Sectio 8, art. 2: UTHUM PLURES SACERDOTES POSSINT UNAM EANDEM-
QUE HOSTIAM CONSECRARE
Ut notatur in argumento « sed eontra », hsec est praxis recepta in Ecclesia die ordinationis.
In corpore articuli S. Thomas dat rationem hujusce praxis: 1° novi ordinati habent potestatem consecranM, et ideo possunt concelebrare episcopo, sicut apostoli Christo concenaverunt. 2° non iteratur consecratio supra eandem hostiam, quia omnium intentio fertur ad idem instans consecrationis, ut dicit Innocent. m, et dicitur in pontificah romano: « monetur episcopus ut bene advertat quod secretas morose dicat, et aliquantulum alte, ita ut ordinati sacerdotes possint secum omnia dicere, et prasertim verba consecrationis, quse dici debent eodem momento per ordinatos quo dicuntur per pontificem ».
Ad 2"" ostenditur quod non superfluunt alii celebrantes, quia omnes non consecrant nisi in persona Christi, multi autem sunt unum in Christo. Et in hoc casu est unum sacrificium, una numerice immoiatio incruenta.
Pro praxi notandum est quod novi ordinati debent habere lntentionem consecrandi meliori modo quo facere debent. Unde si formam finiant ante vel post episcopum nihil efficiunt defectu intentionis; nam ut dictum est omnium intentio fertur ad idem instans.
Chapter 50 of 84