Sectio 8, art. 3: Utrum voluntas Dei sit causa rerum
St. qu. Jam scimus quod Deus libere vult alia a se, seu agit iibere ad extra, nunc quaeritur an agat ad extra per voluntatem. Primo aspectu videtur haec quaestio inutilis post articulum praecedentem, quia si Deus libere vult creaturas, eas causat per voluntatem. Revera tamen alia quaestio nunc ponitur, speciatim examinanda. Etenim homo libere quidem generat, non tamen per voluntatem, sed quia est talis naturae, unde, si generat, non potest generare nisi sibi simile secundum speciem. Nunc ergo quaeritur, non solum an Deus libere voluerit creare, sed utrum Deus sit causa rerum per suam voluntatem an per suam naturam.
Hoc clare constat ex diificultatibus initio articuli positis, in quibus dicitur : videtur quod Deus, non per voluntatem sed per suam naturarn, S1t causa rerum, i° quia, ut dicit Dionysius, De div. nom. c. 4, « bonum divinum per ipsam essentiam omnibus existentibus immittit bonitatis divinae radios » sicut sol illuminat ; 20 quia Deus est primum agens, ergo agens per essentiam, sicut est ens per essentiam ; 30 quia Deus est bonus per suam essentram et Augustinus dicit : « Quia Deus bonus est, sumus »; 4°quia Deus est causa rerum per suam scientiam, ergo non per voluntatem.
- Quidam objecerunt contra libertatem divinam : divina bonitas necessario est perfecte voliia a Deo. Atqui non potest esse perfecte volita a Deo, quin Deus velit ^amfestationem ejus per creationem. Ergo creatio non est libera.
Resp. Dist. majorem : divina bonitas necessario est perfecte volita a Deo, perfectione Jntensiva, concedo ; extensiva, nego, quia divina^ bonitas est et plene possidetur a ■Cteo, sine hac diffusione ad extra.
Responsio tamen est: voluntas Dei est causarerum, seu Deus agitper voluntaiem, non per necessiiatem naiurae.
Hic articulus valde illustrat id quod supra dictum est Ia, q. 14, a. 8 : « Scientia Dei est causa rerum secundum quod habet voluntatem conjunctam. » Nunc agitur de hac voluntate conjuncta, et de determinatione voluntatis divinae de qua expresse est sermo in corp. art. 2a ratio, quaeque saepe vocatur postea decretum voluntatis divinae. Hic articulus simui perficit confutationem pantheismi, nam pantheistae, sicut averroistae medii aevi, tenent quod Deus est causa rerum per necessitatem naturae. Initium confutationis pantheismi est in transcendentia Dei ut est causa extrinseca mundi, quod apparet ex demonstratione existentiae ejus Ia, q. 2, a. 3, et ex hoc quod Deus est simplicissimus sine accidentibus Ia, q. 3, a. 6, 7, 8, et omnino immutabilis, q. 9, a. i, dum mundus est compositus et in perpetuo motu.
Veritas praedictae responsionis constat ex revelatione ex diversis locis Sacrae Scripturae ; hic citatur L Sapientiae, xi, 26 : « Quomodo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses. » — Item Gen., 1, 3 : « Dixit Dominus : Biat lux et facta est lux », scil. Deus est causa rerum per imperium intellectus et voluntatis suae. Item Ephes. x, 11 : « Operatur omnia secundum consilium voluntatis suae » etc.
In corpore articuli sunt tres rationes : ia ex ipso ordine causarum agentium, 2a ex ratione naturalis agentis, 3a ex habitudine effectuum ad causam. Hae rationes in littera sunt clarae, praesertim post explicationem probationis existentiae Dei ordinatoris supremi ex ordine mundi.
2a ratio est : primum agens debet esse agens per inteliectum et voluntatem. Atqui Deus est primum agens. Ergo. — Major sic probatur : cum propter finem agant intellectus et natura, necesse est ut agenti per naturam praedeterminentur finis et media ab aliquo superiori intellectu, sic sagittae praedeterminatur rmis et certus motus a sagittante.
Ultima hujus ratio est quia ea quae intelligentia carent non cognoscunt rationem /Sms,etiamsi,ut animalia, sensibiliter cognoscant rem quae est finis, ut hirundo colligens paleas ad nidum construendum. Non cognoscunt rationem rlnis, seu rationem essendi mediorum, quia in eis deest facultas cujus objectum est ens intelligibile et rationes essendi rerum. Unde, ut dictum est Ia, q. 2, a. 3, sa via : « Ea quae non habent cognitionem (intellectualem), nontendunt in finem nisi directa abaliquo cognoscente etintelligente, sicut sagitta a sagittante. » Proinde supremum agens debet esse agens non per naturam, sed per intellectum et voluntatem.
2* raiio est : agens naturale semper producit eumdem effectum, nisi lmpediatur, quia agit secundum quod est tale per naturam suam. Atqui Deus secundum suum esse et suam naturam est infiniturn seu illimitaturn. Ergo si Deus ageret, non per intellectum et voluntatem, sed per naturam suam, ut horrro generat, tunc produceret effectum infinitum in esse, quod est impossibiie (q. 7, a. 2).
Notandum est quod major hujusce argumentationis est principium. mductionis, quod jam apud Aristotelem invenitur : scil. eadem causa
VOLUNTAS DEI EST CAUSA RERUM naturalis in iisdem circumstantiis semper producit eumdem effectum, quia tit hic dicitur « agens naturale agit secundum quod est tale (per naturam), unde quamdiu est tale, non facit nisi tale 1 ». Si igitur v. g. certum est quod semel aut pluries calor dilatavit ferrum, non necesse est quod sit inductio per enumerationem completam casuum singularium, sed possumus affirmare quod si calor sit vera causa naturalis dilatationis metallorum, semper in iisdem circumstantiis ita erit, manente scilicet natura caloris. Sic, quidquid dicant plures historici hodierni, Aristoteles et sanctus Thomas bene cognoverunt fundamentum inductionis legum naturae, scil. agens naturale determinatur ad unum.
In rine hujusce secundae rationis sanctus Thomas explicite loquitur •de determinaiione voluntatis divinae, quae postea saepe vocatur decretum voluntatis divinae ; dicit enim : « Non igitur (Deus) agit per necessitatem naturae, sed effectus determinati ab infinita ipsius perfectione procedunt secundum determinaiionem voluntatis et intellectus ipsius. » Quare scripserit voluntatem ante intellectum? Quia, ut dictum est supra q. XIV, a. 8 : <c Cum forma intelligibilis ad opposita se habeat (ad esse et ad non esse) cum sit eadem scientia oppositorum, non produceret determinatum effectum, nisi determinaretur ad unum per appetitum. » Sic in nobis et in Deo voluntas eligens facit ut ultimum judicium practicum sit ultimum (et non continuatur deliberatio) ac deinde post electionem voluntatis (in qua terminatur ordo interitionis, quaeque saepe vocatur propositum vohmtatis), ^licitur imperium intellectus (quo incipit ordo executionis) . — Cf. in nostro articulo responsionem ad 4m.
Denique quoad hanc secundam rationem notandum est quod determinatio voluntatis divinae requiritur non solum ad eligendum esse aut non esse rerum, sed ad alias determinationes non necessarias earum, v. g. ad hoc quod astra moveantur in tali sensu, ab oriente ad occidentem, potius quam in sensu opposito. Hoc magis declaratur postea Ia q. 47, a. 1 et 2 : utrum rerum multitudo, distinctio et inaequalitas sit a Deo. Ibidem a. 1 dicitur : « Produxit (Deus) res in esse propter suam bonitatem communicandam creaturis et per eas repraesentandam ; et quia per unam creaturam sufficienter repraesentari non pote.st, produxit multas creaturas «t diversas. » — Sic per intellectum Dei et libertatem ejus explicatur quod a Supremo agente in se simplicissimo procedat multitudo et distinctio creaturarum. E contrario neoplatonici, negantes liberrimam creationem, posuerunt emanationem, secundum quam prima hypostasis, scil. Unum- Bonum, quasi generaret necessitate naturae secundam sibi inferiorem, secunda tertiam et sic deinceps. Sed tunc non explicatur quare secunda hypostasis sit inferior per respectum ad primam ; nam si prima agit ex necessitate naturae, ut homo generat, deberet producere effectum sibi similem in natura et igitur infinitum, quod est impossibile, ut dictum est m hac secunda ratione2.
' 1. Alioquin mutatio effectus, sine mutatione causae vel circumstantiarum, esset sine ratione essendi,
- Phiiosophi graeci non pervenientes ad notionem liberae creationis ex nihilo.
3* ratio est : effectus procedunt a causa agente secundum quod praeexistunt m ea. Atqui esse Dei est ipsum ejus intelligere. Ergo effectus Dei praeexistunt in eo secundum modum intelligibilem et sic ab eo procedunt, proinde per modum voluntatis. (Cf, Cajetanum et in art. ad *m\ Item cf. C. Gentes, 1. II, c. 23 et de Pot., q. 1, a. 5 ; q. m, a. .15.
Ad j*. Dionysius dicens : Deus communicat participationem bonitatis suae sicut sol illuminat, non vult excludere simpliciter eiectionem a Deo sed mtendit dicere : sicut sol omnia illuminat, ita Deus omnibus communi-' cat ahquam participationem bonitatis suae.
Ad jm. Bonitas Dei est d ratiQ volend. omnia Augustinug dixit : « Qma Deus est bonus, sumus. »
Ex his manifestum est quod Deus non solum liberrime creavit, sed per voluntatem, sic differt ab homine qui libere quidem generat, sed tamen per naturam, prout est talis naturae, et proinde non potest generare nisi sibi simile secundum speciem. Imo ut notat Cajetanus in articulum praesentem n° vin, « mas fortis generat marem, et iracundus iracundum ut dicitur m Aristotelis Ethica, 1. VII, c. 6. »
Chapter 74 of 105