Skip to the text

Sectio 8, art. 1: Utrum in Deo sit voluntas

St. qu. Voluntas sumitur dupliciter, sive pro actu volendi, v. g dum diotur : haec est voluntas mea ut hoc facias, sive pro facultate vohtivT flterum n *** aCCipiatUri ubi aiterum, praesertim m Deo, actu puro.

Difficuitas est 1° quia objectum voluntatis est finis ; Dei autem non est assignare hnem ; 2« quia voiuntas est appetitus rei nQn habitae .

est mmovr ?tl°nem d6Signat' qUaC n°n 6St in Deo • 3° quia voiuntas est movens motum, prout movetur ab intellectu ; Deus autem est primum movens ,mmoblle Addi potest : Aristoteles, qui satis longe loouitur in vi ; mtelIeCtU Dei' non locutus est «Jtem explidto de Dei vJantate et Itbertate, forte ac si non essent, suo judicio, conciliabiles cum m^PUr/;SUmml-determinat°' qUamvis ilIimitato; Deus enim non e»t ultenus determmabius Per actum liberum divinum, qui posset non esse. -incle aifncultas.

Responeio tamen est affirmativa : scil. oPortct in Deo esse voluntatem cum sil in eo tniellectus.

eH.r/aeC re$p0Ilsi0 non est conclusio theologica, est de fide, quamvis ctiam demonstran possit voluntas Dei ex ejus intellectu. Ouod sit de fide. constat ex moumeris textibus Sacrae Scripturae ; v. g . ^. cxxxiv, 6 :

n^ma lUoCUo V°Juit fedt DeUS' * -Rom> "> «9 : « Voluntati ejus qms resistit? » Haec autem testimonia et alia similia Patres intdlexerunt, non m sensu metaphorico, sicut quando est sermo de ira Dei, sed in sensti propno quamvis analogico. Ratio hujusce interpretationis est quia duni ii a involvit xmperfectionem, vohmtas k suo significato formali nullam impenectionem importat

Denique Concilia eodemmodo loquuti sunt, sufficit citare Conc. Vatic.

t \S 'Z t ' l SanCta'" EcClesia Credit Unum esse Deum- intellectu ac \oIuntate omnique perfectione iniinitum. »

IN DEO EST VOLUNTAS PROPKIE DICTA

Notandum est quod in hac veritate fidei « In Deo est proprie voluntas » plus affirmatur quam v. g. in hac assertione Platonis in Timeo, 29 : « Quare Deus produxit mundum ? Quia bonus erat et non avarus, sed sine invidia. » Item in Convivio in fine est sermo non solum de Supremo Bono, sed de ejus amore erga ea quae ex ipso procedunt.

Sed apud Platonem Dei bonitas, non tam est bonitas voluntatis benevolentis, quam bonitas metaphysica essentialiter suiipsius diffusiva et fecunda. Item apud Plotinum suprema hypostasis est Unum-Bomim, suiipsius diffusivum, sed actualiter seipsum diffundit per necessitatem naturae, secundum emanationem, non vero per iiberam voluntatem creandi alia a se ex nihilo. Sic igitur in his conceptionibus graecis mundus apparet quasi necessaria irradiatio Dei, sicut iux solaris necessario procedit a sole, et manifestat ejus bonitatem seu physicam perfectionem. Sic aperitur via ad pantheismum.

E contrario in reveiatione Veteris et Novi Testamenti multo magis apparet voiuntas Dei et quidem libera, principium iiberrimae creationis ; ita ut Deus concipiatur, non solum ut Summum Bonum, neutro modo expressum, ro ayaOov, sed ut lile qui est summe bonus, benevokntiae plenus, o ayaOo? ; concipitur nempe veiut Persona suprema. Hoc quidem apparet jam ex 1° capite Genesis, 3 : « Dixit : Fiat lux. Et facta est lux. » Ita semper : « Omnia quaecumque voluits fecit ». Ps. cxiii, 8. Hoc magis ac magis apparet in Novo Testamento, speciatim dum Jesus dicit {Jomn., iii, 16} : « Sic Deus dilexii mundum, ut Filium unigenitum suum daret» » Item in I Jaanrds xv, 8-16 : « Qui non cliiigit noa novit Deum, qtioniam Deus caritas est.oo In hoc est caritas, non quasi nos diiexerlraus Deum, sed quoniam ifise firior dilexii nos et misit Filium suum propitiationerri pro peccatis nostria. Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere, » Xtem ad Rem. v, 8 : « Commendat autem caritatem suam Deus in ncbis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. $

Valde differt. hic modus loquendi a modo ioquendi Platonis, Arisiotelis aut Plotini ; pro his graecis mundus videtur procedere a Deo secundum quamdam necessitatem naturae, ut radius solis a soie ; sic mamfesfritnt bonitas metaphysica Dei, suiipsius difiuslva, potiusquam ejus benevoientia, analogice concepta ut- benevoientia aiicujus personae viventis, quae nobiscum societatem habet.

Notabilis est haec differentia. auae saepe remansit inter doctrinam christianam et philosophos modernos. Si quidam ex iilis exaggeraverunt Kbertatem divinam et dixerunt, sicut Cartesius, veritatem principii contradictionis et distinctionem primariam mier bonum et malum a libero Dei arbitrio pendere ; attamen plerique non satis agnoverunt Kbemm voiuntatem Dei ; eam absoiute negavernnt Spinosa et pantheistae e^c eo procedentes, pantheismus enim est determinismus absolutus ; aiii, ut Leibnits et Malebranche, graviter minuerunt liberam Dei voiuntatern, dicendo : « Deus non fuisset nec sapiens, nec bonus, si non creasset, et si non creasset optimum mundum inter possibiles. » Sic aperitur via pantheismo, nam,

PE VOLUNTATE DEI

si ita est, mundus jam est velut necessaria irradiatio Dei, necessitate non quidem metaphysica, nec physica, sed morali.

Voluntas Dei e contra summo modo affirmatur in revelatione et ejus hbertas suprema, praesertim exprimitur ubi est sermo de Dei beneplacito vel de voluntate beneplaciti ; v. g. « Memento nostri Domine, in beneplacito popuh tui >. Ps. cv, 4. Item apud Matth. ki, 26 : « Confiteor tibi, Pater Domme caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus' et revelasti ea parvulis. Ita Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. ,

Nihil simde est, ut patet, apud Aristotelem. Item apud philosophos graecos nulhbi est sermo de proposito voluntatis divinae, de quo saepe loquriur sanctus Paulus, v. g. Ephes., 1,5 : « Praedestinavit nos... secundum propositum voluntatis suae. 1 Rom. ix, n : « ut, secundum electionem propositum Dei maneret, £V« $ Kar eK\oyi,V irpodew rov Beov MeW . Propositum voluntatis divinae est idem ac decretum voluntatis divinae Adnuc pertmet ad ordinem intentionis, ante ordinem executionis, sicut propositum nostrum postea exequendum.

Jam igitur in hoc primo articulo de voluntate Dei, sub luce divinae revelatioms affirmatur voluntas Dei in sensu proprio et pleno, ita ut nihil simile habeatur apud Aristotelem, nec etiam apud Platouem et Plotinum, a fortion apud Spinozam et pantheistas modernos.

20 In corpore articuli, sanctus Thomas probat a priori in Deo esse vo!untatem,.et insuper quod voluntas Dei est suum esse et suum velle. Sub isto aspectu hae veritates apparent ut conclusiones theologicae, sed jam revelatae ; inter enim veritates revelatas, quaedam ex aliis dependent, ut immortalitas animae ex ejus spiritualitate.

Probatur autem a priori existentia voluntatis divinae, prout radix propria voluntatis est inteUectus. Argumentatio ad hoc reducitur :

Voluntas sequitur intellectum. Atqui in Deo est inteilectus. Ergo m Deo est voluntas.

Major probatur vi proportionalis similitudinis inter formam naturalem et formam intelligibilem, prout cognoscimus spiritualia in speculo sensibilium.

Sxcut enim res naturalis, v. g. planta, est in actu per suam formam specincam, ita intellectus est intelligens in actu per formam intelligibilem quae objectum repraesentat. Atqui quaelibet res ad suam naturalem formam tendit, quando eam non habet, et quiescit in ea, quando eam habet ; ita materia tendit ad formam, aut quiescit in forma jam habita et retinet eam, item quaelibet res naturalis tendit ad habendas et retinendas partes suas integrales, v. g. planta ad magnitudinem suam normalem. Et ad haec omnia sufficit appetitus naturalist qui est ipsa natura rei tendens ad perfectionem suam naturalem ; vocatur saepe inclinatio naturalis v, g. lapidis ad centrnm terrae.

Unde proportionaliter, « natura inteliectualis ad bonum apprekensum

1N DEO EST VOLUNTAS PROPRIE DICTA 385 per formam intelligibilem, similem habitudinem habet ; ut sdlieet cum habet ipsum, quiescat in illo ; cum vero non habet, quaerat ipsum ; et utrumque pertinet ad voluntatem. Unde in quolibet habente intellectum est voluntas, sicut in quolibet habente sensum est appetitus animalis », qui dicitur sensitivus. Et sic oportet in Deo esse voluntatem, cum sit in eo inteliectus.

Difficultas tamen est in hac probatione, eamque notant Cajetanus et Joannes a sancto Thoma. Equidem existit quaedam proportionalis similitudo inter rem naturalem, v. g. plantam, et intellectum, sed ex hoc non videtur quod praeter intellectum admitti debeat aliquis appetitus, ut poientia distincta et actus distinctus ; sufficit, ut videtur, in ipso intellectu appetitus naturalis, sicut in lapide est appetitus naturalis vel inclinatio ad. centrum terrae. Sic Spinoza non vult distinguere in nobis intellectum et voluntatem, ut duas facultates.

Imo, et haec est secunda difficultas, videntur esse quatuor termini in probatione sancti Thomae, quia in majori loquitur de forma intelligibili quae est in intellectu, et in conclusione de bono apprehenso quod est extra inteilectum. Haec quidem secunda difficultas est minoris momenti, nam agitur de bono apprehenso per praedictam formam intelligibilem.

Ad primam autem difficultatem respondetur cum Cajetano et Joanne a sancto Thoma : non sufficit appetitus naturalis ipsius intellectus, sed xequiritur alia facultas, quae vocatur voluntas, seu appetitus rationalis. Hoc apparet tripliciter : i° quia appetitus naturalis, etiam in intellectu, sequitur formam ejus naturaletn, et non formam apprehensam seu rei cognitae. — 2° Quia appetitus naturalis est consequenter determinatus ad unum, v. g. inclinatio naturalis lapidis est ad centrum terrae, plantae ad determinatam altitudinem, intellectus ad cognoscendum in communi ; e contrario appetitus sequens formam rei cognitae non est determinatus ad unum, sed ad varia se extendit, et est actus elicitus a voiuntate (aut etiam ab appetitu sensitivo), sicut cognitio quam sequitur est actus elicitus a facultate cognoscitiva, sive intellectiva, sive sensitiva. — 30 Denique appetitus naturalis ipsius intellectus versatur soium circa verum cognoscendurn, quod est bonum facuitatis cognoscitivae, dum e contra appetitus rationalis versatur circa bonum totius subjecti, seu totius hominis; sicut jam appetitus animalis vel sensitivus versatur circa bonum totius animalis bruti. Propterea homo non dicitur simpliciter bonus? nisi sit homo bonae voluntatis, quae scil. vult verum bonum totius hominis.

Kaec est notabilis differentia, quae non satis notatur a pluribus intellectualibus, in quibus est quasi atrophia voluntatis, cum quadam hypertrophia intellectus, et saepe non animadvertunt quod contemplatio christiana provenire debet, non solum ex amore cognitionis, sed ex amore ipsius Dei, ut dicit sanctus Thomas, IIa IIae, q. 180, a. 1.

Et ideo sicut in animali bruto, appetitus qui dicitur animalis vei sensitivus, sequens cognitionem, est specialis facultas distincta a facultate

cognoscitxva sensitxva ; ita pariter in homine appetitus rationalis/ cujus actus sequitur cognitionem inteliectualem, est facultas specialis quae vocatur voluntas, quaeque versatur, non circa ipsum cognoscere, quod est bonum facultatis cognoscitivae, sed circa bonum apprehensum totius horninis, cf. infra Ia, q. 80, a. 1, utrum appetitus sit aliqua speciaiis animae potentia ; Ia, q. 59, a. 2 : utrum in angelis voluntas differat ab intellectu.

Sic statuitur quod voluntas sequitur intellectum. Cum autem in Dec sit intellectus, ita etiam voluntas.

Conftrmatio. Imo, ut saepe dicit sanctus Thomas, distinctio inter has duas facultates apparet ex hoc quod « cognitio fit per hoc quod cognitum est in cognoscente, voluntas vero se extendit in rem exteriorem. » Ia, q. 59, a. g;

Aliis verbis : verum est formaliter in intellectu, conformitas judicii cum re, dum bonum est extra mentem in rebus ipsis. Sunt duae operationes quae fiunt in sensu inverso, ut ex experientia constat ; nam per cognitionem trahimus res ad mentem nostram, dum per volitionem et amorem trahimur ad objectum dilectum. Et, ut ex experientia constat, non solum volumus cognitionem veri, sed possessionem boni, v. g. non solum diligimus cognitionem Dei, sed ipsum Deum : «Ubi est thesaurus tuus, ibi est ccr tuum. » Matth. vi, 21. Est magna differentia v. g. inter diligere cogmtione:o humilitatis ad loquendum de ea, et diligere humilitatem ipsam.

Nec sunt quatuor termini in probatione sancti Thomae ; nam dum dicit « intellectus est intelligens in actu per suam formam intelligibilem » subintelligit : « quae apprehenditur bonum » ; sic legitime concluditur :

« natura intellectualis ad bonum apprehensum » tendit vel quiescit in e per voluntatem. Sic servatur proportionalitas enuntiata cum rebus naturalibus.

Sic habetur elevatio mentis ab infima inclinatione naturali lapidis ad centrum terrae, ad supremam voluntatem, in qua non amplius invenitur inclinatio seu desiderium, sed quies in bono ab aeterno possesso. In hac elevatione mentis consideratur prius inclinatio naturalis rerum sensibilium quia non cognoscimus spiritualia nisi in speculo sensibilium, et sic manducimur ad cognoscendum summum actum voluntatis quae delectatur m bono divino.

In 2a parte corp. art. ostenditurquod voluntas Dei est suum esse et swuvi velle, quia voluntas est in eo sicut intellectus ; atqui intellectus in-Deo esc suum esse et suum intelligere, ut supra ostensum est, prout Deus est actus purus, sine admixtione potentiae. Ergo.

Co^oIIarium. Voluntas Dei est ipsum velle subsistens absque distincttone viriuali intrinseca ; alioqum , cum fundamento in re divina, voluntas PeI conciperetur ut potentia per respectum ad actum suum. Unde, inter haec dtio, non potest esse nisi distinctio virtualis extrinseca, quae sciii^et

IN DEO EST VOLUNTAS PROPRIE DICTA 387 fundatur non in re divina, sed in creaturis, prout ipsum velle subsistens, aequivalet et facultati volitivae nostrae et nostrae volitioni. E cohtrario in Deo intellectus et voluntas distinguuntur distinctione virtuali intrinseca cum fundamento in re divina, quia ad diversas lineas pertinent, item inteiligere subsistens et velle subsistens virtualiter distinguuntur et non ex hoc sequitur quod aliquid, cum fundamento in Deo, concipiatur ut potentiaie per respectum ad aliud.

Aliis verbis idem corollarium sic exprimi potest : voluntas in Deo non habet rationem potentiae respectu volitionis, scilicet : haec ratio potentiae non invenitur in voluntate divina formaliter eminenter, sed solum virtualiter-eminenter, ut perfectiones mixtae, v, g. ut rationabilitas seu cognitio discursiva. Hoc enim pertinet ad modum creatum voluntatis, hic modus creatus importat imperfectionem, quam non includit signiftcaium formale nominis voluntatis. Hoc significatum formale est in Deo non solum virtualiter-eminenter, sed forpmliter-eminenter, seu proprie,

Confirmatur responsio ex solutione objectionum.

Ad jm Difiicultas erat : objectum voluntatis est finis ; sed Dei non est finis ; ergo nec voluntas. Respondetur : « Licet nihil aliud a Deo sit finis Dei, tamen ipsemet est finis respectu omnium » et sic, ut infra dicetur, Deus vult alia a se ad manifestandam bonitatem suam.

Unde ad solutionem difficultatis dicendum est : Dei volentis non est assignare ftnem, transeat ; volitorum a Deo, nego. Dicrtur iranseat, quia bonitas divina a Deo volita non est vere et formaliter finis volitionis divinae, quia finis distinguitur a finalisato, ut causa ejus extrinseca; potest tamen dici quod bonitas divina diJigenda et manifestanda est ratio volitionis divinae, sicut dicitur quod immutabilitas divina est ratio aeternitatis, et immaterialitas divina est ratio ipsius intelligere subsistentis. In hoc sensu bonitas divina potest dici virtualiter, quamvis non formaliter, causa finalis voluntatis divinae.

Sic melius distinguitur significatum formale nominis voluntatis a modo creato voluntatis nostrae.

Ad 2m. Voluntas nostra non solum appetit bonum non habitum, sed amat bonum quod habet et delectatur in fllo. Quantum ad hoc voluntas m Deo ponitur. Voluntas Dei est principaliter circa bonum divinum jam habitum. Adhuc melius distinguitur significatum formale a modo creato.

Ad 3m. Voluntas comparatur ad objectum ut mobile ad movens, si agitur de voluntate creata distincta a suo objecto, non vero si agitur ^e voluntate divina quae identificatur cum suo objecto,

Sic voluntas est in Deo proprie, seu formaliter-eminenter, sublatis omnibus imperfectionibus pertinentibus ad modum ejus creatum. In suo significato formali voluntas non includit imperfectionem.

Instantia : etiam in suo significato formali voluntas includit imper- ^ctionem, prout dependet ab intellectu divino a quo virtualiter distinguitur. Ergo remanet difiicultas.

Respondehtr : 10 indirecte, si hoc verum esset, etiam intellectus ^ucluderet imperfectionem prout dependet a vero et ab ente divino :

2° directe respondetur distinguendo antecedens ; si voluntas procederet ab intellectu, ut a causa, concedo ; ut a principiov praeintellecto, nego. Ita in Trinitate Filius est absque imperfectione, quia procedit a Patre, non ut a causa, sed solum ut a principio, sicut linea a puncto1. 30 Si imperfectio quaedam remanet, est in nostro modo concipiendi, prout distinguimus intelligere divinum et velle divinum, distinctione rationis ratiocinatae cum fundamento in re divina ; sed haec distinctio, ut distinctio, non existit nisi in mente nostra, sic vocatur distinctio rationis ; in realitate divina intelligere et velle identificantur (quamvis non destruantur) in eminentia Dettatis, in qua sunt formaliter-eminenter, cf. Cajetanum in Iam, q. 39, a. 1, n° VII. Sic Deus sub ratione entis continet solum actu-imfilicite attributa divina deducenda, dum Deus sub ratione Deitaiis, scil. ut in se est, ea continet actu exfiticite, absque ulla deductione necessaria.

N. B. — Notandum est in fine momentum hujusce assertionis : voluntas est proprie seu formaliter in Deo. Hoc momentum nobis apparet si consideramus superioritatem voluntatis nostrae per respectum ad appetitum sensitivum. Voluntas enim nostra, ut specificata a bono universali et non a bono sensibili, est firofunditatis quasi infinitae, ex parte objecti, in hoc sensu quod solus Deus clare visus potest eam invincibiliter allicere, alia bona non de necessitate eam alliciunt, et voluntas diligit ea libere2. Si autem jam verum est dicere quod voluntas nostra est profunditatis quasi infinitae, ex parte objecti, quid dicendum est de voluntate Dei, quae specificatur non a bono universali, sed a bono divino, ita ut non realiter distinguatur ab eo, sed cum eo omnino identificetur. Est enim comfilacentia infinita in eo} quies divina in eo ; ita ut id quod per participationem invenitur in oratione quietis sit per essentiam in voluntate divina, sublatis omnibus imperfectionibus.

Jam ex hoc apparet quod objectum formale voluntatis divinae est ipsa bonitas divina quae de se est, non soluni diligibilis, sed actualiter ab aeterno dilecta, sicut veritas divina est de se, non solum in actu intelligibilis, sed actualiter ab aeterno intellecta.

Chapter 72 of 105