Skip to the text

Sectio 8, art. 7: UTRUM H-ffiRETICI ET SCHISMATICI ET EXCOMMU-

NICATI CONSECRARE POSSINT

Status quasstionis: Videtur quod non, quia sunt ab Ecclesia separati non solum ab anima Ecclesite ut malus sacerdos, sed etiam a corpore Ecclesise. Ergo videtur quod non possunt agere in persona Ecclesia; ut dicitur in difficultatibus initio articuli positis. In la citatur verbum sancti Prosperi: « Extra Ecclesiam catholicam non est locus veri sacrificii ». Sed Augustinus citatus in argumento « sed contra » dicit quod in haereticis « ordinatio manet integra ».

Hugo a sancto Victore et quidam alii dixerunt quod ha?retici non possunt conficere hoc sacramentum.

Sed, ut dicitur in corpore articuli hoc est contra praxim Ecclesioi, quia hatretici ordinati non reordinantur quando redeunt ad unitatem Ecclesioi, habent enim characterem.

Ut dicit Augustinus citatus in corpore articuli aliud est aliquid omnino non habere, aliud autem non recte habere; seu aliud ?ion dare et aliud non recte dare.

Dk ministro Euciiaristi,k

Unde tota responsio fundatur in doctrina de charactere.

Hic articulus reduci potest gratia claritatis ad duas conclusiones :

Conclusio 1": Quia character non amittitur cum gratia, sed indelebilis est, sacerdos ordinatus in Ecclesia qui postmodum separatur ab Ecclesia per hasresim, schisma, vel excommunicationem, conservat potestatem consecrandi, sed non recte consecrat et peccat consecrando.

Conciusio 2; Quia character recipi potest sine gratia, potest esse ordinatio valida extra Ecclesiam et tunc sacerdos sic ordinatus extra Ecclesiam habet sed non recte potestatem consecrandi et consecrando peccat, nisi sit in bona fide. Vide Denz. Index p. (38) n. 169, 249, 358, 1087 ordinationes ab episcopis hsreticis vel schismaticis rite collata? servata debita forma valida? sunt. Anglicana? autem invalida? ob defectnm forma? n. 1963 sqq.

Ad lum notat S. Thomas quod tunc est verum sacrificium veritate sacramenti, non autem est spirituale sacrificium, sicut quando peecator recipit communionem manducat sacramentaliter, quia sacramentum existit independenter ab usu seu a communione, sed non manducat spiritualitei .

Sei ' remanet dilficullas quia videtur quod in hoc casu est tantum sacrincium exterius; atqui sacrificium exterius non est nisi interioris sacrificii signum, et valorem non habel nisi dependenter ab hoc interiori sacrificio. Ad hanc objectionem oportet respondere quod sacrificium exterius semper est signum interioris sacrificii ipsius Christi qui est semper principalis offerens. Id ergo quod deficit, est tantum spirituale sacrificium privatum quod refertur ad virtutem propriam ministri. Insuper adhuc hic minister vult sacrificare et in ministro schismatico potest esse bona fides seu invincibilis ignorantia.

Ad 2um: nunquam licite possunt haretici Eucharistiam conficere; possunt tantum licite baptizare in articulo necessitatis.

Ad 3"01 responsio legenda est cum attentione: S. Thomas ponit differentiam inter valorem sacrificii et valorem orationum qua? fiunt in persona Ecclesi».

Valor sacrificii idem est ratione characteris indelebilis; excommunicatus, sicut sacerdos non excommunicatus, loquitur in persona Ghristi consecrando.

Orationes vero quas fiunt in persona Ecclesue, in Missa sacerdotis excommunicati, nullam efficaciam habent, quia hic sacerdos separatus est ab Ecclesia, Ecclesia non potest orare per eum; remanet tamen, ratione characteris, minister Christi, et remanebit in a?ternum, etiam in inferno.

Hiec responsio ad 3"m est magni momenti ad distinguendum in Missa id quod fit in persona Chrusti et id quod fit in persona Ecclesia.

QUOD CONSECRATIONEM ET MSPENSATIONEM q. 82, a. 8.

Art. VII 1. - UTRUM SACERDOS DEGRADATUS POSSIT HOC SA- CRAMENTUM CONFICERE

Cf. Codicem juris canonici n. 2305: Degradatio est pcena vindicativa continet in se depositionem et perpetuam privationem omnium titulorum, habitus ecclesiastici, privilegiorum et honorum ecclesiasticorum; ita ut degradatus, solo remanente indelebili charactere, ad conditionem laicalem reducalur et curia; steculari subdatur. Unde, si quis in talem manus violentas injiceret non incurreret excommunicationem. Degradatio fieri potest a solo Episcopo pro criminibus gravissimis, qualia sunt hajresis manifesta, falsificatio litterarum apostolicarum, sodomia frequentata etc. Tenetur degradatus ad votum castitatis et ad horas canonicas eo quod Ordinem retinet.

Ad quastionem hujus articuli respondetur :

Degradatus potest valide consecrare, quia character seu potestas spiritualis consecrandi indelebilis est. Ita S. Augustinus hoc aquivalenter jam dixerat in 1. II contra Parmenianum c. 13.

Objoctio 2*: Episcopus ordinando dat potestatem consecrandi, ergo potest eam auferre degradando.

Hesponsio: Non, quia ordinando dedit eam non propria virtute, sed ut minister Dei, cujus effectus per hominem tolli non potest; remanet character sacerdotalis sicut baptismalis indelebiliter.

Ad 3om: excommunicatio est pcena medicinalis et ideo ad tempus usque ad emendationem ; degradatio est etiam pcena vindicativa et ideo in perpetuum ita codex 2298, n. 12. Solus Papa in hac gravissima pcena dispensat et hac dispensatio non est absolutio, absolutio datur excommunicato post emendationem ; degradatus vero non absolvitur sed in gratia recipitur quandoque, sicut damnatis ad mortem aut in perpetuum quandoque remittitur pcena. Et tunc ut dicitur in argumento sed contra: « degradatus, si reconcilietur, non est itsrum ordinandus » ut notaverat Augustinus contra Parmenianum II, c. 13.

Chapter 55 of 84