. cv, x, cvi, i . «yowi Esurientes implevit boms ».

saeculum misericordia ejus. » Luc, i. 53 • * DominUs

Ft in parabola talentorum, dans praemmm bonorum «P«™J. ^|

! ! iZl serve bone et fidelis : intra in gaudium dommi tm » Matth.xxv, tE^l^ Zor amicitiae, Deus dat nobis suam propnam beati- tudinem.

« et ratoK, nego. De ratioue autem votoom, «t quod »t relanva voUtum movat, allioit voluu.at.ut; - aliquid aliud . se, movebitur. allicitut voluntas a,ua ab almuo Jto, ,uo est impossibile. ,.f„m nrnnter se movet volun-

Responietu, : distinguo «f^^T? ^q" sumit medicitatem, concedo ; voUtum propter ahud nego J. g ^n eo £

^X^^^ s«^r - quaerit eXte M Atqui Deo sufficit sua ^^^jfSte illud, nisi Respondetur: distinguo wq^<^MWMt !S-*M nego.

ratione mius manifestandi, concedo ^^smISS^ Ita Deus nihil amid vult nisi ratione suae bomtatis, sea ao.

dam^-S : Sus voluntatis multiplicantur secundum volita. Ergo si Dets vult se et alia a se, erit multiplex actus e3us votantet* 81 D7espZdetur ad 4- : « Sicut inteiligere divmum est unum qma mul ta aon videt nisi in uno ; ita veUe divinum est unum et sxmplex, qma mul non vult nisi per unum, quod est bonitas sua. »>

  • ■ , , ^ ,nla boniias divina sit 0 bjectum formale, motivum et ium dubmm % ansola b0MM° a creaturae sint solum ejus objectum terminaUvum voluntatts dtvtnae, ita uc creatu, materiale. . , * „m _arn iiiodest obiectum formale,.

Respondetur tgWMJ, P* - ratione xnotivum et termma^m ^icuj us ^ p ^ sui TOovetur , et quod pe. se et rau bonitate divina sit vult propter bonitatem suam mamfestandam, xta ut 1 tota ratio movendi et proinde termmandi, qma pnncipium ai

396 BE VOLUNTATE DEI termmus volifconfe coincidunt, 9ed principium dicitur per respectum ad intentionem et terminus ad fruitionem in bono intento et posseSo itsuper voluntas specificatur a suo objecto formali ; atqui voluntas divina non potest spec.ficari ab alia bonitate quam divina, qu^a sic ab Lk depT divinZ dUbiUn' m S°la b0nUm diViHa SU 0bjeCtUm ******

Resfiondent thomistae afftrmative, quia bonitas divina tam Iate patet m ratione bom quam pateat voluntas divina in ratione potentiae nam ptXmltfbie1 1 UndHC Vakt Pr° De° **** ^ ob ;CZ E e* obJectum adaequatum, quae datur pro inteUectu creato nem E 1??™ Cre3ti 6St ^«-undum totam latitudt est ,£' dUn\°b]eCtUm ad^quatum intellectus divini est ZW quae eminento ° ™ * Pr0Ut ™ C°ntinet formalitcr-

Objectio : Deus movetur tamen nostris meritis ad nos praemiandum nostns nnserns ad nobis subveniendum (ratio miserendf est mLer a!

nostram &" . '' *° ^ V°luit Imtionem ad redemptionem obSum qU°damm0d0 ^ VOluntatem ^nam, ut sua boTfPT: negaiUr antecedens •• Deus enim ad haec movetur soia sii n Tl dl7rST°de considera^ ; *d est non ad haec movetur Deus, sicu, nos, propter honestatem quamdam particularem in his obiectis

_^J '/ eKSt-ratl° CUiqUC SUUm tribuendi> sPecifica* justitiam

ZTut TJ , Um aUt P°enam debitam •• item b-"_

Sam S raH\m:SeZ s^iendi, movet et specificat misericordiam divmam, quia vjrtutes dmnae nequeunt a bono creato specificari Si igi tur sanctus Thomas dicit II* I_e Q ,0 a 2 . „ ¥Bf. sPecmcanmkpria » i j . . q' 3 ' • ratl° miserendi est cSmS^l ^ miSenCOrdia Ct inSUPer hoc dicit e* Parte caasae matenahs perfiaendae, non ex parte causae finalis, seu finis cuj _,

Sic dicitur quod Deus voluit Incarnationem Filii sui propter nos in

™ mf: rredimenda fuit : ubjectum cui seu finis ^ mcarnatio. III q. Xj a ^ ^ et ad ^m divinae. ^ ^ ^ Incarnation* manifestatio bonitatis.

omma piop er electos ; ergo saltem creaturae altiores sunt objectum motivum voluntatis divinae. oDjectum

Respondetur ; distinguo antecedens : in hoc sensu quod « Deus vult kocesse propter hoct sed non frofier hoc vuli hoc » ut dicetur a. 5 Id est - con^unctio propter afficit objeOum. (vult unam creaturam esse propter Ai!am) ; non vero affi^t ipsam volitionem Mvinam, quae est unica et 2«T£ non ^Pendens a creaturis. V. g. Deus vult omnia esse propter ei ^ctos, sed electi non sunt causa hujusce volitionis divinae, ut volitio est

DE L! BE RTATE DlVIHA 397 subjective sumpta. E contrario in nobis sunt saltem duo actus voluntatis, sciHcet intentio et electio, et nos propter finem intentum volumus media* per subsequentem actum electionis,cujus causa estprimus actus intentionis.

Remanet igitur quod Deus nullum bonum creatum vult ratione ejus, sed ratione bonitatis divinae ad quam ordinantur omnia creata.

Corollarium : quando dicitur Deus omnia operatus est propter gloriam suarn exteriorem, hoc rion intelligendum est propter creatam claram Dei notitiam cum laude, quia haec creata notitia et laus ordinatur ad Deum, sed intelligendum est : propter increatam bonitatem manifesiandum. Sic optime servatur responsio sancti Thomae : Deus vult se et alia a se, sed se ut finerp, et alia a se ut ad finem.

Ex his apparet etiam quod finis ultimus omnium operum Dei ad extra etiam Incarnationis Verbi est manifestatio bonitatis divinae, quamvis possit esse finis subordinatus, scil. Xncarnatio est propter nostram salutem, ut nobis proficua.

Aliud coroUarium z unde stcut voluntas beatorum non potest quiescere nisi in bono divino, a fortiori voluntas divina. Dicitur a f ortiori, nam voluntas i- divina specificatur a bono divino, dum voluntas creata specificatur a bono universali, et si diceretur : vol untas creata specificatur a bono divino, j am haberet idem objectum specificativum ac caritas infusa, et non posset elevari ad superiorem ordinem gratiae,,

Ari. III. — Utrum quidqoid Dcus vult, ex necessitate velit.

St. qu, Hic quaeritur : utrum Deus aiia a se veiit libere, an ex quadam uecessitate, aut natui^ae, aut scientiae, scil. necessitate physica aut morali. Juxta Pantheistas, ut Spino_am, Deus alia a se producit necessario, necessitate metaphysica, aut saitem physica ; sic nihil esset possibile praeter id quod existit ; v. g. Spinoxa. non potuisset nasci in alia civitate, quam in ea in qua natus est, ut respondit ei Leibnitzius ; sed Leibnitrius ipse dixit : Deus alia a se vult necessitate morali, quia fuisset inconveniens, contra sapientiam et bonitatem, Deum alia a se non velle et meliora non velle. Haec doctrina invenitur etiam apud Malebranchium, et deinde apud Gunther et Rosmini. Si ita esset, sec. necessitatera moralem Leibnitzius non potuisset nasci nisi in ea civitate et in ea hora in qua natus est. Sic omnia quae eveniunt essent necessaria, juxta ipsum, saltem necessitate morali. 1

Sanctus Thomas in statu quaestionis ostendit difficultates hujusce problematis ; sex objectiones initio ponit. Cf. etiam de Verit., q. 23, a. 4 ;

39« de Pot., q. 3> a. 15 ; C. Gentes, I, 76, 81, 82 ; 1. II, c. 23, 24, 26, 27 contra averroistas.

_ S««i! fraesertim duae difficultates : 1* est quoad exercitium actus liberi qm videtur esse quid contingens in Deo, quia potest non esse. Haec difficultas tangitur in 4* objectione articuli : « voluntas divina esset contingens' ad utrumhbet et sic imperfecta », imo in ea esset volitio libera quae posset non esse ; et quaeritur in 5a objectione : undenam veniret haec detenninatio contmgens m Deo. Haec difficultas longe lateque examinata est a thomistis Aha prmcipahs difficultas est quoad specificationem et motivum objectivum actus hberi, prout nihil volitum nisi praecognitum ut conveniens et mehus ; et sic S1 melius est creare, esset inconveniens non creare, et non creare mehores creaturas. Unde videtur quod Deus debeat velle alia a se si non ex necessitate naturae, saltem ex necessitate scientiae, vel saUentiae' vel bonitahs, id est : si non necessitate metaphysica et physica, saltem necessitate morali, secus esset imperfectio in Deo. Haec objectio evolvitur praesertim a Leibnitzio, Gunther, Rosmini. Sanctus Thomas eam non ignorabat, eam tangit quodammodo in 2» et 6* objectione praesentis articuh, et magis explicite infra q. 25, a. 6. Utrum Deus possit meliora facere quam ea quae facit, et C. Gentes, II. c. 26, 27, contra determinismum averroistarum.

Aristoteles nunquam affirmavit libertatem divinam, quia nescivit eam concihare cum Dei immutabilitate, et videtur admittere mundum esse non solum ab aeterno, sed necessario productum. Ita neoplatonici, in eorum doctrina de emanatione.

Medio aevo Abaelardus negavit libertatem divinam, dicendo quod « Deus non potest facere nisi ea quae facit .. Denz. 374. Aureolus docuit Iibertatem esse tantummodo metaphorice in Deo, alioquin actus liber esset m eo quid contingens.

Deinde Wiclef, Bucerus, Calvinus videntur veram in Deo libertatem negare.

Hanc quaestionem longe tractavimus alibi : Dieu, son existence et sa nature, 6a editione, p. 427-440 ; 590-672.

Kesponsio est : alia a se Deus non ex necessitate sed liberrime vult.

i° Hoc est de fide, et saepe enuntiatur in Sacra Scriptura, v. g. Genes. 1, 3 : « Dixit Dominus : Fiat lux et facta est lux. ., Ps. xcm, 1 : « Deus ultionum libere egit ... Exod. xxxm, 19. Dominus dixit Moysi : « Miserebor cujus misereor, et misericordiam praestabo cujus miserebor ». ~~ Rom., ix, 18 : « Ergo (Deus) cujus vult miseretur, et quem vult indurat .., id esi summa libertate. Item Ephes., 1, n ; « Qmnia operatur secundum consihum voluntatis suae. » In multis aliis locis agitur de beneplacito divmo, et de Dei libera. dilectione erga electos. Electio divina est proprie actus hber, cf. de ea, Rom. ix, n, xi, 5, 28. Matth. xx, 15, in parabola de operams m vinea, Dominus dicit : « volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi quod volo facere ? »

Imo jam in V. T. pluries affirmatur summa Dei Iibertas, v, g. Eccli. xxxm, 10 : « Quasi lutum in manu figuli... sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. » — Eccli. xxxix, 8 : « Si Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum. » — Item Jerem., xvui, 3.

Concilium Vaticanum (Denz. 1805) contra Gunther qui doctrinam leibnitzianam de necessitate morali admittebat, definivit: «Si quis dixerit Deum non voluniaie ab omni necessitate libera, sed tam necessario creasse, quam necessario amat seipsum, an. s. » Et in capitulo correlativo (Denz. 1783) dicitur quod Deus « liberrimo consilio » cr^avit. Cf. Vacant, Mudes. sur le Concile clu Vatican, t. I, p. 269, 270.

Item damnata est haec propositio Ant. Rosmini (Denz. 1908) : « Amor quo Deus se diligit etiam in creaturis et qui est ratio, qua se determinat ad creandum, moralem necessitatem constituit, quae in ente perfectissimo semper inducit effectum ; hujusmodi enim necessitas tantummodo in pluribus entibus imperfectis integram relinquit libertatem bilateralem.» Si ita esset,libertas esset perfectio mixta sicut cognitio discursiva. E contrario libertas est perfectio simpliciter simplex, sic de necessitate est in Deo. Attamen, ut videbimus, ipse actus liber, v. g. creandi, npn est in Deo perfectio simpliciter simplex saltem proprie dicta, quia non melius est pro Deo hunc actum habere quam non habere.

2° Ratione probatur quod Deus bonitatem suam vult ex necessitate et alia a .se libere,

Prima fars est sine difficultate : « Voluntas enim divina necessariam habitudinem habet ad bonitatem divinam, quae est proprium ejus objectum, » Insuper in divina bonitate nulla relucet aut relucere potest ratio mali, s$d in ea apparet omnis ratio boni ; deinde Deus est necessario actu volens et non solum in potentia ; ideoque vult necessario bonitatem suam et necessitate specificationis et necessitate exercitii.

Secunda pars probatur a sancto Thoma, ex hoc quod Deus nullo modo indiget creaturis ad possessionem bonitatis suae infinitae. Hoc sic ostenditur '

Ea quae sunt ad finem, non ex necessitate volumus volentes finem, nisi sint necessaria ad finem. Atqui Deus vult alia a se ut ordinantur ad suam bonitatem (manifestandam) , quae} cum sit perfecta, potest esse sine creaiuris et nihil ei perfectionis ex illis accrescit. Ergo Deus non ex necessitate vult alia a se ; sed supposito quod ea velit, non potest ea non velle, quia non potest voluntas ejus mutari.

Minor aliis verbis exprimitur : post creationem sunt quidem plura entia, sed non plus entis, nec plus perfectionis, nec plus bonitatis, quia prius praeexistebat necessario et ab aeterno infinita bonitas necessario et actualiter a Deo dilecta et possessa.

Probatio est apodictica et lucidissima. Haec est pars clarita-tis in hoc claro-obscuro. Obscuritas erit in constitutivo formali actus liberi DeL

400 DE VOLUNTATE DEX

Confirmatur probatio ex solutione objectionum articuli.

Ad i*. Omne aeternum est necessarium, sive absolute, sive hypothetice. Unde ex hoc quod Deus ab aeterno vult quidquid vult, non sequitur quod absolute necesse est Deum velle aiia a se ; hoc est necessarium hypothetice tantum, supposito quod ea velit.

Ad 2m Bonitas divina, a Deo necessario volita, potest esse sine aliis; unde Deus alia a se vult liberrime et summa generositate.

Ad 3». Non est naturale Deo velle alia a se, nec innaturale, sed voluntarium et liberum, imo liberrimum.

Ad 4*. Solvitur haec difficilis objectio : omne contingens est imperfectum ; atqui voluntas divina esset contingens ad utrumlibet ; ergo esset imperfecta. — Respondetur : concedo majorem ; distinguo minorem : voluntas divina esset contingens ad utrumlibet, in seifsa, nego ; secundum habitudinem non necessariam ad aliquod volitum, concedo ; et pariter distinguitur conclusio, ita ut imperfectio sit solum in hoc volitocontingenti, non in ipsa voluntate divina. Hoc bene explicatur ibidem a sancto Thoma dum dicit ; « Aliquando aliqua causa necessaria habet non necessariam kabitudinem ad aliquem effectum, quod est frofter defectum effectus, et non propter defectum causae. Sicut virtus solis habet non necessariam habitudinem ad aliquid eorum quae contingenter hic eveniunt, non propter defectum virtutis solaris, sed propter defectum effectus non necessario ex causa provenientis » ; ita v. g. quidam fructus non ad maturitatem perveniunt Ad sm respondetur huic instantiae : quod est indifferens ad utrumlibet nihil determinatum producit, nisi determinetur ab extrinseco. Atqui Deus non potest determinari ab extrinseco. Ergo Deus non est indifferens ad utrumlibet. — Respondetur distinguendo majorem : quod est indifferens ■mdifferentia potentiali seu passiva, concedo ; indifferentia actuali et activa, nego. Concedo minorem. Distinguo conclusionem : Deus non est indifferens,' mdifferentia potentiali et passiva, concedo ; indifferentia actuali et activa,' nego. Hoc aequivalenter sic exprimitur ibid. a sancto Thoma : « Causa quae est ex se contingens (ut libertas humana), oportet ut determinetur ab ahquo exteriori ad effectum (sic allicitur ab objecto, et movetur a Deo ad ehgendum libere hoc objectum) ; sed voluntas divina, quae ex se necessitatem habet, determinat seipsam ad volitum, ad quod habet habitudmem non necessariam. »

Ad explicationem distinctionis notandum est quod in libertate nostfa, antequam ahquid eligat, est indifferentia dominatrix potentialis seu passiva ; m ejus autem electione jam determinata, quae tamen remanet Hbera, est mdifferentia dominatrix, nonquidem potentialis seu passiva, sed actuans et activa, prout homo libere eligens aliquod bonum particulare, non ex omni parte bonum, non invincibiliter allicitur ab eo, sed illud actualiter vult conservando realem potentiam non volendi, imo nolendi. In Deo autem, actu puro, non est indifferentia potentialis et passiva, sed sola indifferentia- dominatrix actualis et activa, ipsius velle per se subsistentis, seu amoris per se subsistentis, qui habet habitudinem non necessariarn ad creaturas.

DE ACTU LIBERO DEI

Hae duae ultimae responsiones sancti Thomae, ut statim videbimus, niultum juvant ad explicandum quid sit actus liber in Deo, et quaedam sit ejus indifferentia.

Ad 6m respondetur huic dirhcultati : quidquid Deus scit, ex necessitate scit, quia scientia ejus est ejus essentia ; ergo pariter quidquid Deus vult, ex necessitate vuit. — Responderi potest : distinguo antecedens : si agitur de scientia simplicis intelligentiae, concedo ; de scientia visionis, nego, et nego consequens et consequentiam, quia voluntas de qua loquimur nunc est conjuncta cum scientia visionis (Ia, q. 14, a. 8). Insuper scientia Dei est de rebus ut sunt ab aeterno praesentesin Deo cognoscente, dum voluntas comparatur ad res, ut sunt in seipsis (prout bonum non est in mente ut verum, sed in rebus) ; res autem in seipsis sunt contingentes.

Propositae sunt aliae objectiones, praesertim duae, scil. ut jam dictum est : Bonum est essentialiter diffusivum sui. Atqui Deus est summum bonum. Exgo Deus est essentialiter (seu necessario) diffusivus sui.

Respondetur distinguo majorem : bonum est essentialiter diffusivum sui, ut possit se communicare et hoc prius in genere causae finalis, concedo ; ut de facto ex necessitate se communicet, subdistinguo : si agitur de bono naturah* communicabili, v. g. de illuminatione solis, concedo ; si agitur de bono per voluntatem liberam communicabili, nego. Unde Deus essentialiter est diffusivus seu communicativus sui, sed nonnisi libere actualiter comrnunicat participationem bonitatis suae ; quia ad eam perfecte possidendam non indiget creaturis.

Vltima objectio notanda est ista : Deus est omnino immutabilis, seu non potest esse aliter quam sit* Atqui Deus esset mutabilis, si posset velle aut non velle creare, seu aliter esset si non esset creator. Ergo remanet difficultas.

Respondetur ex praedictis : concedo majorem, nego minorem. Deus enim est omnino immutabilis, quamvis libere elegerit ab aeterno id quod potuisset non eligere ; haec enim libera electio non est in Deo accidens superadditum, quantumvis minimum, et nullam novam perfectionem in £>eo ponit, unde mutatio et variatio est-unice ex parte volitorum, ut dictum est ad 4m. Ex hoc tamen oritur dubium examinandum.

lum duhiuni t per quid formaliter constituitur actus liber Dei ?

Difflcultas est : nam aut actus liber, v. g. creandi, potuit abesse a Deo, tunc quomodo Deus est immutabilis? saltem ab aeterno Deus est aliter quam. potuisset esse ; — aut actus liber Dei non potuit abesse a Deo, tunc quomodo Deus est liber? Cf. in Iam, q. 19, a. 3 Joannem a sancto Thoma, Salmanticenses, Gonet, Billuart, etc.

Haec est pars obscura, in hoc claro-obscuro, dum pars lucidissima est t>E VOLUNTATE DEI

  • " — - i i . u ■ I I w quod Deus liberrime creavit, prout nullo modo creaturis indiget ad suatn infinitam bonitatem perfectissime possidendam.

Ad solutionem hujusce difficultatis propositae sunt duae opiniones radicaliter ad invicem oppositae, quae nullam probabilitatem habent.

Fdma harum opinionum dicit ; actus liber Dei constituitur per aliquam realitaiem Deo tnirinsecam ac def ectibilem > quasi superadditam actui puro,

Respondetur : si haec realitas identificaretur cum Deo, Deus esset intrinsece defectibilis ; si e contrario esset realiter distincta a substantia Dei, esset accidens in Deo, sic Deus non esset summe simplex, nec actus purus, quia esset in potentia ad hanc novam determinationem, quam quidem ab aeterno haberet, sed quam potuisset non habere. Sic ipsurn Esse subsistens non esset amplius « esse cui nulla potest fieri additio i Ia, q, 3, a. 4, ad im et a. 6 ; non esset esse simul irreceptum et irreceptivum. Ita aperiretur via pantheismo qui ponit quaedam accidentia in DeoP ut sunt modi finiti a Spinoza admissi, quorum series esset infinita a parte ante et a parte post.

Seeunda opinio, proposita ab Aureolo, est quod actus liber Dei consistii in aliqua denominatione extrinseca ex creaturis desumpta* Sic Aureolus dicit quod actus liber non est nisi metaphorice in Deo, ut ira, quae est passio appetitus sensitivi, et non est in Deo formaliter et proprie.

Respondetur ; Deus est liber ab aeterno ante produetionem creaturarum ; imo ipse actus liber creationis existit ab aeterno in Deo, ut actus vitalis, formaliter immanens et virtualiter transiens, quamvis ejus effectus ad extra non sit passive productus nisi in tempore. Ideo actus liber Dei non potest constitui per aliquid pure extrinsecum et creatum, sed per aliquid Deo intrinsecum.

Pariter rejicienda est alia opinio fere similis, secundum quam actus liber Dei constituitur per respectum rationis ad creaturas.

Etenim ens rationis non potest esse causa entis realis ; atqui actus liber Dei est causa entis realis omnium, creaturarum. Insuper actus liber Dei existit antequam possit esse relatio rationis, quae non est nisi in intellectu creato. Ergo actus liber Dei debet esse quid reale et intrinsecuni in Deo, sed restat difficultas : quomodo hic actus sit defectibilis in Deo, seu possit non esse.

Sententia ccmmu^ior thomistarum est inter ac supra praedictas opiniones ad invicem oppositas. Est velut synthesis superior, scil. : entitas actus iiberi Dei est quidem Deo intrinseca, sed ejus defectibilitas est solum extrinseca.

Magis explicite : actus liber Dei nihil aliud est quam actus necessari#s amoris bonitatis divinae, proul dicii habitudinem non necessariam ad creaiuras, sic est defeciibilis extrinsece iantum ratione voliti defectibilis.

Haec sententia fundatur in pluribus textibus sancti Thomae.

In art, praecedenti, ad 4m : « Velle divinum est unum et simplex, quia multa non vult nisi per unum, quod est bonitas sua. »

In nostro articulo, ad 4m : « Quod Deus non ex necessitate velit aliquid eorum quae vult, non accidit ex defectu voluntatis divinae, sed ex defectu qui competit volito. » — Item ad 5m. — Magis explicite sanctus Thomas dicit in C. Genies, 1. I, c. 82 ;*« Voluntas Dei uno ei eodem actu vult se et alia ; sed habitudo ejus ad s<e est necessaria et naturalis, habitudo ejus ad alia est secundum convenientiam quamdam, non quidem necessaria et naturalis, neque violenta aut innaturalis, sed voluntaria. » Item C Gentes, 1. I, c. 76, n° 1.

Sic probatur haec sententia ex doctrina in praesenti articuio exposita :

Liberias divina non consistit in indifferentia potentiae ad pliires actus sicut humana, sed in indifferentia unius- simplicissimi actus ad diversa. objecta. .

Atqui hic actus in se simplex est viriualiter multiphx, necessarius et liber sub diversa ratione, necessarius prout terminatur ad divinam bonitatem, liber prout dicit habihidinem non necessariam ad creaturas.

Ergo hic actus, immotus iri se permanens, est in Deo quid vitale et inirinsecum ratione entitatis suae, et non est defectibilis nisi extrinsece ratione voliti defectibilis, scil. creaturae ; nam creatura non existente aut nolT futura deficeret praedicta terminatio ad eam.

Pariter explicatur quod hic actus liber dicitur volitio prout terminatur ad esse creaturae, et dicitur nolitio prout terminatur ad non esse creaturae,

Sic solvitur quaestio ex summa actualitate actus divini, ex ejus simplicitate et eminentia. — Sanctus Thomas dat analogiam in I C. Gentes, c. 76 : « Omnis enim virtus una operatione, vel uno actu, fertur in objectum et in rationem formalem objecti, sicut eadem visione videmus lumen et colorem qui fit visibilis actu per lumen. » Imo una et eadem visione videmus lumen et multos colores ac objecta quae simul apparent, quorum quaedam deficiunt remanente eodem actu visionis. A fortiori Deus uno et eodem actu vult suam bonitatem et manifestationem ejus in diversis, ad quae habitudinem non necessariam habet. Sic dicitur :

Rerum Deus tenax vigor, Immotus in te permanens, Lucis diurnae tempora Successibus determinans.

Sic actus liberi divini entitas est Deo intrinseca, dum ejus defectibilitas e$t extrinseca.

Objectio : habitudo actus necessarii ad creaturas non est nisi relatio rationis. Ergo videtur quod actus iiber Dei sit solum haec rationis relatio.

Respondetur : concedo antecedens ; nego consequens. Consequitur qnidem relatio rationis, sed actus iiber Dei est quid reale, vitale, Deo mtrinsecum, est amor Dei respiciens non necessario creaturas, fundans praedictam relationem rationis, et virtualiter distinctus ab amore necessario bonitatis divinae.

Alia objectio : Ipsa terminatio actus liberi immanentis et aeterni debet esse Deo intrinseca, et proinde intrinsece defectibilis, sic remanet dimcultas.

Respondetur : Concedo antecedens, nego consequentiam. Haec terminatio actus immanentis et aeterni est Deo intrinseca quoad entitatem ipsius actus immanentis, concedo ; quoad defectibilitatem, nego ; est defectibilis extrinsece tantum, ratione voliti defectibilis. Ita sanctus Thomas, in art. praesenti ad 4m, et de Veritate, q. 23, a. 4, c. et ad 4m. Unde, ut supra dictum est, entitas actus liberi Dei est quidem Deo intrinseca, sed ejus defectibilitas est solum extrinseca. Cf. de" hac re Gonet, Goudin, Billuart.

Ideo ad objectionem principalem initio positam dicendum est : actus liber Dei potuit non esse, distinguo : per respectum ad creaturas, concedo ; in se, ut est unicus actus amoris Dei, nego. Brevius : Deus immotus in se

_ permanens potuit non creare et alias creaturas producere, nam libertas divina est indifferentia dominatrix, non alicujus potentiae, sed actus puri, amoris per se subsistentis ; ita culmen pyramidis immotum in se permanens terminat novas lineas ad ipsum protractas ; ita etiam quodammodo spectator immobilis, conspiciens aliquam regionem, mutationes locales rerum hujusce regionis attingit, quamvis ipse remaneat localiter immotus. Est analogia quidem remotissima, sed quae suo modo ostendit quod ea quae sunt divisim in inferioribus sunt unita in superioribus, jam quidem in visione sensitiva. Est applicatio principiorum generalium ; sic salvatur summa simplicitas et immutabiiitas Actus puri. Unde tota haec quaestio reducitur ad rectam intelligentiam indiff er eniiae dominatricis , non potentialis et passivae, sed actualis et aciivae, quae Deo eminenter-formaliter, seu proprie, et non solum metaphorice, pertinet.

2um dubinm % utrum Deus, sine mutatione sui, possit incipere velle quod non voluit et non velle quod voluit.

Respondetur negative, cf. infra, a. 7, nam habitudo ad res volitas semel habita mutari non potest, liisi praesupposita mutatione aut ex parte cognitionis, aut circa dispositionem ipsius volentis. Atqui neutra harum mutationum potest esse in Deo.

Objicit Suarez : ex mera ratione iibertatis sine variatione sui vel cognitionis, aliquis potest incipere velle quod antea non volebat.

Respondetur : non potest esse nova eiectio libera sine novo judicio practico quo immediate regulatur electio. Atqui in Deo non sunt nova judicia, et omnia judicavit ab aeterno immutabiliter. Est aliquid simiie in angelo, propter perfectionem ejus intelligentiae, scil. « liberum arbitrium angeli est fiexibile ad utrumque oppositum ante electionem, sed non post », Ia, q. 64, a. 2. Ita omnes beati in caelo sunt immutabiles quoad amorem beatificum.

3um diibiusi s utrum voluntas Dei iibera possit manere suspensa ab omni actu circa objectum creatum.

VOLUNTAS DEI EST CAUSA RERUM 405

Respondent communius ihomistae negative, contra Gonet. Tenent quod Deus non potuit manere quasi interius suspensus et indeterminatus ad creandum vel non creandum ; circa hoc debet habere aut "volitionem aut nolitionem, quia haec suspensio ab omni actu . libero videretur quasi minoratio perfectionis divinae. Deus enim de necessitate est liber, et » libertas ejus est indifferentia dominatrix, non potentialis, sed actualis ; ergo videtur quod Deus debeat habere alterutrum horum actuum : velle creare aut nolle creare. Nolle differt a non velle.

4um dubium : utrum actus liber creandi in Deo sit perfectio simpliciter simplex.

Respondetur : non est perfectio simpliciter simplex saltem proprie dicta, quia haec definitur : perfectio quae nullam imperfectionem involvit et quam melius est habere quam non habere. Atqui non melius est pro Deo habere actum liberum creandi, quam non habere. Ergo.

Remanet tamen quod ipsa Ubertas in Deo est perfectio simpliciter simplex proprie dicta, melius est enim pro Deo eam habere quam non habere, imo de necessitate Deus est liber, quamvis non de necessitate habeat hunc actum liberum potiusquam alterum1.

Chapter 73 of 105