Sectio 8, art. 9: UTRUM LICEAT SACERDOTI OMNINO
A CONSECRATIONE CESSARE
Status qucBstionis: Ut dicitur in 1» difficultate enuntiata initio articuh. Videtur quod non tenetur Missam celebrare, si curam non habeat ammarum; sicut non tenetur baptismum et alia sacra ministrare
Ut notat S. Thomas in principio articuli quidam dixerunt quod sacerdos potest omnino licite a consecratione abstinere, nisi teneatur ex cura ammarum; addunt tamen secluso scandalo, quod facile haberi dicunt si sacerdos per diuturnum tempus, puta per sex vel octo menses a celebrando abstineat. Ideo, saltem ratione hujus periculi, ea sententia vix practice probabilis dicenda est ut ait Marc. n. 1603.
Sententia longe communior et probabilior affirmat singulos sacerdotes, ratione sacerdotii teneri sub gravi aliquando celebrare; tum iure divino, tum jure ecclesiastico.
Prmceptum divinum. colligitur ex verbis Christi: « hoc facite %n meam commemorationem »; hsec verba non tantum respiciunt comrnumonem et communicantes, sed et maxime consecrationem et consecrantes; Christus enim, ut ait Concilium Tridentinum sess. 22, cap. 1 « eis ut consecrarent priccepit per heec verba: « hoc facite.... », uti semper Ecciesia catholica intellexit et docuit ». Item in Epistola ad HebrEeos, c. 5, dicitur: « omnis pontifex constituitur ut offerat dona et sacrificia pro peccatis ».
Prasceptum autem ecclesiasticum probatur ex decreto Innocentii III de celebratione Missce (Marc. 1603) ubi vehementer reprehendit sacerdotes « qui missarum solemnia vix celebrant quater in anno ».
Cf. Marc. op. cit. obligatio celebrandi, ratione sacerdotii, n. 1602; an simpli sacerdotes obligentur 1603, q. 1, quoties in anno, q. 2; ratione ojficii 1604 quinam pastores obligentur 1605, 1606, q. 2, 3; ratione stipendii 1607.
Hffic sunt argumenta auctoritatis in favorem communioris sententia. Addi etiam possunt testes traditionis ut vg. S. Ambrosius cujus testimomum affertur in argumento sed contra.
In corpore articuli S. Thomas dat rationem hujusce sententice: et hajc ratio ad hoc reducitur:
— Unusquisque tenetur uti gratia sibi data cum fuerit opportunum.
— Atqui opportunitas sacrificium offerendi non solum attenditur per comparationem ad fideles Christi, quibus oportet sacramenta ministran. sed principaliter per comparationem ad Deum cui offertur sacrificium.
— Ergo sacerdoti, etiamsi non habeat curam animarum, non licet omnino a celebratione cessare.
QUOD CONSECRATIONEM ET DISPENSATIONEM
Major probatur ex auctoritate S. Pauli U Cor., VI, 1. « Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis » ; probari etiam posset ex parabola talentorum, Matth. XXV, 14: « Inutilem servum ejicite in tenebras exteriores, illic erit fletus et stridor dentium ».
Minor probatur ex ipsa definitione sacrificii; dum sacramenta sunt propter homines, scil. dona Dei hominibus, sacrificium e contra Deo offertur ab hominibus; unde opportunitas offerendi sacrificium attenditur principaliter per comparationem ad Deum, non vero per comparationem ad fideles.
Et ut dicit Billuart unusquisque etiam laicus tenetur jure naturat offerre Deo sacrificium; laici offerunt quidem per sacerdotes, ergo sacerdotes debent offerre et pro seipsis et pro populo, quia vi ordinationis ex officio sunt deputati, ut pro populo intercedant ac sacrificia offerent (Hebr. c. V).
Per hanc rationem respondetur ad argumentum 1» sententia? ut facit. S. Thomas ad lum: sacerdos non habens curam animarum non tenetur quidem baptizare et alia sacramenta ministrare, quia alia sacramenta prseter Eucharistiam sunt sacramenta tantum et non sunt sacrificium. Sacramenta enim sunt propter homines et ea ministrare non tenetur nisi ille qui super fideles suscipit curam.
Quoties in anno quisque sacerdos celebrare teneturf
Respondet S. Thomas in fine articuli « si non habeat curam animarum, saltem videtur quod celebrare tenetur in prascipuis festis et maxime in illis quibus fideles communicare consueverunt ». Sententia longe communior (Marc. 1603) affirmat, unumquemque sacerdotem sub gravi celebrare teneri ter vel quater in anno; in Festis nempe solemnioribus. Decretum e S. Congregatione Concilii editum nov. 1696 dicit, « qui, sine justa causa, ter vel quater in anno non celebravit peccat mortaliter et potest ab Episcopo puniri ». Alii, minus probabiliter, dicunt omnes sacerdotes celebrare teneri singulis Dominicis et Festis.
Sub levi tenentur sacerdotes celebrare saltem diebus Dominicis et festis solemnioribus, prout in Cod. 805 dicitur: « curent episcopi ut sacerdotes saltem diebus Dominicis et festis de pracepto divinis operentur ».
Cf. Marc. n. 1604-1606: de obligatione celebrandi ratione officii: 1" omnes pastores animarum tenentur et sub gravi celebrare Mis- sam singulis diebus Dominicis et festis de prascepto (Concilium Triden- tinum.
2" omnes pastores animarum tenentur et sub gravi applicare Missam pro populo singulis diebus Dominicis et festis de prascepto. Legilime impediti tenentur per alios celebrare.
De ministro Eucharistlh
Pastores sunt: episcopi, abbates, parochi, vice-parochi curati — uon vero capellani. Cf. Prummer, Manuale theol. moralis t m n. 258 ss. ' '
Marc. n. 1607: De obligatione celebrandi ratione stipendii.
Ex stipendii acceptatione oritur obligatio strictce justitiw tot celebrandi Missas, quot, pro ratione accepte eleemosyns. promissje fuerint; et hoc est sub gravi '.
Hasc obligatio potest per alium sacerdotem impleri, ea tamen lege ut huic integrum stipendium tradatur, nisi majus stipendium detur, non tam intuitu Missas quam amicitia, paupertatis, gratitudinis etc.
N. 1613: Quastum facere ex missarum stipendiis, qua; ad alios transmittuntur, prohibetur sub gravibus pcenis cf. Can. 2324.
Quoad celebrationem Missa est gradatio ascendens, quam pluries notaverunt auctores spirituales, absque menlione Missa? sacrileg», scihcet: 1° Missa celerrime expedita cum scandalo fidelium, circa quam S. Alphonsus optimum scripsit opusculum, 2" Missa correcta quoad rubricas, sed quasi sine devotione actuali; 3" Missa digne celebrata, cum spintu fidei, 4" Missa Sanctorum, ut celebrabatur v.g. a S. Dominico, a S. Philippo, a Sancto parocho d'Ars; cf. Imitationem Jesu Christi. I. IV. c. 8, 9, 13. 14, 17.
M1,J-V^^'mUS ,i" «Jf8"0™' se<Juen« quando agemus de valore sacrificii M »8» quod non l.cet per unam Missam satlsfacere pluribus stipendiis. etiamsi M ssa valorem inflnitum habeat, stipendium enim non datur ut pretium S pro ™st™t«tione ministri; unde cum sacerdos ex uno stfpendlo sustentationem jam habeat, deflcit titulus. cur aliud recipiat (ct. Marc 1595)
. "- , ^T*- ,?J*'?ire d09matique, liturgique, acheologique du Sacrement notat flfv « f6)' l- Ul- Q6 18 Fr6ouente communion des pretres: hL ^ rfMr e" des messes privees en dehors de la messe solem- « celebrlt 1 eveque des les ptemiers siecles et a laquelle communiaient £s pretres presents mais dans la plupart des monasteres d-Orient et d-Occident <a messe ne se disait jadis que les dimanches et fetes. Les Chartreux ont lon
„ermP«P,,C|»n™rVe T u^f 6 meme aU XIIIe 8- dans lordre de Salnt Francois taitnt HvTr, 13 1 dlle,dan,S Chaque monast4re- les autres pretres se conten- S rh*™ i ster Les hlstoriens du XVIe s. signalent comme une marque de Piete. I habitude qu avait tel ou te) pretre de dire la messe tous les jours; mais s il y eut des pretres. qui par humilite ou tiedeur, ne celebraient que le dimanche. 11 y en eut d'autres qui par devotion, a certains jours du moin* <lisaient plusieurs meases.
H PARS
DE SACRIFICIO MISSA
Auctoies consulendi
Abertus Magnus I: De sacrificio Missm.
Batiffol: Legons sur la Messe, ed. 3, Paris, 1909.
Benedictus XrV: De sacrosancto Missas sacrificio.
Bernakdi : II santo sacrificio della Messa, Treviso 1924.
Brinktrine J.: Die heilige Messe, Paderborn, 2, 1934. — Das Opfer <Ur
Eucharistie, Paderborn, 1938. Caietan : Opuscula de sacrificid Missai.
Condren (P. de): L'idee du sacerdoce et du sacrifice de N. S. J. C, ed 2\
Paris, ed. 2\ Tequi, 1901. Gihr N. : Das heilige Messopfer, Freiburg in Br. 11-19, 1922. Giraud, S. M.: Pretre et Hostie, 2 vol., Paris, Beauchesne, ed. 5», 1924. Grimal: Le sacerdoce et U sacrifice de N. S. J. C, ed. 3\ Paris, Beau- chesne, 1923.
Hugon: La Sainte Eucharistie, ed 2\ Paris, Tequi, 1917. Joannes a S. Thoma: in 111" Partem S. Thoma?.
Kramp J. (S. J.): Die Opferanschauungem der romischen messliturgie. Regensburg, 1924.
La Taille (M. De): Mysterium fidei, ed. 3\ Paris, Beauchesne, 1931. ■
Esquisse du mystere de la foi, Paris, 1924. Lepin M.: Uidee du sacrifice de la Messe d'apres les theologiens depu%s
Vorigine jusqu'a nos jours. 1926, Paris, Beauchesne. E. Masure: Le sacrifice du chef, 1938, Paris. Salmanticenses in 111»™ S. Thomse. S. Thomas m\ Q. 82 et 83.
Scheller J. M. : Vom Opfer Christi mysterien der hl. Messe, Paderborn, 1936.
Vonier, A. O. S. B., La clef de la doctrine eucharistique, tr. fr. Lyon.
Ad tractandum de sacrificio Miss», erit sermo: Cap. I. De sacrificio in genere et de finibus ejus. Cap. O. De Missa ut est verum sacrificium. Cap. III. De effectibus et de valore sacrificii Missa.
CAPUT I
DE SACRIFICIO IN GENERE ET DE FINIBUS EJUS
Art. L De notione sacriflcii in genere. - Art. 2. De diversis formis ejus ac de quatuor ejus finibus. - Art. 3. Quare oblatio sit principalis pars sacrificii, quamvis non specifica, ex: sacrificium Abel, sacrificium Caini sine valore, sacrificium Abrah», in quo oblatio interior tam perfecta est et heroica, ut dispensetur patriarcha, ab immolatione filii sui Isaac.
Chapter 57 of 84