Skip to the text

Sectio 8, art. 7: Utrum Deus habeat liberura arbitrium

Jamquidem in art. 3 vidimus quod Deus non ex necessitate vult alia a se, quia bonitas ejus infinita est et plene possidetur ab ipso sine illis Nunc autem ostenditur quod liberum arbitrium tribuendum est Deo, quia tmllam imperfectionem involvit in suo significato formali.

Sunt duae conclusiones quae sic breviter exprimi possunt i° Deus habet liberum arbiirium, quia electionem habet, prout non ,ex necessitate vult alia a se. Hoc est de fide.

2° Deus est liberrimus, quamvis non habeat possibilitatem peccandi, quae pertinet ad imperfectionem liberi arbitrii in creaturis. Cf. ad 2m ' « Cum malum culpae dicatur per aversionem a bonitate divina, per quam Deus omnia vult manifestum est quod impossibile est eum malum culpae velle, et tamen ad opposita se habet, in quantum velle potest hoc esse vel non esse. » Id est habet libertatem summam, absque possibilitate peccati, sicut summam sapientiam absque possibilitate erroris. Aliquid simile dicendum est de sanctissima anima Christi, quae simul est libera et absolute impeccabilis, ejus enim libertas est purissima imago libertatis divinae quae simul est summa et impeccabilis.

Chapter 78 of 105