Skip to the text

Sectio 8, art. 1: UTRUM CONSECRATIO HUJUS SACRAMENTI PROPRIE

SIT SACERDOTIS

Status qucesiionis: Quare lalcus prassertim sanctus non posset valide proferre verba consecrationis in persona Christi, sicut potest baptizare ?

In s-uCULO II et etiam m fuerunt hseretici qui, ut referunt Tertullianus et S. Ireneus, laicis et etiam mulieribus potestatem conficiendi Eucharistiam tribuebant.

S^-Culo XLTI, Waldenses eamdem potestatem agnoscebant in quolibet laico, modo esset vir probus.

S.ECULO XV, Lutherus cuivis laico eamdem facultatem concedebat, non tamen usum nisi ex delegatione Ecclesise, ita etiam Hugo Grotius.

QUOB CONSECRATIONF.M ET DISPENSATIONEM

Item a fortiori Calvinistse, quia non admittunt prassentiam realem, sed tantum figuratam; et dignitatem consecrationis totaliter auferunt, ideo consecratio ab omnibus fieri potest.

Contra hos errores Concilia definierunt quod soli sacerdotes rite ordinati et habentes debitam intentionem conficiendi valide consecrant.

Concilium Arelatense (can. 15, Denz. 53) sancivit contra diaconos qui praisumebant Eucharistiam dare sacerdotibus: « neque regula, neque consuetudo tradidit ut hi qui offerendi sacrificium non habent potestatem, his qui offerunt corpus Christi porrigant ». Item Concilium Laodicense.

Contra Waldenses rVum Concilium Lateranense sub Innocentio HI sic definivit (Denz. 430): «Hoc Eucharistiw sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves Ecclesia;, quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus Jesus Christus ».

Item dixerat paulo antea Innocentius IH in professione fidei Waldensibus pratscripta (Denz. 424): « Quantumcumque quilibet honestus, religiosus, sanctus et prudens sit, non potest nec debet Eucharistiam consecrare nec altaris sacrificium conficere, nisi sit presbyter, a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus... Ideoque firmiter credimus et fatemur, quod quicumque sine praacedenti ordinatione episcopali, credit et contendit se posse sacrificium Eucharistia; facere, hajreticus est et perditionis Chore et suorum complicum est particeps atquc consors et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus ».

Concilium Florentinum in Decreto unionis (Denz. 715) dicit quod verba consecrationis proferri debent « a sacerdote cum intentione conficiendi». Item declaratio Clementis VI contra Armenos (Denz. 3024).

Tandem Concilium Tridentinum (Denz. 949) definivit: « Si quis dixerit illis verbis: « Hoc facite in meam commemorationem » (Luc. XXH, 19; I Cor., XI, 24) Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, a. s. ».

In capitulo correspondente (938) Concilium explicat hunc textum per ea quse dicta sunt in Epist. ad Hebraos de sacerdotio Christi. Dixit: « Christus, qui est sacerdos in ceternum sec. ordinem Melchisedech, ut dicitur ad Hebrajos, etsi semel se ipsum in ara crucis, morte intercedente, Deo Patri oblaturus erat, ... quia tamen per mortem sacerdotium ejus extinguendum non erat (Hebr., VH, 24) in csena novissima qua nocte tradebatur, ut dilecta; sponsa; sua; Ecclesia; visibile {sicut hominum natura exigit) relimqueret sacrificium, ... corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac tradidit Apostolis quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat ut sumerent, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, pracepit per hajc verba: «Hoc facite in meam comm&morationem » uti semper Ecclesia catholica intellexit et docuit ».

De ministro Eucharisti^

Insuper declaratur quod ad liceitatem consecrationis requiritur status gratiaj, cf. Denz. 418 et 880. (Cf. etiam Codicem Juris can. n. 802, 807).

Hsec doctrina probari potest ex Scriptura et Traditione expressa in praxi Ecclesise et in Patrum operibus.

Ex Scilptura: Dicitur apud Lucam, XXII, 19, et I ad Cor. XI, 24: « Hoc facite in meam commemorationem ».

Haac verba prout referuntur ad sumptionem corporis et sanguinis Domini possunt intelligi de omnibus fidelibus, sed prout referuntur ad consecration&m, non nisi de Apostoli3 et eorum in sacerdotio successoribus possunt intelligi; alioquin sequeretur quod laici et mulieres non solum possent, sed etiam preecepto tenerentur consecrare, quod nor, admittunt hseretici.

Unde non mirandum est si Conc. Trid. dicit quod « semper Ecclesia catholica intellexit et docuit » in his verbis institutionem sacerdotii.

Objiciunt hteretici: Hsec verba: « Hoc facite in meam commemorationem » dicta sunt omnibus, ideoque ex his probatur prseceptum communionis.

Ad hoc rursus dicendum est quod dicta sunt omnibus quoad sumptionem, non vero secundum totam suam amplitudinem, scil. quoad sumptionem et conseerationem. Alioquin omnes fideles tenerentur consecrare; et tunc non esset sacrificium publicum pro populo, sed tantum privata sacrificia quod est certo certius contra Scripturam et Traditionem. Haac igitur verba Scripturaa interpretari debent secundum fidei analogiam ut fecit C. Tridentinum. Probatur enim in tractatibus Hermeneuticas catholica; 1 et affirmatur a Leone XDJ in Encyc. Provklentissimus, quod duplex est influxus analogke fidei in interpretationem Scripturas :

1" influxus negativus, scil.: sensus Scripturaj non potest esse contrarius Traditioni divinaj seu doctrina; fidei quam docet Ecclesia;

2° influxus positivus, scil.: obscurum e clariori interpretandum est, et pars illustratur toto; sic quod obscurum est in uno loco Scriptura» illustratur per id quod clarum est in alio.

Ita intelligimus hunc textum juxta analogiam fidei : 1° sensus esset contrarius doctrina fidei si intelligeretur pro omnibus, secundum totam suam amplitudinem, quia omnes tenerentur consecrare; 2° hic sensus explicatur positive per doctrinam de sacrificio publico et de Christo sacerdote, quse invenitur in Ep. ad Hebr. et sic obscurum e clariori interpretamur, et pars illustratur toto.

Amplius hajc interpretatio roboratur auctoritate Patrum et docto- rum.

QlIOP CONSECRATIONEM ET DISPENSATIONEM

Objiciunt hajretici: In Scriptura, omnes fideles dicuntur sacerdotes: I Petri, n, 5: « Accedendum est ad Christum lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superadificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum ». Ita etiam in Apoc, V, 10: « Christus fecit nos Deo nostro regnum, et sacerdotes, et regnabimus super terram ». Item Apoc. I, 6.

Resp. cum S. Thoma ad 2«™, quod fideles in S. Scriptura vocantur sacerdotes eo modo quo ibidem vocantur reges. Sunt autem reges non proprie, non enim habent dominium publicum super gentes, sed improprie prout habent dominium privatum et spirituale super passiones carnis, super mundum et diabolum per gratiam Christi; ideo dicitur: « Servire Deo regnare est ». - Ita etiam dicuntur sacerdotes improprie et late, quatenus offerunt Deo sacrificium laudis, orationum et bonorum operum per Christum. Unde dicit Petrus: « Sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum ». Sic omnes fideles per characterem baptismi et confirmationis habent quamdam participationem sacerdotii Domini nostri Jesu Christi: et sic possunt ordinare ad cultum christianum suas orationes et bona opera, qua; ideo sunt sacrificium laudis Deo acceptabile per Jesum Christum. Non tamen possunt offerre sacrificium publicum pro populo, scil. sacnficium altaris incruentum. Unde Ecclesia non approbavit pro B. Mana Virgine titulum « Virgo sacerdos », ad vitandam confusionem inter sacerdotium proprie diclum et sacerdotium late dictum. B. Maria Virgo non accepit characterem sacerdotalem, sic non poterat consecrare sed habuit sub Christo plenitudinem spiritus sacerdotn, spiritus Christi sacerdotis, et est regina cleri (cf. Dominum Olier). Insuper eminens dignitas Maternitatis divinas superat sacerdotium nostrum, quia perfectius est dare Verbo naturam humanam. quam prajsentiam realem m altare, et perfectius est offerre cum eo ejus immolationem cmentam a Calvario, quam ejus incruentam immolationem in Missa.

2° Hcec doclrlna probatur ex Traditlone expressa in Patribus et ii praxi Ecclesia?.

Tertullianus de Prascriptione c. 41 et in libro de Corona mihtis exprobrat hasreticis quod munia sacerdotalia laicis injungerent. S. Justinus, sanctus Epiphanius, sanctus Hieronymus eodem modo loquuntur. Iidem patres asserunt Eucharistiam olim missam fuisse ad absentes, peregrinos, anachoretas; ergo anachoreta laici non poterant consecrare. In persecutionibus presbyteri, etiam cum magno vitai penculo, in carceribus martyrum celebrabant, ergo hi martyres non poterant consecrare. Cf. R. de Journel, Enchir. patrist. Index theol. n. 499.

Tandem hoc confirmatur ex Veteri Testamento: In veteri Testamento, Deus elegit solos filios Levi ad officium sacerdotii, ita ut Ozam, qui ministeria Levitarum usurpaverat.' percusserit. (Cf. D Reg. VI. 6: « Extendit Oza manum ad arcam Dei... Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate »). Unde simihter

248 De ministko Eucharisti<f.

et a fortiori Deus debuit sacrificium prastantissimum Novi Testamenti solis pra;sbyteris ad hoc specialiter electis committere. Hffic omnia magis evolvuntur in tractatu de Ordir.e.

S. Thomas dat rationem theologicam ex natura hujusce sacramenti. Ut sa>pe S. Thomas prius enuntiat minorem, sic:

— Hoc sacramentum tanta? est dignitatis quod non conficitur nisi in persona Christi.

— Atqui quicumque agit in persona alterius oportet. hoc fieri per potestatem ab illo concessam.

— Ergo consecrare hoc sacramentum non potest pertinere nisi ad sacerdotem qui specialiter ad hoc recipit potestatem. Minor, quse prius enuntiatur, probatur ex pradictis, q. 78 in quajtione de forma hujusce sacramenti qua; proferri debet in persona OhHti, quia corpus de quo agitur in hac forma non est nisi corpus Christi, et dicitur: « Hoc est corpus meum ».

Major probata est in qua;st. de charactere q. 63 ubi ostensum est 1" quod quicumque ad aliquid certum deputatur, consuevit ad illud consignari. sicut milites. 2J quod signum deputans ad spiritualia debet esse spirituale, et ad supernaturalia debet esse potestas, quia homo non habet in se potestatem ad supernaturalia. Ex quo deductum est quod character est spiritualis potestas. Denique dictum est quod character, sicut et cultus ad quem ordinatur, derivatur a sacerdotio Christi et est qumdam participatio kujusce aiterni sacerdotii. Et hoc maxime apparet in charactere sacerdotali, ratione cujus sacerdos potest consecrare in persona Christi dicens: « hoc est enim corpus meum ».

Ergo soli sacerdotes possunt conficere hoc sacramentum. Addi etiam deben 2" et 3" ratio articuli tertii qua? dantur pro dispensatione seu distributione hujusce sacramenti et a fortiori valent pro ejus ?onsecratione.

Ad lum notat S. Thomas in ordinatione dicitur ab episcopo: « Accipite potestatem offerendi in Ecclesia sacrificium tam pro vivis quam pro mortuis ». Et secundum S. Thomam est ipsa forma ordinationis cujus materia secundum ipsum est porrectio calicis; probabile est etiam materiam esse impositionem manuum; sed quoad preesentem quastionem parum refert.

Ad 3um: perceptio hujus sacramenti Eucharistias non est tanta; neceysitatis, sicut perceptio baptismi et ideo licet, in necessitatis articulo, laicus possit baptizare, non tamen potest hoc saciamentum conficere.

Ad 4um: S. Thomas ostendit qua ratione Episcopus sohis potest consecrare chrisma, et oleum sanctum qua sunt minoris dignitatis quam

QUOD CONSECRATIONEM ET DISPENSATIONEM

Kucharistia. Ratio est quia episcopus accipit potestatem supra corpus mysticum; sacerdotes supra corpus physieum reUte ad sacramentum EucharistuB, et non habent potestatem in corpus mysticum in sacramento pcenitentias nisi accepta jurisdictione ab episcopo; sine hac jurisdictione absolutio est invalida. Ideo cum episcopus habeat potestatem supra corpus mysticum, pertinet ad eum non solum tradere populo, sed etiam sacerdotibus, ea quibus sacerdotes in propriis officiis utuntur. Unde sicut episcopus solus potest ordinare sacerdotes, ita etiam solus potest consecrare altaria, ecclesias, chrisma, oleum sanctum, quibus utuntur sacerdotes in suis officiis. Haj consecrationes ei reservantur sicut principi totius ecclesiastici ordinis.

Chapter 49 of 84