Sectio 8, art. 3: UTRUM PERTINEAT SOLUM AD SACERDOTEM
DISPENSATIO HUJUS SACRAMENTI
Agitur tantum de Uceitate, quia, cum Eucharistia consistat in re permanenti a quocumque etiam laico valide potest dispensari, et ita quandoque fit ex necessitate, vg. tempore persecutionis.
S. Thomas respondet in corpore articuli quod dispensatio Eucharistiw pertinet ad solum sacerdotem sicut ad ministrum ordinarium et ox officio, quod declaratum est ab Ecclesia.
DE MINISTKO EUCHAIUSTI.v:
Cf. Concilium Tridentinum, sess. 13, c. 8 (Denz. 881) « In sacramentali autem sumptione semper in Ecclesia Dei mos fuit, ut laici a sacerdotibus communionem acciperent, sacerdotes autem seipsos communicarent, qui mos tanquam ex traditione apostolica descendens jure ac merito retineri debet ».
Et hoc debet fieri propter tria ut dicit S. Thomas:
1° quia sacerdos consecrat in persona Christi, qui ipse dedit corpus suum discipulis. 2" quia sacerdos constituitur medius inter Deum et populum, duplici mediatione, mediatione ascendenti prout offert Deo sacrificium et orationes populi, et mediatione descendenti, sic est sacra dans. 3° hoc convenit in reverentia hujus sacramenti.
Ad 1«'": S. Thomas loquitur de potestate diaconi, et dicit: « Diaconi possunt dispensare sanguinem Christi, non vero corpus nisi ex necessitate jubente episcopo vel presbytero ».
Hoc correspondet ad praxim quamdam antiquam quaj remanebat tempore S. Thoma?.
Nunc in Codice n. 845 dicitur quod Diaconus est sacrae communionis minister extraord.inarius de OrdAnarii loci vel parochi licentia, gravi de causa concedenda, qum in casu 7iecessitatis legitime prazsumitur ».
Et hoc constat 1" ex praxi priorum seeculorum, in quibus diaconi universe Eucharistiam (prsesertim divinum sanguinem) ministrabant, 2° ex variis conciliis v. g. Concilio Nicseno I" generali: et Concilio Carthaginensi TV".
Quando dicitur ex gravi causa non significatur extrema necessitas tantum, et licentia concedi potest pro casibus qui aliquod commodum pra se ferunt, ut si parochus esset occupatus in die magna; festivitatis, aut numerus communicantium esset magnus. In extrema necessitate, absente sacerdote, non solum diaconus potest sed tenetur viaticum ministrare. etiam sine commissione expressa, unde sanctus Thomas videtur nimis restringere hanc potestatem, non sufficienter distinguendo inter varios necessitatis gradus. ln aliis autem casibus preeter extremam necessitatem, non potest absque commissione Episcopi vel paroehi legitime concessa, Eucharistiam dispensare. (Cf. Marc. Theol. moralis. ed. 18\ 1928, n. 1535.
Chapter 51 of 84