Sectio 8, art. 8: Utrum sit distinguenda in Deo voluntas signi
St, qu. In hoc articulo sancttis Thomas vult explicare distinctionem ^communiter receptam inter voluntatem beneplaciti, de qua hactenus habitus est sermo in hac quaestione, et voluntatem signi.
Origo hujusce distinctionis videtur esse in hoc quod praecepta Dei, quae non semper observantur, dicuntur voluntas Dei ; v. g. « Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra » ; tunc voluntas Dei non idem significat ac voluntas beneplaciti consequens et efficax, quae semper impletur, nec omnino identificatur cum voluntate beneplaciti antecedente, quae ex se sola nunquam est efficax, ut supra dictum est a. 6, ad im. — In quo igitur sensu praeceptum Dei dicitur voluntas ejus?
Ad intelligentiam hujusce distinctionis, sanctus Thomas notat : « Id quod solet esse in nobis signum voluntatis, quandoque metaphorice in Deo voluntas dicitur : sicut cum aliquis praecipit aliquid, signum est quod velil illud fieri. Unde praeceptum divinum quandoque metaphorice voluntas Dei dicitur, secundum illud Matth., vi, 10 : « Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. »
Concludit sanctus Thomas : « Et ideo in Deo distinguitur voluntas proprie et metaphorice dicta, Voluntas enim proprie dicta vocatur voluntas beneplaciti (quae est, . ut supra dictum est, aut consequens, aut antecedens) ; voluntas autem metaphorice dicta est volunias signi, eo quod ipsum stgnum voluntaiis volunias dicitur, »
Notandum est quod quandoque praeceptum divinum non. coincidit cum voluntate beneplaciti, ut patet de praecepto quod fecit Deus Abrahae occidendi Isaac, siquidem postea jusserit contrarium ; sed hoc praeceptum erat signum quod Deus volebat patriarcham hanc immolationem velle et ad eam se praeparare.
Chapter 79 of 105